Page images
PDF
EPUB

sunt ex editionibus, quae curâ eruditorum hominum perpolitae nuperrimè prodierunt, et quae ferè habentur optimae.

IN Annotationibus, nisi quòd multò sunt uberiores, eadem ferè methodus atque in priore tomo observata est. Quae selecta sunt ex diversis editoribus vel interpretibus, eorum singula, quantâ potui diligentiâ, singulis suis auctoribus adscribenda curavi; ne tacitus mihi arrogare viderer, quae fuerunt à viris eruditis jam occupata. Atque simul, ne aliquid difficultatis sive à me sive ab aliis non expeditum relinqueretur, summam quoque curam adhibui. Fieri potest ut quibusdam nimius videar in lectoribus relegandis ad libros, qui non nisi paucorum studiosorum manibus contrectandi veniunt. Sed monstrandum erat iter iis, qui majores, progressus facere cuperent in studiis hisce elegantioribus; atque subsidia necessaria aliquatenùs indicanda. Quamvis enim hae annotationes ad usum Studiosae Juventutis praecipuè sint accommodatae, et cum doctis hominibus nil nisi nota communicent, ex iis tamen Magistri juniores nonnihil adjumenti possint derivare. Et ne, in tantâ rerum exiguarum abundantiâ, omne genus oblectamenti omninò abesset, passim adspersae sunt breves aliquot narrationes et animadversiones, ad poëtas et poëticas venustates aliasque res, potiùs quàm ad mera vocabula, pertinentes, quae dapes has, parùm lautas, aliquâ suavitate condirent.

[ocr errors]

ATQUE haec sunt, quae in universum praemonenda habui. Caeterorum singula in suis locis memorata invenientur. Nunc igitur valeas, Lector benevole; atque sinas me repetitos hosce conatus ad cognitionem Linguae longè omnium nobilissimae promovendam, in clientelam tuam et fidem commendare. Scr. Edinburgi, in Acad. Jac. VI. Scotorum Regis, Prid. Non. Maii, MDCCXCVII.,

PRAEFATIO

SECUNDAE EDITIONIS.

INDULGENTIA, qua excepta est apud eruditos Praeceptores prior hujus poëtici voluminis editio, effecit ut, redintegratis viribus, hanc novam eorundem favore digniorem reddere conarer. Enarranti enim mihi priorem editionem propriis discipulis multa errata typographica in textu, multosque defectus in notis occasio deprehendendi data est. Illa ut tollerem, hos ut supplerem, strenuè laboravi. Vereor tamen ne utriusque generis quaedam adhuc restent : Verùm hoc confirmare audeo, librum longè quàm antehac, praesertim in notis, absolutiorem nunc evasisse. Conatus autem mei multum debent duobus doctissimis mihique amicissimis viris, quorum nomina benignus Lector in prooemio ad notas infrà commemorata inveniet.*

QUONIAM Sequentia ex variis Poëtis Excerpta se ex optimis quibusque editionibus, quae comparari possent, desumpta esse prae se ferunt, Lector forsan primo intuitu mirabitur, quare Euripidis Medeam, uti nuper edita fuit à viro eruditissimo RICARDO PORSON, hîc non sequutus sim. Ejus rei ratio nequaquam certè est, quòd ea editio à me parvi habeatur ; illam è contrario longè omnium praestantissimam esse nemo est qui negabit: sed deficere jam coeperant prioris editionis exemplaria, et contextus hujus novae totus typis expressus est, antequam

*THOMAS YOUNG et JACOBUS TATE.

Medea Porsoniana lucem aspexisset. Annotationes verò meas, tum ad hanc Tragoediam, tum ad Sophoclis Oedipum Tyrannum, variis Porsoni criticis animadversionibus, ex omnibus quatuor Tragoediis quas ipse jam ediderat, locupletare, quod facilè ignoscet vir humanissimus, haud dubitavi. Nam vix prodierat prior hujus tomi editio, cum MATTHAEUS RAINE, s. T. D. Scholae Carthusianae apud Londinenses Archididascalus dignissimus, cujus summa doctrina atque liberalitas notiores sunt, quàm ut meo indigeant praeconio, ad me misit imprimis Hecubam, deindè Orestem, utramque ab amico suo recèns editam. In his non vulgaris literatoris sed superioris ordinis critici manum statim sensi; et simul intelligere gavisus sum, in animo esse editori doctissimo caeteras quoque singulas Euripidis fabulas, eodem modo adornatas, in publicum proferre; opusque institutum tandem claudere observationibus quibusdam in varia Scenicorum Poëtarum metra. Haud ita multò pòst, Phoenissas quoque comparavi, tum Medeam, denique Hecubam iterum editam, cum Supplemento ad Praefationem, in quo multa egregia de tribus praecipuis metris Tragicis, citiùs quam sperabamus, lucem viderunt. Omnia haec diligenter evolvi; et quos ex iis fructus perceperim Lectori notas in Oedipum Tyrannum et Medeam inspicienti apparebit.

OPTANDUM fuit ut editori acutissimo non solùm critici sed et interpretis munere fungi placuisset; praesertim cum ex exemplis, quamvis paucissimis, quae in hoc genere protulit, nullus relictus est dubitandi locus, quin partes hujus pari successu ac illius sustinuisset. Utcunque sit, magnas certè gratias à doctis hominibus jam meretur, majores meriturus, si curriculo tam feliciter incepto insistat, donec orbi literato demonstraverit ille, si quis alius, adhuc esse

suum Angliae BENTLEIUM ; et forsan, quod ad subactum attinet judicium, etiam Bentleio majorem.

QUOD si semel, prope initium sequentium in Medeam annotationum, Criticum eximium, ob exterae gentis aemulum nimio aceto ab illo perfusum, leviter perstringere ausus sim; id non factum interpretabitur, famam ipsius vellicandi gratiâ, sed ideo quòd virum valdè cupidus essem videndi, qui se eruditissimum reique criticae ac metricae peritissimum ostenderit, eundem quoque praeditum ingenio leni atque mansueto.

Tu interea, candide Lector, favere perge humilioribus hisce laboribus, eo consilio ab initio susceptis et jam denuò renovatis, ut docili juventuti ad Graecae Poëseôs intelligentiam et amorem viam faciliorem munirent. Vale. Scr. Edinburgi, Id. Aug. A. D. 1802.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »