Page images
PDF
EPUB

Medea Porsoniana lucem aspexisset. Annotationes verò meas, tum ad hanc Tragoediam, tum ad Sophoclis Oedipum Tyrannum, variis Porsoni criticis animadversionibus, ex omnibus quatuor Tragoediis quas ipse jam ediderat, locupletare, quod facilè ignoscet vir humanissimus, haud dubitavi. Nam vix prodierat prior hujus tomi editio, cum MATTHAEUS RAINE, S. T. D. Scholae Carthusianae apud Londinenses Archididascalus dignissimus, cujus summa doctrina atque liberalitas notiores sunt, quàm ut meo indigeant praeconio, ad me misit imprimis Hecubam, deindè Orestem, utramque ab amico suo recèns editam. In his non vulgaris literatoris sed superioris ordinis critici manum statim sensi; et simul intelligere gavisus sum, in animo esse editori doctissimo caeteras quoque singulas Euripidis fabulas, eodem modo adornatas, in publicum proferre; opusque institutum tandem claudere observationibus quibusdam in varia Scenicorum Poëtarum metra. Haud ita multò pòst, Phoenissas quoque comparavi, tum Medeam, denique Hecubam iterum editam, cum Supplemento ad Praefationem, in quo multa egregia de tribus praecipuis metris Tragicis, citiùs quam sperabamus, lucem viderunt. Omnia haec diligenter evolvi; et quos ex iis fructus perceperim Lectori notas in Oedipum Tyrannum et Medeam inspicienti apparebit.

OPTANDUM fuit ut editori acutissimo non solùm critici sed et interpretis munere fungi placuisset; praesertim cum ex exemplis, quamvis paucissimis, quae in hoc genere protulit, nullus relictus est dubitandi locus, quin partes hujus pari successu ac illius sustinuisset. Utcunque sit, magnas certè gratias à doctis hominibus jam meretur, majores meriturus, si curriculo tam feliciter incepto insistat, donec orbi literato demonstraverit ille, si quis alius, adhuc esse

suum Angliae BENTLEIUM ; et forsan, quod ad subactum attinet judicium, etiam Bentleio majorem.

QUOD si semel, prope initium sequentium in Medeam annotationum, Criticum eximium, ob exterae gentis aemulum nimio aceto ab illo perfusum, leviter perstringere ausus sim; id non factum interpretabitur, famam ipsius vellicandi gratiâ, sed ideo quòd virum valdè cupidus essem videndi, qui se eruditissimum reique criticae ac metricae peritissimum ostenderit, eundem quoque praeditum ingenio leni atque mansueto.

Tu interea, candide Lector, favere perge humilioribus hisce laboribus, eo consilio ab initio susceptis et jam denuò renovatis, ut docili juventuti ad Graecae Poëseôs intelligentiam et amorem viam faciliorem munirent. Vale, Scr. Edinburgi, Id. Aug. A. D. 1802.

[blocks in formation]

INDEX

EORUM QUAE IN HOC SECUNDO VOLUMINE CONTINENTUR.

[Observabit Lector Poëmata minora sub finem hujus Delectus
distinctiùs nunc ordinata esse, omnibus tamen servatis quae contine-
bat prior editio. Et ne interiores paginae titulorum, qui singulas
libri partitiones indicant, vacuae iterùm relinquerentur, iis ubique
inseruntur EPIGRAMMATA quaedam adscriptitia; sed, ut eorum inter-
pretatio juvenilia ingenia exerceat, nullis annotationibus instructa.]

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »