Page images
PDF
EPUB

CORPUS

SCRIPTORUM HISTORIAE

BYZANTINA E.

EDITIO EMENDATIOR ET COPIOSIOR,

CONSILIO

B. G. NIEBUHRII C. F.

INSTITUTA,

AUCTORITATE

ACADEMIAE LITTERARUM REGIAE

BORUSSICAE

CONTINUATA.

IOANNES ZONARAS.

TOMUS I.

BONNAE

IMPENSIS ED. WEBERI

MDCCCXLI.

HAVERFIELD LIBRARY OF ANCIENT HISTORY OXFORD

IOANNIS ZONARAE

ANNA LES

EX RECENSIONE

MAURICII PINDERI.

TOMUS I.

BONNAE

IMPENSIS ED. WEBERI

MDCCCXLI.

PRAEFATIO

MAURICII PINDERI.

Ioannis Zonarae Annales editi sunt primum ab Hieronymo Wolfio Basileae anno 1557 tomis tribus (W), deinde a Ducangio Parisiis anno 1686 duobus voluminibus (P). codices horum uterque habuit quinos, sed plerosque non integros. Wolfius e codicibus pauca enotavit, Ducangius suos etiam rarius inspexit.

Nos libris manuscriptis quattuor usi sumus, uno Parisiensi antea nondum excusso, tribus Wolfianis.

A codex est Parisiensis Regius 1715, bombycinus, forma maxima, foliis 474 versuum fere 31, scriptus anno C. 1289: ἐτελειώθη τὸ παρὸν βιβλίον διὰ χειρὸς ἐμοῦ τοῦ ἁμαρτωλοῦ τάχα και μοναχοῦ μωκίου τοῦ ταράνη, μηνὶ ἀπριλλίῳ πεντεκαιδεκάτῃ, ἡμέρᾳ ς', ἰνδ. β', ἔτους σψης· δόξα σοι ἁγία τριὰς πάντων ἕνεκα. cum exemplari Ducangiano summa accuratione comparavit F. Haasius. Eo libro vix recentiores sunt duo qui sequuntur.

B codex Vindobonensis 16, membranaceus, forma maxima, foliis 478.

« PreviousContinue »