Pomponii Melae De chorographia libri tres

Front Cover
in aedibus B.G. Teubneri, 1880 - Geography, Ancient - 108 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 67 - Gallic! numinis oraculo insignis est : cujus antistites, perpetua virginitate sanctae, numero novem esse traduntur: Gallicenas vocant, putantque ingeniis singularibus praeditas ; maria ac ventos concitare carminibus ; seque in quae velint animalia vertere ; sanare, quae apud alios insanabilia sunt ; scire ventura et praedicare : sed non nisi deditas navigantibus, et in id tantum ut se consulerent profectis.
Page 59 - Decent multa nobilissimos gentis clam et diu vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. Unum ex his quae praecipiunt in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse animas vitamque alteram ad Manes. Itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus.
Page 49 - ... in Ponto, Leuce Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs est Achillea cognomine. non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata, ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade 25 advenientium pinnas quasi tela iaculatas.
Page 61 - Qui habitant, immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora ad consuetudinem laborum, maxime frigoris. Nudi agunt , antequam puberes sint ; et longissima apud eos pueritia est : viri sagis velantur, aut libris arborum, quamvis saeva hieme.
Page 13 - ... vel quod nihil ex semet amittit ; vel quod plus , quam solet , accipit ; vel quod minus , quam debet, emittit. Quod si est alter orbis, suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit , in nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit , unde oritur.
Page 62 - ... victu ita asperi incultique, ut cruda etiam carne vescantur, aut recenti aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis manibus pedibusque subigendo renovarunt.
Page 2 - Hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit ; et ex diverso Nilus in Pelagus. Quod terrarum iacet a freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europea.
Page 2 - Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus ; huius dicendus est. Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet, aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo.
Page 2 - ... adeo in artum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat ; rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno se extendit ambitu, et magnae paludi, ceterum exiguo ore, coniungitur.
Page 57 - Anae proximum, 10 quia lata sede procurrens paulatim se ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant, Magnum quod ulterius est. in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, in Sacro Laccobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora.

Bibliographic information