Page images
PDF
EPUB

dam iudicio: in quibus sordem et avaritiam Fonteii Capitonis, adimendis adsignandisve militiae ordinibus, integre mutaverat. Nec Consularis Legati mensura, sed in maius omnia accipiebantur. Et Vitellius apud severos humilis. Id comitatem bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, largiretur aliena: simul, aviditate imperandi, ipsa vitia pro virtutibus interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut modesti quietique, ita mali et strenui.

Sed profusa cupidine et insigni temeritate Legati legionum, Alienus Caecina et Fabius Valens: e quibus Valens, infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans. Ipsum celebri ubique 'fama : nullam in Flacco Hordeonio moram : adfore 'Britanniam: secutura Germanorum auxilia : male 'fidas provincias: precarium seni Imperium, et brevi 'transiturum. panderet modo sinum et venienti For'tunae occurreret. Merito dubitasse Verginium, 'Equestri familia, ignoto patre: inparem, si recepis'set Imperium, tutum, si recusasset. Vitellio tres 'patris Consulatus, Censuram, conlegium Caesaris, 'inponere iampridem Imperatoris dignationem, aufer'ri privati securitatem.' Quatiebatur his segne in- 53 genium, ut concupisceret magis, quam ut speraret. At in superiore Germania, Caecina, decora iuventa, corpore ingens, animi inmodicus, scito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat. Hunc iuvenem Galba, Quaestorem in Baetica, inpigre in partes suas transgressum, legioni praeposuit: mox compertum, publicam pecuniam avertisse, ut pecula

torem flagitari iussit. Caecina aegre passus, miscere cuncta, et privata vulnera Reipublicae malis operire, statuit. Nec deerant in exercitu semina discordiae: quod et bello adversus Vindicem universus adfuerat, nec, nisi occiso Nerone, translatus in Galbam, atque in eo ipso sacramento vexillis inferioris Germaniae praeventus erat. Et Treveri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis, aut damno finium, Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur. Vnde seditiosa conloquia, et inter paganos conruptior miles, et in Verginium 54 favor, cuicumque alii profuturus. Miserat civitas

Lingonum, vetere instituto, dona legionibus, dextras, hospitii insigne. Legati eorum, in squalorem maestitiamque compositi, per principia, per contubernia, modo suas iniurias, modo, civitatum vicinarum praemia, et, ubi pronis militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus pericula et contumelias conquerentes, accendebant animos. Nec procul seditione aberant, cum Hordeonius Flaccus abire Legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris excedere iubet. Inde atrox rumor, adfirmantibus plerisque, 'interfectos, ac, nisi ipsi consulerent, fore, ut acer'rimi militum, et praesentia conquesti, per tenebras 'et inscitiam ceterorum occiderentur.' Obstringuntur inter se tacito foedere legiones. Adsciscitur auxiliorum miles; primo suspectus, tamquam, circumdatis cohortibus alisque, inpetus in legiones pararetur, mox eadem acrius volvens: faciliore inter malos consensu ad bellum, quam in pace ad concor55 diam. Inferioris tamen Germaniae legiones solemni Kalend. Ianuariarum sacramento pro Galba

adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus: ceteri silentio proximi cuiusque audaciam exspectantes: insita mortalibus natura, propere sequi, quae piget inchoare. Sed ipsis legionibus inerat diversitas animorum. Primani quintanique turbidi adeo, ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint : quintadecima ac sextadecima legiones, nihil ultra fremitum et minas ausae, initium erumpendi circums spectabant. At in superiori, quarta ac duodevicesima legiones, iisdem hibernis tendentes, ipso Kalend. Ianuariarum die, dirumpunt imagines Galbae: quarta legio promptius, duodevicesima cunctanter, mox consensu. Ac, ne reverentiam Imperii exuere viderentur, Senatus Populique Romani obliterata iam nomina sacramento advocabant: nullo Legatorum Tribunorumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, notabilius turbantibus. Non tamen quisquam in modum concionis e suggestu locutus. neque enim erat adhuc, cui inputaretur. Spectator 56 flagitii Hordeonius Flaccus, Consularis Legatus, aderat non compescere ruentes, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus: sed segnis, pavidus et socordia innocens. Quatuor Centuriones duodevicesimae legionis, Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines, inpetu militum abrepti vinctique. Nec cuiquam ultra fides aut memoria prioris sacramenti: sed, quod in seditionibus accidit, unde plures erant, omnes fuere. Nocte, quae Kal. Ianuarias secuta est, in coloniam Agrip

