Page images
PDF
EPUB

teorum interpretem esse liquido ostendit Nobilissimus ac Serenissimi Suecorum Regis ad Foederatas Belgica Provincias Legatus, Janus Rutgersius Var. Lectt. 2, 9. Sed ut de Arateis Latino carmine redditis amplissimo huic viro assentio, (nam Firmicus, qui, Praf. L. 2., Julio Cæsari tribuit, hac parte indignus, cujus ratio habeatur,) ita de Commentariis in Germanicum quo minus Lactantio ac Politiano subscribam, non uno argumento compellor, ut alibi fusius explicamus." G. Jo. Voss. de Hist. Lat. 1, 22. p. 115. Ubinam vero est explicatio illa?" Alter ex præfatis, qui Bassi nomen præferebant, vel ab his diversus, scripsit in Germanici Phanom. Comment., et citatur a Cæl. Rhodig. Lectt. Antiq. 18, 34. ubi de Dea Assyriorum disserit." Matth. Aimerich. 7. c. p. 63. "Sunt qui Commen taria Latina in Aratum, in Latinum conversum a Germanico Cæsare, multa eruditione referta, sed mendosa, huic Basso ascribant." L. Greg. Gyrald. 7. c. p. 498. Germanici Cæsaris Aratea sic incipiunt :

[ocr errors]

Ab Jove principium magno deduxit Aratus

Carminis; at nobis genitor tu maximus auctor.

Ubi Buhl. p. 237. :-" Genitorem haud dubie innuit Germanicus Augustum, quamvis improprie se hujus filium appellet, cum esset hic avus, ille nepos per adoptionem; erat enim ille Drusi Claudii, qui Augusti privignus erat, filius, postea a Tiberio patruo adoptatus, Augusto Tiberium adoptante, factus est Augusti nepos. Allocutus est Germanicus infra quoque Augustum, ut v. 16.

Pax tua, tuque adsis nato, numenque secundes. 558. Hic, Auguste, tuum genitali corpore numen Attonitas inter gentes, patriamque paventem, In cœlum tulit, et maternis reddidit astris.

Ad se ipsum respexit cum adulatione Augusti infra v. 185. · prodest majestas sæpe parentis.”

"Meliori cum fortuna, quam Cicero," inquit idem Buhl. de Arati Solensis Interprr. Comm. p. 477., "novam Arati Versionem poëticam suscepit Germanicus Cæsar, nobilissimus ille domus Augusteæ heros, egregiis virtutibus et meritis civilibus, rebusque in bellis Romani Imperii cum Germanis gestis adeo insignis, ut laurea poëtica, quam Arateis Latine reddendis acquirere allaboravit, facile carere potuisse videatur. Dubitarunt quidam, an Germanicus Cæsar vere carminum Arateorum, ipsi tributorum, auctor fuerit; verum optimum Poëtam Germanicum

