Page images
PDF
EPUB

L. JUNIUS MODERATUS COLUMELLA,
TIME OF CLAUDIUS AND NERO.

381. AGRICULTURE IS THE ONLY STRICTLY HONORABLE METHOD OF MAKING MONEY.

Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil siue sanguine et cladibus alienis affert. An bellum perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere, terrestre animal, homo, ventorum et maris obiectus irae si fluctibus audeat credere, semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes et pro nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim roganti quid agatur intus respondere servi dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium profuso tamen patrimonio mercari? nam nec gratuita servitute sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.

I, Prooem.

T. CALPURNIUS SICULUS,

TIME OF NERO.

382. AN AMOEBEAN CONTEST (IDAS AND ASTACUS).

I. O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris,
Hunc ego sideribus solum regnare fatebor,
Secernamque nemus, dicamque: 'Sub arbore numen
Hac erit; ite procul, sacer est locus, ite profani.'
A. Urimur in Crocalen; si quis mea vota deorum
Audiat, huic soli, virides qua gemmeus undas
Fons agit et tremulo percurrit lilia rivo,
Inter pampineas ponetur faginus ulmos.

I. Ne contemne casas et pastoralia tecta;
Rusticus est, fateor, sed non est barbarus Idas.
Saepe vaporato mihi caespite palpitat agnus,
Saepe cadit festis devota Parilibus agna.

A. Nos quoque pomiferi Laribus consuevimus horti
Mittere primitias et figere liba Priapo,

Rorantesque favos damus et liquentia mella;
Nec sunt grata minus, quam si caper imbuat aras.
I. Mille sub uberibus balantes pascimus agnas;
Totque Tarentinae praestant mihi vellera matres;
Per totum niveus premitur mihi caseus annum,
Si venies, Crocale, totus tibi serviet annus.

A. Qui numerare velit, quam multa sub arbore nostra
Poma legam, citius tenues numerabit arenas;
Semper olus metimus, nec bruma nec impedit aestas.
Si venias, Crocale, totus tibi serviet hortus.1

ii, 52-75.

1 Cf. Baehrens, 'Poetae Lat. Min.,' Vol. II, pp. 75, 76.

PETRONIUS ARBITER, TIME OF NERO.

383. THE RHETORICIAN AGAMEMNON SATIRIZES THE PREVAILING METHODS OF EDUCATION.

6

Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed 'Adulescens,' inquit, quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere; nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis relinquentur.” Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint; sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo. Quid ergo est? parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret : iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes inprobasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine eflingam.'

Sat., 3, 4.

384. CONVERSATION AT THE TABLE OF TRIMALCHIO, A RICH PARVENU.

Dum haec loquimur, puer speciosus vitibus hederisque redimitus modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poëmata domini sui acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio, ‘Dionyse,' inquit, 'liber esto.' Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit; tum Trimalchio rursus adiecit, 'Non negabitis me,' inquit, habere Liberum patrem.' Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit; nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones. Dama itaque primus cum pataracina poposcisset Dies,' inquit, nihil est; dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus; vix me balneus calfecit; tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum; vinus mihi in cerebrum abit.' Excepit Seleucus fabulae partem et ' Ego,' inquit, 'non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus; homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit: videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu, utres inflati ambulamus; minores quam muscae sumus; muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset? Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. ad plures: medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil est aliud quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime - manumisit aliquot — etiam si maligne illum ploravit uxor.’

Tamen abiit

Sat., 41, 42.

AUCTOR AETNAE, PROBABLY LUCILIUS JUNIOR, CONTEMPORARY OF SENECA.

385. THE PLEASURES OF PHYSICAL RESEARCH.

Nosse fidem rerum, dubiasque exquirere causas,
Ingenium sacrare, caputque attollere caelo ;
Scire, quot et quae sint magno natalia mundo;
Principia occasus metuunt, an saecula pergunt,
Et firma aeterno religata est machina vinclo;
Solis scire modum et quanto minor orbita lunae est,
Haec brevior cur sic bis senos pervolet orbes,
Annuus ille meet; quae certo sidera currant
Ordine, quaeque suos servent incondita postus;
Sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri;
Nubila cur Phatne caelo denuntiet imbres,
Quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni;
Tempora cur varient anni, ver, prima iuventa,
Cur aestate perit, cur aestas ipsa senescit,
Autumnoque obrepit hiems et in orbe recurrit ;
Axem scire Helices et tristem nosse cometen,
Lucifer unde micet, quave Hesperus, unde Bootes:
Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax ;
Quo rapiant nautae, quo sidere lintea pandant;
Scire vias maris et caeli praedicere cursus;
Qua luce Orion, qua Sirius excubet index,
Et quaecumque latent tanto miracula mundo,
Non congesta pati, nec acervo condita rerum,
Sed manifesta notis certa disponere sede
Singula divina est animi ac iucunda voluptas.1
Aetna, 226-251.

1 Cf. Baehrens, 'Poetae Lat. Min.,' Vol. II, pp. 102-104.

« PreviousContinue »