Cui imputaretur] Neque enim erat in eo tumultu, qui ducem se ostentaret. Brot,

pinensem aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio nuntiat, 'quartam et duodevicesimam legiones, 'proiectis Galbae imaginibus, in Senatus et Populi Rom. verba iurasse.' Id sacramentum inane visum. 'occupari nutantem Fortunam et offerri Prin'cipem,' placuit. Missi a Vitellio ad legiones Legatosque, qui 'descivisse a Galba superiorem exer'citum,' nunciarent: 'proinde aut bellandum adver

sus desciscentes, aut, si concordia et pax placeat, 'faciendum Imperatorem : et minore discrimine sumi 57 Principem, quam quaeri.' Proxima legionis primae hiberna erant, et promptissimus e Legatis Fabius Valens. Is die postero coloniam Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque ingressus, Imperatorem Vitellium consalutavit. Secutae ingenti certamine eiusdem provinciae legiones: et superior exercitus, speciosis Senatus Populique Romani nominibus relictis, tertium Nonar. Ianuariar. Vitellio accessit. scires illum priore biduo non penes Rempublicam fuisse. Ardorem exercituum Agrippinenses, Treveri, Lingones aequabant, aurilia, equos, arma, pecunias offerentes, ut quisque corpore, opibus, ingenio validus. Nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex adfluenti, et parta victoria magnae spes: sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua, et balteos, phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant; instinctu et inpetu et ava58 ritia. Igitur, laudata militum alacritate, Vitellius, ministeria Principatus, per libertos agi solita, in Equites Romanos disponit: vacationes Centurionibus ex fisco numerat: saevitiam militum, pleros.

que ad poenam exposcentium, saepius adprobat, partim simulatione vinculorum frustratur. Pompeius Propinquus, Procurator Belgicae, statim interfectus. Iulium Burdonem, Germaniae classis Praefectum, astu subtraxit. Exarserat in eum iracundia exercitus, tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset. Grata erat memoria Capitonis : et apud saevientes occidere palam, ignoscere non nisi fallendo, licebat. Ita in custodia habitus: et post victoriam demum, stratis iam militum odiis, dimissus est. Interim, ut piaculum, obiicitur Centurio Crispinus, qui se sanguine Capitonis cruentaverat: eoque et postulantibus manifestior, et punienti vilior fuit. Iulius deinde Civilis periculo exemptus, 59 praepotens inter Batavos, ne supplicio eius ferox gens alienaretur. Et erant in civitate Lingonum octo Batavorum cohortes, quartaedecimae legionis auxilia, tum discordia temporum a legione digressae, prout inclinassent, grande momentum sociae aut adversae. Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium, Centuriones, de quibus supra retulimus, occidi iussit, damnatos fidei crimine, gravissimo inter desciscentes. Accessere partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae Legatus, quem mox Vitellius generum adscivit: et Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Taurina, Lugduni tendentibus. Nec in Rhae

ticis copiis mora, quo minus statim adiungerentur. Ne in Britannia quidem dubitatum. Praeerat Tre- 60

Me

Grande momentum] Iustini illud simile est XVII, 2. Ingens momentum futurus, utri parti accessisset. Lucanus IV, 819. mentumque fuit, mutatus Curio, rerum. Lips.

« PreviousContinue »