fuisse, Ovidius testatus est; igitur etiam carmina Aratea condere potuit et haud dubie condidit, cum reliquorum principum Augusteæ domus noscamus nullum, quem eorum auctorem fuisse majori cum probabilitate dicere possis; nam Julium Cæsarem Aratum vertisse, quod Suid. ct Jul. Firmicus tradiderunt, est error in nomine; et sententia Rutgersii Var. Lectt. 3. p. 276. (imo 122.) qui carmina Aratea non Germanico, sed Domitiano vindicare voluit, non minus explodenda est, utpote orta ex errore librarii cujusdam in vetusto Codice, a Petro Burmanno inspecto, illa carmina ad Claudium Cæsarem referentis. Diserte Germanicum Cæsarem Arateorum auctorem pronuntiat Hieronymus ad Titum 1. 155. et Lactant. Inst. 1, 21. aliique plures gravissimi Auctores. Uti in Aratum Græci, ita quoque in Germanici Aratea Latine commentati sunt jam antiquioribus temporibus viri docti plures. Scripserat Commentarium in Germanici Aratea Nigidius Figulus, ex quo Fragmenta collegit Rutgers. Var. Lectt. 3. p. 276. Alius exstat vetus Commentarius sub nomine Scholiasta Germanici, quem et ego in hac Editione textui adjungendum curavi. Est ille a diversis hominibus e pluribus antiquioribus Græcorum in Aratum Commentariis, sicut Scholia ad Aratum Græca, conflatus absque ullo ordine; quare etiam eadem sæpius repetuntur; afferuntur sibi contraria; et sermo est tam barbarus, incomtus, et vitiosus, ut totus hic Commentarius non veteris Latini Scriptoris operi, sed pueruli nostræ ætatis exercitio styli Latini similis videatur. Arbitror equidem doctos Grammaticos Latinos olim Germanici Aratea discipulorum cœtui explicasse, et Scholia, quæ hodie tenemus, esse dictata, a discipulis calamo excepta; ita sermo factus est tam incoherens et parum Latinus. Scholiis unius Grammatici Latini addita et intermixta postea sunt alia, unde repugnantiæ ortæ sunt. Leguntur etiam Scholia in Germanicum in unoquoque Cod. Ms. diversa. Vide Præf." Quicquid vero statuendum sit de Auctore Commentariorum illorum, mihi saltem, pariter et Vossio, placet sententia Rutgersii de Auctore Versionis, argumentis confirmata satis gravibus, quorum vis non, ut Buhl, censet, in vitioso vetusti Codicis titulo posita est, sed in ipsius poëmatii verbis. “Exstant et Arati Phænomena,” inquit Rutgers., "elegantissimo carmine Latine reddita, quæ vulgo Germanico Cæsari tribuuntur. Recte; nam et ei constanter ascribunt libri, et Lactantius Div. Inst. 1. Germanicum eorum auctorem facit. Sed non est is Germanicus, quem vulgo putant, hoc est is, quem Augustus Tiberio adoptandum dedit; neque id opus Augusto Cæsari dedicatum fuit. Id vel is versus in principio operis evicerit,

Et paulo post,

at nobis genitor tu maximus auctor.

Pax tua, tuque adsis nato, numenque secundes.

Neque enim unquam Germanicus Augustum genitorem suum, neque se Augusti filium nominasset, qui ei, et id adoptione tantum, nepos erat. Quid quod hoc opus ne vivo quidem Augusto scriptum sit? Jam tum enim Augustum excessisse, vel ii versus in Prognosticis argumento sint,

Hic, Auguste, tuum genitali corpore numen
Attonitas inter gentes, patriamque paventem,
In cælum tulit, et maternis intulit astris.

Nam quod Jos. Scal. illud, et maternis intulit astris, ita interpretatur, quasi Augustum noctu natum fuisse dicat, quia nox vocetur mater siderum, et Claudian. ita locutus sit,

[blocks in formation]

equidem optarem id viro omnium ætatum maximo nunquam excidisset. Dices ne id quidem satis esse, quo minus Germanicus ejus auctor putari debeat. Potuit enim a Germanico quidem scribi, Tiberio vero dedicari. Ne id quidem potest. Quomodo enim Tiberio jam principe primitias suas vocet, qui, cum excederet Augustus, XXVIII ætatis annum jam attigerat? Ego, si cui Germanico tribuendum sit, libenter Domitiano id tribuerim. Nam et eum Germanici nomen usurpasse constat, et hujus libelli auctorem non alium quam principis filium fuisse vel ex eo liquet,

Nam illa,

Si non parta quies te præside.

Pax tua, tuque adsis nato,

quo, nisi ad Vespasianum, referri debeat, et id, quod ab eo conditum fuit, Pacis Templum, equidem non video. Domitianum autem in poëtica excelluisse, præter alios testatur Fabius 10, 1." Quo igitur jure potuit declarare Buhlius, se reliquorum principum Augusteæ domus noscere nullum, quem eorum carminum auctorem fuisse majori cum probabilitate dicere possis ?' Ceterum de Vossii sententia tacet Buhl., nec P. Criniti opinionem citavit, sic in libello de Poetis Latinis p. 471. scribentis: "Caius Germanicus Augustus ex nobilissima Claudiorum familia ortus est, patre Druso, ac diligenti cura in urbe eruditus. Tantum profecit sub primam adolescentiam in optimis discipli

