Page images
PDF
EPUB

Aa 1325 а

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

VIR MAGNIFICE,

SUMME REVERENDE GYMNASII

EPHORE.

Non existimo futuros esse, qui audaciae me et inverecundiae accusent, quod hancce Iuvenalis satirographi editionem nominis TUI praescriptione exornaverim, quum secum reputarint, eum talem esse, qui argumenta gravissima ex ethica disciplina deprompta, saluberrimisque sententiis distincta pertractaverit, ut sibi inde celebrem inter philosophos locum pararet, et a mul tis scriptoribus, veluti a Petro Blaesensi, Io. Sarisbe riensi, Vincentio Bellov. aliisque Ethicus nominaretur. Ut unam saltem ex egregiis eius satiris commemorem, ex qua appareat, quam dignum se praestiterit hoc nomine, consideranda esť decima, quae argumentum continet de precibus ac votis, praestantissimum sane, et aeque bene a Iuvenale atque a Platone aliisque philosophis pertractatum, ubi quten docuerit, homines parum intelligere, quae vera, quaeque opinata sint bona, ad extremum addit, orandum esse quam maxime, Ut mens sit sana in corpore sano : quod quidem dictum quam utile multis nostri aevi hominibus futurum esset, si ab ipsis animo infigeretur et diligenter observaretur, quantaque inde quum rei litterariae, tum civitatibus promanaret utilitas, non est quod TIBI, VIR MAGNIFICE, dicam, cuius sapientiam et consilium in deliberando,

[ocr errors]

VI

1

prudentiam in agendo, constantiam in exsequendo omnes intuemur et suspicimus.

Etsi igitur hac ex parte nemo mihi vitio vertet, quod hunc scriptorem nomini TUO inscripserim magnifico, erunt tamen fortasse, qui ea, quae ipse dedi, non satis digna dicent TUO splendore et fastigio, in quo TU collocatus es. Atque ipse me non ignorare fateor, quam exiguum sit hocce munus, sed insignis TUA humanitas et indulgentia fecit, ut non diutius sustinerem, ne, quod in promtu habebam, offerrem, et hac occasione gratum animi mei sensum ex tacita conscientia ad publicam notitiam promerem.

Suscepta enim a TE, VIR MAGNIFICE, huius Gymnasii cura, rebus eius tam benigne et sapienter prospexisti, ut nos omnes, qui TE studiorum nostrorum patronum et tutorem nacti sumus, ex animo vehementer gaudeamus. Recens adhuc est, diuque recentem gratiam conservabit, beneficium, quod praeceptorum conditionem auctoritate TUA gravissima adiuvisti, eosque uberioris beneficentiae fructibus auctos esse voluisti. Sed quoniam probe intelligebas, non satis esse, si muneris eiusdem socii externis bonis sibi quodammodo pares sint, nisi eadem auctoritatis aequali

, tas accedat, idcirco effecisti, ut inveteratum illud et. nostris temporibus minus accommodatum praeceptorum classicorum, quos Germani dicunt, institutum non nomine tantum, sed vi etiam et potestate eatenus tolleretur, quatenus etiam reliqui praeceptores pro suo iure, quod cuique cum munere ipso traditum est, agere pos sent, neque se in officiis colendis impeditos et animo perturbatos nonnumquam sentirent eo, quod alius vim iusto maiorem, ipsi sane laetiorem, sed disciplinae non minus ac litteris perniciosiorem anticiparet. Id iam satis auctoritatis afferat necesse est, quod ii, quibus custodia unius discipulorum ordinis demandata est, om

[ocr errors]
« PreviousContinue »