PRÆFATΙΟ AD ECCLESIAS illas Belgicas, Qua in Confeffione recepta conftanter perfiftunt. Ixerint licet iniqui rerum æstimatores, live malevoli, five ignavi, ac nimis cauti, inceptum hoc audax, temerarium, ac planè insolens haben dum, quod ego me projiciam in concertationem hanc veftram, & fic ad caufam iftam aggrediar, ut partes alienas non fine confidentia videar in me recepiffe: hæc tamen obtrectatio, confcientiam illius officii, quod vobis (pro exiguis illis viribus quas dimenfus eft mihi Deus) præftare fum conatus, nullo modo aut franget, aut etiam concutiet, ac debilitabit. Si enim nihil aliud fubeffet, quam ut in hoc veftro graviffimo fanè tempore, quo quicquid aliquando fururum fuit in caftris contra Ecclefiarum quietem, hoc omne fimul conveniffe videtur, ego me rationibus veftris adjungerem, & conjunctifimæ societatis quafi jure commotus, partem veftri oneris in me fufciperem; & ad res fessas, vel facultate aliqua sublevandas, vel conatu saltem & studio recreandas, animum * 2 animum applicarem, & operam quam potui promptus navarem, quid tandem in tali confilio foret, quod non laudem potius quam accufationem sperare posse videatur? At verò ego amplexus animo sum aliquanto amplius:caufam hanc nempè quam fufcepi, non vestram tantum effe, quamvis inter vos jam ferveat maximè, fed aliorum etiam omnium tam fingulorum fidelium, quam cætuum vobifcum fentientium communem: & ad fanctissimas illas Calvini, Bezæ, Martyris, Buceri, Whitakeri, Perkinfi, ac fimilium animas vel maximè pertinere : in quorum beatiffima nomina, non tam incurrunt Remonftrantes obliquè, quam infolenter & infectanter invadunt:& quod maximum eft, ad facrosanctos Prophetas, & Apoftolos ipfos spectare, quorum infignita maximè verba, planè inversa video,ac novis argutiis sophisticè elusa. Hæc autem qui attendet diligenter, & verè secum existimabit, non putabit profecto ab homine Christiano, & harum rerum studioso, minus quidquam alienum effe,quam fitulam fuam adferre, quafi incendium non pofit extingui, poffint tamen eorum animi nonnihil refici, qui ne ulterius grassetur laborant. Quod vero ad istam periculi partem præ cæteris accesserim, hanc hujus confilii justiffimam habeo rationem Quum iifdem ferè telis ubique pugnatur à Noftris, adverfus importunos istos errores, quibus ufi fuerunt in Collatione Hagienfi, (nec enim fortiora dantur, quam funt illorum pleraque) & Oppoliti primarium fuæ defenfionis vim fophifmatis maximè speciofis, maximeque lubricis fimul congeftis, in ista sede collocarunt, tanquam in armamentario quodam benè munito; illos operam ludere necesse est, vel ita saltem navare, ut facilè poffit eludi, qui eadem jacula sæpius intentant, de repulsu istoc antepræparato nihil interim cogitantes. Vel igitur è medio nobis tollendum eft hoc quicquid fit munimenti, vel de argumentis, & Scripturæ teftimoniis graviffimis in per petuum ( |