Page images
PDF
EPUB

6

'ralem introitum, et hanc solam Galbae victoriam, 'cum, in oculis urbis, decumari deditos iuberet, 'quos deprecantes in fidem acceperat. His auspi'ciis urbem ingressus, quam gloriam ad Principa'tum adtulit, nisi occisi Obultronii Sabini et Cor6 'nelii Marcelli in Hispania, Betui Chilonis in Gallia, Fonteii Capitonis in Germania, Clodii 'Macri in Africa, Cingonii in via, Turpiliani in 'urbe, Nymphidii in castris? Quae usquam pro

[ocr errors]
[ocr errors]

vincia, quae castra sunt, nisi cruenta et macu'lata ? aut, ut ipse praedicat, emendata et cor' recta? Nam, quae alii scelera, hic remedia 'vocat: dum falsis nominibus, severitatem pro 'saevitia, parsimoniam pro avaritia, supplicia 'et contumelias vestras, disciplinam adpellat. Septem a Neronis fine menses sunt, et iam plus 'rapuit Icelus, quam quod Polycleti et Vatinii et 'Elii paraverunt. Minore avaritia ac licentia grassa'tus esset T. Vinius, si ipse imperasset: nunc et 'subiectos nos habuit, tamquam suos et viles, ut ' alienos. Vna illa domus sufficit donativo, quod ' vobis nunquam datur, et quotidie exprobratur. Ac, 38 ne qua saltem in successore Galbae spes esset, ar'cessit ab exsilio, quem tristitia et avaritia sui simil'limum iudicabat. Vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam Deos infaustam adoptionem aver'santes. Idem Senatus, idem Populi Rom. animus est. 'Vestra virtus exspectatur, apud quos omne honestis 'consiliis robur, et sine quibus, quamvis egregia, in'valida sunt. Non ad bellum vos, nec ad periculum voco: omnium militum arma nobiscum sunt.

Nec

Nec una cohors togata] Quare Togata? et satisne ea vox sana

'una cohors togata defendit nunc Galbam, sed deti'net. Cum vos adspexerit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, quis mihi plurimum in'putet. Nullus cunctationi locus est in eo consilio, 'quod non potest laudari, nisi peractum.' Aperire deinde armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus suis distingueretur: miscentur auxiliaribus galeis scutisque. Nullo Tribunorum Centurionumve adhortante, sibi quisque dux et instigator: et praecipuum pessimorum incitamentum, 39 quod boni moerebant. Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis, et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim Galbam, et foro adpropinquantem, adsecutus erat: iam Marius Celsus haud laeta retulerat : cum alii, in palatium redire, alii, capitolium petere, plerique, rostra occupanda, censerent, plures tantum sententiis aliorum contradicerent, utque evenit in consiliis infelicibus, optima viderentur, quorum tempus effugerat. Agitasse Laco, ignaro Galba, de occidendo T. Vinio dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu conscium Othonis credebat, ad postremum, vel

sana.

Appellat enim ita, velut elevans et infirmans, quia moris, ut illa cohors, quae more militiae excubabat, idipsum faceret sine armis, gladiis tantum lanceisque contenta. Itaque et togis induti erant, non sagis. Modestiae caussa institutum id videtur; et ne Mars palam habitare videretur in sua urbe. Huc spectat, quod infra legis, apertum in castris armamentarium fuisse, rapta arma. quorum scilicet armorum non iis vulgo ius aut usus, nisi Tribunis aut Praefecto permittente. Lips.

Signum meum] Ne hoc accipias de vexillo. Signum est quod vulgo dicimus The word. Vid. Annal. XIII. 2.

Brot.