nis, ut incredibile dictu sit, quantum ab antiquis Scriptoribus commendetur. Suet. ac Fabíus Quintil. maximis laudibus ejus ingenium atque opera extollunt, etsi paulo junior ea ipsa composuit. Idem Germanicus in Causis præterea versatus est, et his quidem triumphalibus. Inter alia studia Græcas Comoedias a se editas reliquit, et opus Arati de Rebus Cœlestibus in Latinos numeros convertit, nihil commotus, quod a M. Tullio foret interpretatum, ut observatum est ab Hieronymo. Quintil. inter Poëtas heroicos hunc constituit, quo loco enumerat Val. Flaccum, Salejum Bassum, Rabirium, et Lucanum). 'Quid,' inquit, Germanici operibus sublimius, doctius, et omnibus denique numeris præstantius? Quis bella canere melius potuit, quam qui sic egerit?' Reliqua omittimus, ne videamur plura nunc repetere, quam institutum opus patitur. Cognomen Germanici à devictis Germanis reportavit, contra quos magno exercitu ac summis viribus dimicavit. Uxorem Agrippinam habuit M. Agrippæ filiam, et ex ea liberos plures procreavit. Traditum est, eum obiisse in urbe Antiochia, quum quartum ac xxx. annum ageret: neque sine suspicione veneni, Tiberio auctore talis facinoris, ut Suet. putavit. Quæ res credita est, non modo propter livores, qui toto corpore extiterunt; sed ex ipso etiam corde, quod igni admotum cremari haud potuit. Publius Ovidius opus suum de Romanis Fastis ad hunc Germanicum misit, ejusque doctrinam tanti fecit, ut inter egregios Poëtas illius nomen retulerit. Nec defuerunt, qui existimarunt ab eodem Germanico compositum fuisse Epigr. illud vulgatum de puero Thracensi: quod equidem propter egregiam singularemque in eo genere elegantiam subjiciendum existimavi :

Thrax puer astricto glacie dum luderet Hebro,
Frigore concretas pondere rupit aquas ;
Dumque ima partes rapido traherentur ab amni,
Præsecuit tenerum lubrica testa caput :

Orba quod inventum mater dum conderet urna,
Hoc peperi flammis, cætera, dixit, aquis."

Vide Matth. Aimerich. l. c. in v. Germanicus. Quid autem Jo. A. Fabricius in Bibl. Gr. de hac quæstione scripserit, mihi nulla videndi opportunitas data est.

SCRIPTURES.

PART VI.-[Concluded from No. LVIII.]

CHAP. V. MONEY.

THE etymology of this term is not difficult to be ascertained.

I

There is a manifest relationship between Money, the Mwnai of the ancient British, and the of the Hebrews, the original import of which plainly evinces its significant appropriation. Its literal meaning in all languages is necessary to be observed in order to a correct knowledge of its history, in ancient and in modern times. To every variety of articles or commodities, it may be applied.

It is of frequent occurrence in Scripture, but few primary terms stand connected with its illustration. p, as already noticed, signifies to weigh, to transact commercial business by weighing. This mode of trafficking still continues among the eastern nations; nor have the westerns lost sight of the principle, since all their species of money are adjusted by standards of weight. Is. lv. 2: god ispuń mp, Wherefore do ye weigh

silver?

, silver, or money in the general; as this metal was chiefly used by the ancients, in their mercantile transactions. Gen. xx. 16., a thousand of silver.

The only Greek term to express money is agyupov, literally, silver; but sometimes employed to denote a particular species of money. Thus is the French argent usually appropriated. In the Syriac there are no fewer than these three words: 1, as in Matth. xvii. 24; Ja, in Mark vi. 8; and loses in Mark xii. 41. Whence arises this comparative inferiority of the Greek?

All the various kinds or species of money, noticed in the Old and New Testament, whether Hebrew or heathen, were regulated by weighing. This, of course, most especially regards the modern and common acceptation of the word money.

[ocr errors]

Richards' Welsh and English Dictionary, p. 324.-Calepini, Dict. undecim Linguarum, p. 1040.

2 Class. Journ. No. LVIII. p. 252.
VOL. XXX.
CI. JI.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »