iaculo perculit. Hæcille. Cum ergo hic Simon primus in nouo teftamento tempore Apoftolorum crediderit, & verbo oftenderit, spiritualia & dona Dei esse venalia, peccatum illius, hærefeos nomen ab eo vfque ad nos deriuatum & denominatum eft. In eundem errorem prolapsi funt Græci & Armeni, qui vt attestantur Guido Carmelita, & poft eum Alphonfus à Caftro lib. 13. aduerfus hærefes, dixerunt licere prælationes Ecclefiafticas vendere. Sunt tamen alij hæretici dicti ab hoc Simone Simoniani, qui male sentierunt creaturam non à Deo, fed à virtute quadam fuperna creatam, vt memoriæ prodiderunt.Tertullianus in lib. de præfcriptionib.hæretic. cap.33. Epiphan.hærefi 21. Eufeb. lib.4.hiftor.Ecclefiafticæ, cap. 22. D. Auguftin. in lib. de hærefibus ad Quoduuldeum, hæref. 1. & directorium inquifitorum. 2. part. q. 6. Prædicti hæretici & alios errores tenuerunt, vt colligitur ex D D. vbi fupra. ac feipfos Simonianos appellarunt tefte Theodoreto lib. 1. hæreticarum fabularum, statimin principio, vbiagit de Simonis hærefi. Si quis hoc loco quærat, cur hoc crimen potius à Simonenomen fortiatur quàm à Giezi famulo Helisæi, qui gratiam fanitatis Naaman Syro vendidit. 4. Reg. cap.5.& 1.q.1. c. Qui studet: vel à Balaam qui à Moabitis fuit pretio conductus, vt populo Ifraelitico malediceret. Num.22.& in 2. ep.D. Pet.cap.2. Refpondent DD.in primis crimen istud nomen non accepiffe à personis veteris testamenti Giezi, aut Balaam, quia eius legis facramenta erant egena elementa, nec conferebant gratiam vt noftra, nec in tanto gradu erant spiritualia. Deinde Giezi & Balaam gratias tantum gratis datas, vt donum fanitatis, & poteftatem arcendi hofstes per maledictionem: quod Moabitæ à Balaam petebant, vendiderunt. Simon autem ipsum Spiritum sanctum in suo dono nobiliori, id eft, gratia gratum faciente, emere voluit. Poftremo illi nihil emerunt, fed tantum vendiderunt, Simon autem tentauit emere,vt poftca venderet, lucrumq; acquireret. De his So-tus lib. 9. de iuft. & iure. q. 5. art. 1. Adrian, quodlib. 9. art.2. ftatim in principio, qui dicit seinuenire apud doctores, fimoniam vetustiori vocabulo poffe dici balamiam, quia Ba-laam prophetiæ donú vendere voluit. Commentatores D. Thomæ in 2.2.9.100.art.1.vbi S. Thomas etiam ad quartum addit, venditores spiritualium non folum pofle dici fimoniacos, fed etiam Giezitas. Notab. feptimum. Vtà definitione exordiamur, quæ intelligentiam sequentibus præbet. Simonia est studiosa voluntas emendi, vel vendendi aliquid spirituale, vel spiritualiannexum. Quæ definitio ponitur ab Alexandro Alen. 2.part. q.187. memb. 2. S. Thom.in d. art.1. & à scholafticis in 4. d. 25. à decretistis 1. q. 1. in fumma à canoniftis in hac Rubrica. & A 4 à fum à summistis in verb. Simonia. Host.tamen infra in c. Tua nos. Panor.in c.Nemo.eod. Henricus in c.fin.eod.& Richard.de media villa in 4.d.25.q.1.censent addendú communi defini tioni (cum opere subsecuto) moti auctoritate Gloffæ, in cap. Qui studet. 1. q.1. quando ait: quod fimonia est voluntas emendi, vel vendendi res facras cum effectu. Sed hæc definitio non eft bona. Quia Simon Magus, à quo nomen fimonia defumpfit, grauiffimè peccauit hocpeccato, vt apertissimum est ex Apostolicis verbis Actor. 