Page images
PDF
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

nultililled lille

Aliquanto tardius, quam in votis fuerat, alterum hoc prodit Geographicorum Strabonis volumen: sed plurima negotia, eaque ab his studiis saepe alienissima, obstiterunt, quominus ad umbilicum prius adducerem. Quod ut hoipinum doctorum exspectationi respondeat vehementer cupio; atque haud ingratum fore iis, quibus haec studia cordi sunt, satis confido: etenim, ut de septimi libri fragmentis taceam, quae a ine reperta hic primum suo loco leguntur, non tantum innumerabiles fere loci, qui miserriine fuerant habiti ac paene desperati (in octavo maxime nonoque libro, utroque corruptissimo), nunc sanati sunt; sed etiam, id quod non minoris prope est momenti, librorum manu scriptorum subsidia, quae quidem temporum invidia nobis reliquit, ita demum exhibentur ad communem usum proposita, ut iam certo quodam fundamento ubique iunitatur lectorum iudicium, ac de iis quoque locis, qui supersunt sanandi innumerabiles sane et ipsi, recte disceptare, quod antea non licebat, nunc liceat. Quae pace dixerim censoris Monacensis nescio cuius, qui in censura voluminis prioris id unice egit, ut ostenderet, quam paene nihil praestitum sit opera a nobis in edendo hoc nobilissimo literarum monumento collocata: quamquam ipse aliter, ut opinor, sensisset, si diligenter examinare, quam cupide atque arroganter iudicare maluisset. Sed inittamus inanes has censorum acrimonias, quarum pudet non minus quam taedet honestos homines. Iuvat contra hoc loco gratias agere viris optimis amicissimisque, qui auxilium suum benevole nobis praestiterunt: Tafelio, qui, cum fragmenta libri VII post nos edidisset, inittenda nobis ea protinus curavit, ut felicissimas quasdam eius emendationes in editionein nostram, prelo iam tum subiectam, recipere liceret; Kieperto, qui quae e scriptoribus Armeniis ad varios Strabonis locos Armeniam spectantes collegerat utenda nobis benigne concessit; Meinekio denique, qui per hoc quoque volumen operam suam in recognoscendis typographorum plagulis continuavit, coniecturasque complures acumine et doctrina insignes amicissime nobiscum communicavit.

Ceterum in adornandis his libris idem consilium quod in prioribus secutus sum, ut scripturas eorum codicum, in quibus solis, ut in praefatione voluminis prioris demonstratum est, omnis nititur Strabonis salus, maxima qua potui fide annotarem, e reliquis autem, quorum nulla prorsus est auctoritas, ea tantummodo adderem, quae aliqua de causa notatu digna viderentur. Quos si quis iniretur inulto frequentius commemoratos esse in his libris quam in prioribus, hoc factum esse sciat et quia diversa horum librorum ratio id ferebat, et quia nonnullos esse intellexeram, qui hac quoque scripturae varietate, quantumvis inutilis sit, aegre careant. Iam quodammodo ea frui poterunt: sed parum diligenter eam enotatam inveniri teneant apud eos, a quibus hanc editionis meae partem paene totam mutuatus sum, Tzschuckium et Falconerum; ipse vero, postquam quae esset horum codicum conditio curiosa investigatione perspexi, a me non potui impetrare, ut in excutiendis illis operam et oleum perderem. Ingens igitur patet campus, in quo censor iste Monacensis quique eius sunt similes diligentiam suam exerceant.

Ad postremum lectores doctos et aequos rogo, ut quae ad iuvanda literarum studia pro virili partc elaboravi, cum benevolentia accipiant, si quid peccatuin est, indulgenter ignoscant, quod rectius ipsi invenerint, candide impertiant.

Scribebam Berolini Idibus April. a. MDCCCXLVII.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Εν τω εβδόμω λέγει της Ευρώπης τα λειπόμενα μέρη. έστι δε τα προς την έω πέραν του Ρήνου μέχρι του Τανάιδος και του στόματος 5 της Μαιώτιδος λίμνης, και όσα μεταξύ του Αδρίου και των αριστε

ρων της Ποντικής θαλάσσης μερών απολαμβάνει προς νότον μέχρι της Ελλάδος και της Προποντίδος ο "Ιστρος εν οίς και Μακεδονία πάσα.

ΣΤΡΑΒΩΝΟΣ ΓΕΩΓΡΑΦΙΚΩΝ

ΕΒΔΟΜΟ Ν.

10 :

CAPUT I.. 1. Ειρηκόσι δ' ημίν περί της Ιβηρίας και των Κελτικών C. 289 εθνών και των Ιταλικών συν ταϊς πλησίον νήσοις εφεξής άν Α. 442 είη λέγειν τα λειπόμενα της Ευρώπης μέρη, διελούσι τον ένδε

χόμενον τρόπον. λείπεται δε τα προς έω μεν τα πέραν του 15 Ρήνου μέχρι του Τανάιδος και του στόματος της Μαιώτιδος

λίμνης, και όσα μεταξύ του Αδρίου και των αριστερών της Ποντικής θαλάττης μερών απολαμβάνει προς νότον μέχρι της Ελλάδος και της Προποντίδος ο "Ιστρος. διαιρεί γαρ ούτος

[ocr errors][ocr errors]

Tafelio, qui, cum fragmenta libri VII post nos edidisset, inittenda nobis ea protinus curavit, ut felicissimas quasdam eius emendationes in editionem nostram, prelo iam tum subiectam, recipere liceret; Kieperto, qui quae e scriptoribus Armeniis ad varios Strabonis locos Armeniam spectantes collegerat utenda nobis benigne concessit; Meinekio denique, qui per hoc quoque volumen operam suam in recognoscendis typographorum plagulis continuavit, coniecturasque complures acumine et doctrina insignes amicissime nobiscum communicavit. ,

Ceterum in adornandis his libris idem consilium quod in prioribus secutus sum, ut scripturas eorum codicum, in quibus solis, ut in praefatione voluminis prioris demonstratum est, omnis nititur Strabonis salus, maxima qua potui fide annotarem, e reliquis autem, quorum nulla prorsus est auctoritas, ea tantummodo adderem, quae aliqua de causa notatu digna viderentur. Quos si quis iniretur inulto frequentius commemoratos esse in his libris quam in prioribus, hoc factum esse sciat et quia diversa horum librorum ratio id ferebat, et quia nonnullos esse intellexeram, qui hac quoque scripturae varietate, quantumvis inutilis sit, aegre careant. Iam quodammodo ea frui poterunt: sed parum diligenter eam enotatam inveniri teneant apud eos, a quibus hanc editionis meae partem paene totam mutuatus sum, Tzschuckium et Falconerum; ipse vero, postquam quae esset horum codicum conditio curiosa investigatione perspexi, a me non potui impetrare, ut in excutiendis illis operam et oleum perderem. Ingens igitur patet campus, in quo censor iste Monacensis quique eius sunt similes diligentiam suam exerceant.

Ad postremum lectores doctos et aequos rogo, ut quae ad iuvanda literarum studia pro virili partc elaboravi, cum benevolentia accipiant, si quid peccatum est, indulgenter ignoscant, quod rectius ipsi invenerint, candide impertiant.

Scribebam Berolini Idibus April. a. MDCCCXLVII.

« PreviousContinue »