Page images
PDF
EPUB

ORATIO IN THEATRO COLLEGII REGALIS MEDICORUM LONDINENSIS,

EX HARVEII INSTITUTO,

HABITA DIE OCTOB. XVIII. AN. M.DCCC.

VESTRUM Omnium, Præses dignissime, Sociique ornatissimi, neminem esse crediderim qui, ingeniis studiisque hominum cognitis ritè et perspectis, non statim intelligat, et pro comperto habeat mancam et imperfectam prorsùs esse medicinæ artem sine literis et philosophiâ. Atque hoc, arbitror, hisce præsertim temporibus, iterùm atque iterùm nobis in mentem revocandum esse, quando Plebeii Philosophi hanc quoque artium nobiliorum principem à doctrinâ severiori segregari posse opinantur, et nihil aliud postulare nisi experientiam (quod aiunt) promptique animi acumen. Verùm enimvero

hæc ipsa experientia, hæc ipsa in rebus operosis animi promptitudo, num in triviis quærenda sunt denique, et nullo ferè labore, nullisque disciplinis comparanda? Magno olim certamine Tyrones nostri ad prima medicinæ limina pervenerunt. Disciplinis veteribus instructi, in libris versati, atque hominum in omni ferè literarum genere eruditorum sermonibus locupletati, tum demùm hanc artem suam exercere cœperunt, quando alias propè omnes prælibâssent. Hinc factum est ut quæ postea ex usu didicerant, aut quæ fors illis objecerat, hæc omnia arti medicinali tam præsido essent quàm ornamento; hinc factum est quoque, ut splendidum et ampliorem cursum adimplere viderentur-neque ægrotantium solùm lectis adsiderent, sed quando otium dabatur, cum optimatibus reipublicæ amicitiarum necessitudinem, vitæque quotidianæ commercium haberent. Absit, obsecro, absit

à nobis longè longèque levis ista sive arrogantia, sive petulantia vocanda sit, quæ antiquam hanc laudem nostram ullâ aliâ nisi antiquâ ratione obtineri posse credit aut conservari-Quod verò ne fiat, prohibet, ni fallor, et rei ipsius intima cognitio, atque eorum saltem memoria, qui suis ostenderunt quàm pulchra esset atque honesta medicinæ cum literis et philosophiâ conjunctio.

Etenim, quod ad literas humaniores attinet, si rectè scribendi sapere est et principium et fons;-si rectè sapiendi, hominum ingenia, mores pernoscere; si rectè loquendi denique, quid sit facundum, quid acre, quid venustum scire, id omne non excipit modò Medicina, verum etiam arripit atque amplexatur-Quidni enim? An qui humanam mentem tam variam, tamque multiplicem, omni simulatione pariter ac dissimulatione ademptâ, miramque istam corporis atque animæ necessitudinem videt

Р

indies et contemplatur; qui affectuum vim atque imperium, ægrotantium metus, adsidentium sollicitudinem præsens contuetur, non ille convenientia scit cuique tribuere? An cui dolentibus vultu, vocibus, ac consilio subvenire curæ sit, illum vel facundia scribentem deseret, vel venustates?

Quod si Philosophiæ, sanæ istius ac legitimæ, rationem habeas, quæ neque opinionibus hominum, neque verbis tantummodo commentisque continetur, sed in naturâ ipsâ, ac rerum cognitione versatur, quantum ad hoc possumus quis non videt? Num mundi hujus universitatem velis, rerumque materiem explorando cognoscere? Nihil certè omnium vel ad temperiem, vel ad leges naturæ explicandas magis idoneum esse potest quam mira illa ac miranda humani corporis fabricatio. Num animam humanam pervestiges? Corporis, priùs, formam, vires, motus pernovîsse curæ erit. Num officia

hominum ac mores velis intelligere? Nihil certè ad hanc rem ritè percipiendam homine ipso vel prius vel antiquius est.

Fuerunt itaque è familiâ nostrâ, (quid enim aut in antiquorum, aut in exterorum. retrò eam memoriam ?) qui literas humaniores, omnigenamque doctrinam, et feliciter excoluerunt et ornaverunt maxumè. Testor LINACRUM nostrum, qui cum in eâ tem-, pestate præcipuè versaretur quâ crassa præcedentium sæculorum barbaries, renascentibus in Europâ literis, cœperat paulatìm exolescere, antiquam in hâc Insulâ disciplinam instauravit, Græcarumque literarum fontes obseratos et interclusos aperuit iterùm et patefecit. Ipse, enim, cùm animum suum utilissimarum ac gravissimarum rerum studiis instruxisset; philosophiamque (qualiscunque ea demùm fuerat) quam Oxoniæ acceperat, omnibus elegantioris doctrinæ venustatibus apud Italos expoliverat, arc

« PreviousContinue »