Page images
PDF
EPUB

altoque cinere, tamquam nive, obducta. Regressi Misenum, curatis utcumque corporibus, suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus.

Ep., VI, xx, 11-19.

466. THE HIGH ESTIMATION IN WHICH TACITUS AND PLINY WERE HELD BY THEIR CONTEMPORARIES.

6

Frequenter agenti mihi evenit, ut centumviri, cum diu se intra iudicum auctoritatem gravitatemque tenuissent, omnes repente quasi victi coactique consurgerent laudarentque. Frequenter e senatu famam, qualem maxime optaveram, rettuli; numquam tamen maiorem cepi voluptatem, quam nuper ex sermone Corneli Taciti. Narrabat, sedisse cum quodam Circensibus proximis; hunc post varios eruditosque sermones requisisse, 'Italicus es, an provincialis?' se respondisse, Nosti me, et quidem ex studiis.' Ad hoc illum, 'Tacitus es, an Plinius?' Exprimere non possum, quam sit iucundum mihi, quod nomina nostra, quasi litterarum propria, non hominum, litteris redduntur; quod uterque nostrum his etiam ex studiis notus, quibus aliter ignotus est. Accidit aliud ante pauculos dies simile. Recumbebat mecum vir egregius, Fabius Rufinus; super eum municeps ipsius, qui illo die primum venerat in urbem; cui Rufinus, demonstrans me,' Vides hunc?' Multa deinde de studiis nostris. Et ille, Plinius est,' inquit. Verum fatebor, capio magnum laboris mei fructum. An, si Demosthenes iure laetatus est, quod illum anus Attica ita noscitavit Ourós ÉσTI Anμoolévns, ego celebritate nominis mei gaudere non debeo? Ego vero et gaudeo, et gaudere me dico. Neque enim vereor, ne iactantior videar, cum de me aliorum iudicium, non meum, profero; praesertim apud te, qui nec ullius invides laudibus, et faves nostris.

Vale.

[ocr errors]

Ep., IX, xxiii.

467. TRAJAN'S EXCELLENT GOVERNMENT.

Quam utile est, ad usum secundorum per adversa venisse! Vixisti nobiscum. periclitatus es, timuisti, quae tunc erat innocentium vita. Scis et expertus es, quantopere detestentur malos

principes etiam, qui malos faciunt. Meministi, quae optare nobiscum, quae sis queri solitus. Nam privato iudicio principem geris, meliorem immo te praestas, quam tibi alium precabare. Itaque sic imbuti sumus, ut, quibus erat summa votorum melior pessimo princeps, iam non possimus nisi optimum ferre. Nemo est ergo tam tui, tam ignarus sui, ut locum istum post te concupiscat. Facilius est, ut esse aliquis successor tuus possit, quam ut velit. Quis enim curae tuae molem sponte subeat? quis comparari tibi non reformidet? Expertus et ipse es, quam sit onerosum succedere bono principi, et adferebas excusationem adoptati. An prona parvaque sunt ad aemulandum, quod nemo incolumitatem turpitudine rependit? Salva est omnibus vita, et dignitas vitae; nec iam consideratus ac sapiens, qui aetatem in tenebris agit. Eadem quippe sub principe virtutibus praemia, quae in libertate; nec benefactis tantum ex conscientia merces. Amas constantiam civium, rectosque ac vividos animos non, ut alii, contundis ac deprimis sed foves et attollis. Prodest bonos esse, cum sit satis abundeque, si non nocet; his honores, his sacerdotia, his provincias offers; hi amicitia tua, hi iudicio florent. Acuuntur isto integritatis et industriae pretio similes, dissimiles adliciuntur; nam praemia bonorum malorumque bonos ac malos faciunt. Pauci adeo ingenio valent, ut non turpe honestumque, prout bene ac secus cessit, expetant fugiantve; ceteri, ubi laboris inertiae, vigilantiae somno, frugalitatis luxuriae merces datur, eadem ista, quibus alios artibus adsecutos vident, consectantur; qualesque sunt illi, tales esse et videri volunt; et dum volunt, fiunt.

Pan., xliv.

468. PLINY CONSULTS TRAJAN ABOUT THE CHRISTIANS.

Sollemne est mihi, domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam extruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam; ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat, aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant ; detur paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an

[ocr errors]

1

flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim in iis, qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani?' Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod faterentur, pertinaciam certe, et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae; quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens. Qui negabant se esse Christianos, aut fuisse, cum, praeeunte me, deos appellarent, et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum adferri, ture ac vino supplicarent, praeterea maledicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani, dimittendos esse putavi. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negaverunt; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam, deorumque simulacra venerati sunt; ii et Christo maledixerunt. Adfirmabant autem, hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi deo, dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent; quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen, et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inveni, quam superstitionem pravam, inmodicam. Ideo, dilata cognitione, ad consulendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu

intermissa repeti; pastumque venire victimas, quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.

Ep., Trai., (X.) xevi.

TRAJANUS IMPERATOR.

469. ANSWER TO PLINY'S INQUIRIES CONCERNING THE CHRISTIANS. (112 A. D.)

Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse, idque re ipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex paenitentia inpetret. Sine auctore vero propositi libelli, in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri saeculi est.

In Plin. Ep., Trai., (X.) xcvii.

FLORUS, FL. CIRC. 120 A. D.

470. THE WAR WITH PORSENNA.

Pulsis ex urbi regibus, prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna, rex Etruscorum, ingentibus copiis aderat, et Tarquinios manu reducebat. Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret, occupatoque Ianiculo ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret. Tunc illa Romani nominis prodigia atque miracula, Horatius, Mucius, Cloelia; qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur,

[ocr errors]

Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim, nec arma dimittit. Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur; sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum, terroremque geminat dolo. En, ut scias,' inquit,' quem virum effugeris, idem trecenti iuravimus, cum interim, inmane dictu, hic interritus, ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem viri. Sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex opsidibus regi datis, elapsa custodiam, Cloelia, per patrium flumen equitabat. Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamen tamdiu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit, superque ipsum mutuo volnere expiravit; plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.

Epit. Rer. Rom., I, iv, (x).

471. THE TRIBUNICIAN POWER WAS THE CAUSE OF CIVIL DISSENSIONS.

Seditionum omnium causas tribunicia potestas excitavit ; quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid enim tam iustum, quam recipere plebem ius suum a patribus, ne populus, gentium victor, orbisque possessor, extorris aris ac focis ageret? Quid tam aequum, quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax, quam ut, senatu regente provincias, ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera respublica in exitium sui merces erat. Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est, imperii patrimonium subprimebat, et emptio frumenti, ipsos reipublicae nervos, exhauriebat aerarium, et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et tamen relictas sibi a maioribus sedes aetate, quasi iure possidebant?

Epit. Rer. Rom., II, i, (III, xiii.)

« PreviousContinue »