Page images
PDF
EPUB

populus, sentire paullatim belli mala, conversa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis: quae, motu Vindicis, haud perinde plebem adtriverant, secura tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque velut externum fuit. Nam, ex quo D. Augustus res Caesarum composuit, procul, et in unius sollicitudinem aut decus, Populus Romanus bellaverat. Sub Tiberio et Caio, tantum pacis adversa in Rempublicam pertinuere. Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et coercita. Nero nuntiis magis et rumoribus, quam armis depulsus. Tum legiones classesque, et, quod raro alias, Praetorianus urbanusque miles in aciem deducti: Oriens Occidensque et quidquid utrimque virium est, a tergo: si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia. Fuere, qui proficiscenti Othoni moras, religionemque nondum conditorum ancilium, adferrent. Adspernatus est omnem cunctationem, ut Neroni quoque exitiosam : et Caecina, iam Alpes 90 transgressus, exstimulabat. Pridie Idus Mart. commendata Patribus Republica, reliquias Neronianarum sectionum, nondum in fiscum conversas, revocatis ab exsilio concessit: iustissimum donum et in speciem magnificum, sed, festinata iam pridem exactione, usu sterile. Mox vocata concione, maiestatem urbis et consensum Populi ac Senatus pro se adtollens, adversum Vitellianas partes modeste disseruit: inscitiam potius legionum quam audaciam, increpans, nulla Vitellii mentione: sive ipsius ea

Festinata exactione] Nempe ab ipsis, qui fisco praeerant: qui festinantes, et, ut in talibus, diffidentes, exegerant vel ante diem : pactione etiam aliqua, aut remissione.

moderatio, seu scriptor orationis, sibi metuens, contumeliis in Vitellium abstinuit: quando, ut in consiliis militiae, Suetonio Paullino et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galerii Trachali ingenio Othonem uti credebatur. et erant, qui genus ipsum orandi noscerent, crebro fori usu celebre, et ad inplendas aures latum et sonans. Clamor vocesque vulgi, ex more adulandi, nimiae et falsae. quasi Dictatorem Caesarem, aut Imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis votisque certabant. nec metu aut amore, sed ex libidine servitii, ut in familiis, privata cuique stimulatio et vile iam decus publicum. Profectus Otho, quietem urbis curasque Imperii Salvio Titiano fratri permisit.

Profectus Otho] Suet. referente c. 8. profectus est eo die, quo cultores matris Deum lamentari ac plangere incipiunt. fiebat id die 27. Martii.

[ocr errors]

C. CORNELII TACITI

HISTORIARVM

LIBER SECVNDVS.

BREVIARIVM LIBRI.

Cap. 1. Titus ad Galbam missus, nuntio mortis eius accepto, vertit iter. 2. Paphiae Veneris templum adit. 3. Huius origo et Deae cultus. 4. Ibi futura edoctus, acuto animo, ad patrem, qui bellum Iudaicum profligaverat, redit. 5. Vespasiani Mucianique ingenium ac mores diversi. Hi Duces, positis odiis, in medium consulunt. Inde 6. 7. civilis belli occasio, intumescentibus Orientis legionibus. 8. 9. Falsi Neronis ludibrium, ab Asprenate compressum. 10. In urbe parvae res magnis motibus actae. Vibius Crispus Annium Faustum, delatorem fratris sui, pervertit.

11. Laeta Othoni principia belli. 12. Miles eius in Alpinos saevit, 13. in Albium Intemelium iras vertit. Egregium maternae pietatis exemplum. 14. Inminet provinciae Narbonensi Othoniana classis. Vitelliani caesi, 15. nec Othonianis incruenta victoria. 16. Pacarium Procuratorem, iuvare Vitellium Corsorum viribus parantem, insulani necant. 17. Vitellianorum res secundae in Italia. 18. 19. Spurinna Placentiam munit contra Vitellianos. 20. eam Caecina dum oppugnat, 21. amphitheatrum urbi proximum conflagrat. 22. Obsidione soluta, Cremonam Caecina petit, ubi 23. Othoniani prospere pugnant. Vincentium inpetum reprimunt Du

ces, inde suspecti fiunt suis. 24. Caecinae insidias in ipsum vertit Suetonius Paullinus, cuius 25. cunctatione Vitelliani servantur. 26. Vtrimque tumultuantur milites.

27. Valens in Italiam copias ducit. 28. 29. Gravis in eius exercitu orta Batavorum seditio Alpheni Vari consilio composita. 30. Iunctis armis, aemulatione suppressa, Caecina ac Valens Vitellium fovent, Othoni probra obiectant. Eorum 31. Othonisque et Vitellii comparatio. Otho consultat de ratione belli. 32. Suetonius Paullinus moram suadet. 33. Titiani fratris et Proculi consilia praevalent. Otho cum valida manu Brixellum concedit. 34. Vitelliani transitum Padi simulant; 35. 36. quem prohibentes Othoniani caeduntur. 37. Vanus rumor, pavore belli fastidiove utriusque Principis, pacis consilia inter exercitus fuisse agitata. 38. Excursus de prioribus P. R. civilibus bellis. 39. 40. Titianus et Proculus ad quartum a Bedriaco castra inperite promovent. Ducibus dubiis, rem in discrimen mitti Otho iubet. 41–43. Bedriacensis pugna. 44. Othonianorum fuga et adversus Duces suos ira. 45. Induciae. Victi cum

victoribus, in lacrimas effusi, civilia bella detestantur. 46-49. Accepto cladis nuntio, Otho, consilii certus, spretis amicorum militumque solatiis, seditionem compescit et in ferrum pectore incumbit. Funus maturatum. Ad rogum quidam militum se interficiunt. 50. Othonis aetas, origo, fama.

51. Novata luctu ac dolore militum seditio. 52-54. Pars Senatus, Othonem secuta, extremum discrimen adit. 55. Romae trepidationis nihil, spectantur ludi; audita Othonis morte, Vitellio plauditur. 56. Gravis Italiae victor exercitus. 57. Vitellius nuntium de victoria sua accipit, 58. simulque de transgressa in partes suas utraque Mauretania. 59. Blaesi verniles blanditias odiis pensat. 60. Othonianorum promtissimos Centuriones interficit, Duces

« PreviousContinue »