Page images
PDF
EPUB

eem liberam et jam omnino Demosthenicæ facultati parem in Antonium jacularetur, famæ magis et patriæ consulens, quam vitæ suæ. Alebant etiam tum ac sustinebant facundiam ejus sæpius repetitæ commentationes, qui, licet illas in Catilinam, illas in Verrem orationes habuisset, sibi diffidebat. In Familiaribus Epistolis, plurimam facit ejus consuetudinis mentionem hic dicit ad ipsum audiendum convenisse frequentes homines, illic non sine joco : << Hirtium et Dolabellam dicendi discipulos habeo, cœnandi magistros. Puto enim te audisse illos apud me declamitare, me apud eos cœnare1. » Atque ii sunt, si conjicere licet, quos grandes prætextatos aiebat, quosque quum in atriolo Ciceronis audiendi copiam ætas fecisset M. Annæo Senecæ, civilium bellorum furor eripuisset, summo amissæ occasionis desiderio ille tenebatur 2.

At non Ciceronis unius, sed jam et æqualium erat hic mos declamandi. Omittamus filium ipsius, qui paterno inductus exemplo, apud Cassium græce, apud Brutum latine declamitare se scribit Tironi'. Declamandi consuetudinem repetiisse sub ipsum civile bellum dicitur Cn. Pompeius, quum C. Curioni, Cæsaris causam defensuro, vellet contradicere declamationes ne Mutineusi quidem bello omisit Cæsar Octavianus; declamavit et sedecim continuos dies M. Antonius, ipsi Tullio responsu

rus".

1. Epist. fam., IX, 16, 17, 20. VII, ultim. 2. Controv., lib. I, præf.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Qualis tunc erat illa declamitandi ratio? Nomen ipsum, quod ejusmodi exercitationibus indictum fuit, novum erat, et post Ciceronem natum, ut ex eo intelleximus. Cum nomine autem et novatum esse aliquid in exercendi modo, satis verisimile est. Pro certo saltem tenemus adhibitam fuisse in his commentationibus magnam varietatem, easque non easdem mansisse perpetuo. Si Tranquillum adimus, admonet nos « rationem dicendi nec unam omnibus, nec singulis eamdem semper fuisse. Nam et dicta præclare, per omnes figuras, per casus et apologos aliter exponere, et narrationes tum breviter et presse, tum latius et uberius explicare consuerant: interdum Græcorum scripta convertere, ac viros illustres laudare vel vituperare; quædam etiam ad usum communis vitæ instituta, tum utilia et necessaria, tum perniciosa et supervacanea ostendere; sæpe fabulis fidem firmare, aut historiis demere; quod genus θέσεις et ἀνασκευάς et κατασκευὰς Græci vocant, donec sensim hæc exoleverunt, et ad controversiam ventum est1. » At, mediumne fuit aliquid inter fées, quæ ante Ciceronem, et controversias, quæ post Ciceronem expositæ sunt? Silent Tranquillus et Fabius, aut non omnino assentiuntur; annuere videtur M. A. Seneca: « Declamabat Cicero, non quales nunc controversias dicimus, nec tales quidem, quales ante Ciceronem diceban

"

[ocr errors]

1. De clar. rhet., 1. Haud aliter M. F. Quintil. (Inst. or., II, 4, 41): Fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Græcos dicere, circa Demetrium Phalerea institutum fere constat.... Latinos vero dicendi præceptores extremis L. Crassi temporibus Cicero auctor est....'»>

