Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

DE CORRUPTA

POST CICERONEM

A DECLAMATORIBUS ELOQUENTIA.

CAPUT PRIMUM.

De studio eloquentiæ apud Romanos ad Ciceronem usque.

Clari illi oratores, quorum memoriam relegit ac tradidit posteris M: Tullii ad Brutum liber, et ingenio et arte nitebantur : aut, si cui minus suppeteret disciplina, is divite quadam et excellenti natura fretus se vel rudem sæpe altius efferebat; si cui minus felices insitæ essent dotes, tamen ille sterilitatem ingenii compensabat aliquando largo studiorum proventu. Summus enim quisque duplici naturæ artisque ope exstabat orator; at quosdam fuisse, et egregios quidem, quos alterutra tantum juvaret, quis miretur? alii eorum, viri graves, absque magistris meditatione assidua instituti, agendo seriasque res quotidie pertractando informati, haud

[ocr errors]

contemnendam eloquentiam , quamvis nec cultam nec limatam , assequebantur : alios, qui per se haud tantum pollebant, quibus opus erat ad erudiendum animum magistris, ad ornandum disciplina, ad corroborandum longa exercitatione, ars faciebat disertos. Quum autem apud Græcos, tum apud Romanos artem omnem antevenit ipsa eloquentia; quæ tamen maximum arte cepit incrementum. Nam dubitari potest an sine arte ad tantum usque famæ fastigium provecti fuissent duo illi eloquentiæ principes, Demosthenes et M. Tullius.

Num vero, quum egregii jam essent natura, e rhetoricis demum officinis tam excelsi, tantum super omnes alios elati evaserunt? Interrogemus Tullium, optimum sane ejus causæ arbitrum ac disceptatorem; at quem Tullium ? Non eum, qui modesto nimis ac timido usus consilio, commentariolos juveniles excutit, tantum non prætextatus ; verum grandem illum consularem, omni laudum genere ornatum, omni experientia imbutum, et artis ejus leges, quas vel ipsis exemplis docuit, optimis et saluberrimis præceptis docentem.

Hæc enim est ars illa, quæ, nisi natura deficiat, viros præstare potest, non disertos modo, sed eloquentes ; quæ quidem longe abhorret a tenui ista et levi rhetorum doctrina, nihil aliud comparante, quam inanem verborum supellectilem, nihil aliud curante quam argutias et suspiciosam facundiam. Sensit autem' præstantissimus ille orator, qualis esset , talem se non innumeris, quæ mira rhetorum subtilitate congesta erant, eloquendi artificiis, sed philosophiæ documentis, historiarum scientia,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

longo rerum usu factum esse : sensit se, quidquid esset, adeo non ab arte, quæ juveniles annos exercuerat, omnia mutuatum, ut contra exagitata et discussa arte illa, major ac potentior excessisset. Haud aliter constat Demosthenem non tam ex Isæi schola, quam ex auditione Platonis , Thucydidis assidua lectione, meditatione perpetua , quotidiana experientia eum exstitisse, quem omnes omni ætate oratores principem suum falerentur.

Quamdiu Athenis et Romæ viguit libertas, quamdiu umbratiles rhetorum ludos exceperunt apertæ contentiones Agoræ et Fori, ars intra legitimos se tenuit terminos ; et quum manerent sua veræ eloquentiæ proposita præmia, sincera mansit et ipsa eloquentia. Quotus enim quisque, quum res maximi momenti agerentur, et nonnisi prudentia summa, summa diligentia, ingenti industria, continua negotiorum tractatione ullus esset ad honores aditus, omnia hæc neglexisset, ut otiosus scholasticas nugas amplexaretur? Verum ubi dissidiis pessumdata est respublica, ubi Atheniensium in Philippi et Alexandri regnum,

Romanorum in principatum Augusti cessit antiqua et turbulenta libertas, tum demum eloquentia aut nulla aut deterior facta est, ac pro forensi disciplina stetit ars rhetorum. Quid tum de Græca eloquentia factum sit, alii viderint : satis erit memorare Isocratem illum, Demosthene vel natu majorem, qui quum intra parietes, quandiu vixisset, se continuisset, nunc quindecim annos poliendis Panegyrici sui clausulis impenderet; nunc laudes Helenæ ac Busiridis vel tantulam aliquam rem curiosa oratione persequeretur. Id unum quærere nostra mens est, qua et quam celeri inclinatione Romanorum eloquentia , ubi forensi luce et quotidiana contentione destituta est, in nescio quam garrulam infantiam, nescio quod nudorum verborum aucupium deciderit; unde penitus immutata sit Latina oratio, et delicatum quoddam atque operosum dicendi genus, contempla Ciceronis facundia, omnes et oratores et philosophos et poetas in posterum infecerit.

Haud sine jure dici potest, ut Demosthenem olim, sic M. Tullium et primum ingenio et tempore postremum exstitisse civitatis suæ oratorem : post quem exstinctum vix unus et alter oratoris nomen affectant, famam non assequuntur. Nullæ apud populum conciones habentur, non ita multæ apud senatum orationes. Quidquid superest eloquentiæ, circa triumviros aut centumviros versatur. Floret tamen, ut quum maxime, eloquentiæ studium. Scilicet plus otii dedit respublica, unius facta. Profecto, si ad eloquentiam provehendam efficax esset longum placidumque studium, quid obesset quin jam et Demosthene et Cicerone majores exsurgerent oratores ? Exsurgent tantummodo qui utrumque despicient, utroque se longe facundiores esse arbitrabuntur, et qui posteris aut nullam aut tenuem aut ridiculam relinquent nominis famam; viri quidem omni rhetorum disciplina imbuti, et universam artem percallentes, alius cujuslibet doctrinæ plerumque expertes ; qui non transibunt scholas, sed in iis commorabuntur, iisque inhærebunt declamitantes, non jam exercitationis gratia , sed quasi ille suus sit eis vitæ studiorumque finis, quid plura ? declamatores scholastici. Sic enim se ipsi nuncupabunt, citra omnem imbecillitatis confessionem;

« PreviousContinue »