Quis mihi plurimum imputet] Dictum exquisitius, consequens pro antecedente, hoc sensu: quis pro me acrius contendendo efficiat, ut ei plus debeam. Ern. Cf. c. 55.

est.

odio. haesitationem adtulit tempus ac locus, quia, initio caedis orto, difficilis modus. et turbavere consilium trepidi nuntii ac proximorum diffugia, languentibus omnium studiis, qui primo alacres fidem atque animum ostentaverant. Agebatur huc illuc 40 Galba, vario turbae fluctuantis inpulsu: completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu. neque populi, aut plebis ulla vox; sed adtoniti vultus et conversae ad omnia aures. non tumultus, non quies: quale magni metus et magnae irae silentium Othoni tamen, armari plebem, nuntiabatur. Ire praecipites et occupare pericula iubet. Igitur milites Romani, quasi Vologesen aut Pacorum avito Arsacidarum solio depulsuri, ac non Imperatorem suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, proculcato Senatu, truces armis, rapidis equis, forum inrumpunt. nec illos capitolii adspectus, et inminentium templorum religio, et priores et futuri Principes terruere, quo minus facerent scelus, cuius ultor est, quisquis successit. Viso co- 41 minus armatorum agmine, vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit. Eo signo manifesta in Othonem omnium militum studia, desertum fuga populi forum, destricta adversus dubitantes tela. Iuxta Curtii lacum, trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac provolutus est. Extremam eius vocem, ut cuique odium aut admiratio fuit, varie prodidere. Alii, suppliciter interrogasse, quid mali meruisset? paucos dies exsolvendo donativo deprecatum: plures, obtulisse ultro percussoribus iugulum, agerent ac ferirent, si ita e Repub

lica videretur. non interfuit occidentium, quid diceret. De percussore non satis constat. quidam Terentium Evocatum,' alii 'Lecanium;' crebrior fama tradidit 'Camurium quintaedecimae legionis mil'item, inpresso gladio, iugulum eius hausisse.' Ceteri crura brachiaque, nam pectus tegebatur, foede laniavere: pleraque vulnera feritate et saevitia trunco 42 iam copori adiecta. Titum inde Vinium invasere. de quo et ipso ambigitur, consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit, non esse ab Othone mandatum, ut occideretur. Quod seu finxit formi

dine, seu conscientiam coniurationis confessus est : huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius sceleris fuerit, cuius caussa erat. Ante aedem D. Iulii iacuit, primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro, legionario milite, utrumque latus transverbe43 ratus. Insignem illa die virum Sempronium Den

sum aetas nostra vidit. Centurio is Praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans, ac modo manu, modo voce, vertendo in se percussores, quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit. Piso in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici servi et contubernio eius abditus, non religione, nec caerimoniis, sed latebra inminens exitium differebat: cum advenere, missu Othonis, nominatim in caedem eius ardentes, Sulpicius Florus, e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate donatus, et Statius Murcus, speculator: a quibus 44 protractus Piso, in foribus templi trucidatur. Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur:

sed tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat: seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in T. Vinio, quamvis inmitem ani mum imagine tristi confuderat : Pisonis, ut inimici et aemuli, caede laetari, ius fasque credebat. Praefixa contis capita gestabantur, inter signa cohortium, iuxta aquilam legionis certatim ostentantibus cruentas manus, qui occiderant, qui interfuerant, qui vere, qui falso, ut pulchrum et memorabile facinus, iactabant. Plures quam CXX. libellos praemia exposcentium, ob aliquam notabilem illa die operam, Vitellius postea invenit: omnesque conquiri et interfici iussit: non honore Galbae, sed tradito Principibus more, munimentum ad praesens, in posterum ultionem. Alium crederes Senatum, alium 45 populum. ruere cuncti in castra, anteire proximos, certare cum praecurrentibus, increpare Galbam, laudare militum iudicium, exosculari Othonis manum: quantoque magis falsa erant, quae fiebant, tanto plura facere. Non adspernabatur singulos Otho, avidum et minacem militum animum voce vultuque temperans. Marium Celsum, Consulem designatum, et Galbae usque in extremas res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, industriae eius innocentiaeque, quasi malis artibus, infensi. Caedis et praedarum initium, et optimo cuique perniciem quaeri adparebat. sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohibendum scelus: iubere iam poterat. Ita, simulatione irae, vinciri iussum, et maiores poenas daturum adfirmans, praesenti exitio subtraxit. Omnia deinde arbitrio militum acta. 46 Praetorii Praefectos sibi ipsi legere: Plotium Fir

[blocks in formation]
« PreviousContinue »