tur, quas theses vocabant. Hoc enim genus materiæ, quo nos exercemur, adeo novum est, ut nomen quoque ejus novum sit. Controversias nos dicimus, Cicero causas vocabat. » Continuo hæc legere est de declamatione ipsa : « Apud nullum auctorem antiquum, ante ipsum Ciceronem et Calvum, inveniri potest, qui declamationem distinguit. Ait enim : Declamare est jam mediocriter dicere. Bene alterum putat domesticæ exercitationis, alterum veræ actionis1. » Equidem, an reipsa declamationem Tullius veram actionem existimarit, valde dubito; erat tamen hæc veræ actioni propior ac similior, tantaque eloquentiæ experientia multo dignior, quam pueriles illæ et tirunculis accommodatæ, quotquot enumeratæ sunt a Tranquillo exercitationes. Causas igitur, quas declamasse dicitur Cicero, quantum distent ab antiquis istis, quæ theses dicebantur, præexercitamentis, optime quisque sentit; haud ita facile est intelligere, quale sit illud, quod tam gloriosa diligentia jactat M. Seneca, causas inter et controversias discrimen. Tamen haud scio an causis tribuendum sit id quod de veteribus controversiis refert Tranquillus : « Veteres controversiæ aut ex historiis trahebantur (sicut sane nonnullæ usque adhuc), aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset. Itaque locorum etiam appellationibus adjectis proponi solebant. Sic certe collectæ editæque se habent.... olim autem eas appellatione Græca GUVÉGELç vocabant: mox controversias quidem, sed aut fictas aut judiciales2. » Fortasse igitur putan

1. Controv., lib. I, præf.

2. De ill. rhet., 1.

dum est Ciceronianas causas ex historiis esse desumptas, vel ex veritate aut re aliqua recenti, et eas quidem forensibus simillimas. Restat ut ætas Senecæ fictas controversias, id est neque ex historiis, neque ex veritate ulla tractas jure sibi vindicet.

Quanquam ipse Marco Senecæ Marcus Seneca objici potest, apud quem reperimus factam mentionem de controversia a Cicerone habita, et ea quidem consimili illarum, quæ Augusti tempore declamatæ sunt1. Item in Rhetorica ad Herennium et libris de Inventione, passim invenire est causas, quæ controversiis Senecæ nimium similes videntur. Sed prætereamus, ne tantulam illam fictas controversias inveniendi gloriam M. Senecæ sodalibus invidere videamur. Quum vero jam similes antea controversias inveniamus, ad id adducimur ut agnoscamus ante M. Senecam rhetores jam cœpisse desipere, et opinemur, non adeo hæc placuisse Ciceroni.

Rhetoricas enim exercitationes, quales in scholis habebantur, acerbe carpit in dialogis de Oratore, tum L. Crassi, tum M. Antonii personam mutuatus. De Crasso hactenus: at quid de iis M. Antonius orator sensisse dicatur, paulum attendamus. Optime enim, quid in arte istorum Græcorum

1. « Color unus ab omnibus qui declamaverunt introductus est,ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controversia dixit, quum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat, et dimiserat terrore. » (Contr., lib. I, 4.)

2. Pro Oreste parricidâ ( ad Her., I, 10-16).—Contra Horatium, vel pro eodem sororis interfectore (de Inv., II, 26).— Accusat Teucer Ulyssem, quod fuerit Ajaci mortis auctor (ad Her., I, 11), etc.

mendosum sit ac puerile, nobis aperiet ; quorum quum ars omnis in minutissima præcepta digesta sit, quod præcipuum est et ipsam eloquentiæ summam neglexere. << Dividunt enim totam rem in duas partes, in causæ controversiam et in quæstionis....quæstionem appellant, rem positam in infinita dubitatione. De causa præcepta dant, de altera parte dicendi mirum silentium est'. » Quasi vero non obversetur cuique, in omni controversia, ista quam fugiunt quæstionis infinita dubitatio. Sed quem in Gorgia reprehenderat tam acriter Plato rhetorum animum, idem vivax permanserat. Itaque futuros oratores monet M. Antonius, « videant quid velint; ad ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi. » Ludus nimirum, et nihil nisi ludus erat omnis hæc scholarum exercitatio. Nam novum aliquid et rhetoricis auribus inauditum proferre sibi videtur M. Antonius, quum hoc oratori primum præcipit, « quascumque causas erit acturus, ut eas diligenter penitusque cognoscat. » Et quum vult intelligi, animadvertere se rhetorum scholas, addit : «< Hoc in ludo non præcipitur. Faciles enim causæ ad pueros deferuntur. Lex peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit, hostes repulit, accusatur. Nihil est negotii hujusmodi causam defendere. Recte igitur nihil de causa discenda præcipiunt hæc est enim in ludo causarum fere formula. At vero in foro, tabulæ, testimonia, pacta, conventa, stipulationes, cognationes, affinitates,

1. De Orat., II, 19.

2. Ibid.

« PreviousContinue »