8. Pecunia tua tecum fit in perditionem, &c. Cum tamen opus non fuerit subsecutum, fed tantum contenderit, volueritque emere. Accedit his quod fimonia mentalis eft verè simonia, & tamen definitio ab istis auctoribus assignata eidem non conuenit. Sed horum DD. definitio toleratur, fi eam dicamus comprehendere simoniam spectantem ad forum ecclefiæ exterius, cuius confideratio maximè tangit iuris canonici commentatores. Hostien. in summa.tit. de fimonia.quem fequitur Angel.eod. verbo. 1. in princ. Aliam definitionem, quam potius longam defcriptionem dixerimus, adfert in hunc modum: Simonia est spiritualium, vel annexorum spiritualibus receptio, vel donatio, præcedente pacto conditionis, promiffionis,modi, feruitij, precum, aut cuiufcunque temporalitatis. hæc etiam est fori exterioris. Vlricus lib. 6. fuæ fummæ in cap. de simonia, videtur rectè conciliare tales definitiones. Si monia, inquit, in quantum eft crimen committitur sola voluntate fine opere exteriori: quia & primus auctor criminis huius, videlicet Simon Magus non produxit defiderium fuum ad actum, fed fola voluntate peccauit: quemadmodú concupifcens mulierem, mechatus eft eam : & qui odit fratrem fuum, est homicida. Simonia vero in quantű eft crimen ecclefiafticum., prout eius cognitio, punitio, fiue damnatio ad ecclefiafticum fpectat iudicium, iuxta quod ei coniuncta funt infamia, fufpenfio,& huiufmodi pœnæ, fic non comittitur absq; actu exteriore: Quonia homo videt, quæ patent, Deus aut intuctur cor. Nunc simonię definitio fecundü fingulas fuas partes declaranda eft. Dicitur in definitione (studiofa) quia ad confummandū simoniæ peccatum deliberatio & clectio requiruntur. Facit pro hac particula, etiam c. Quicunq; studct. & c. Qui studet.1.q.1.Quidam tame recentiores vt Petrus de Aragon.in d.art.1. S. Thomæ.& Petrus de Nauarra lib. 2. de restitutione, cap. 2. num.385. putant illam particulam non neceffariam effe: cum ad omnem actum humanum, fiue bonum fiue malum, deliberatio, & imperium voluntatis desiderentur, fed ideo fortaffe illam particulam additam: quia fimonia frequentiffimè à patribus appellata est hærefis, vt infra latius oftendetur. hærefis autem eft falsa fententia ex electione. (VoA 5 luntas) luntas) hoc nomen, vt communiter DD.annotant, non ponitur pro potentia sed eius aEtu. Additur autem fecundum S.Thomam in d.art.1.ad 2.quia fimonia cum spectet ad iniustitiam quæ eftin voluntate, etiam conuenienter per voluntatem definitur. Illa etiam diEtione includitur simonia mentalis, qua quis appetit committere realem, non tamen opere perficit. Certum enim est talem actum voluntatis interiore effe peccatum, nec aliud nisi simoniæ: quippe peccata cordis fiue voluntatis, & operis correspondentis funt eiufdem speciei, iuxta doctrinam S. Thomæ receptam 1.2.9.20.art.3.& 4. Hinc Gloffa in c. Confulere. & c. fin. infra eod. quando vult, quod fola voluntas non faciat hominem fimoniacum, licet peccet, intelligenda, quod fola voluntas, si non procedatur ad opus exterius, non faciat hominem fimoniacum, qui puniri poffit pœnis Ecclefiafticis in foro Ecclefiaftico.& fic non rectè carpit Gloffam, Ioan.Maior.in 4.d. 25. q. 1. quasi fentiat Gloffa in d. c. fin. fimoniam mentalem non effe peccatum, nec facere hominem reum peccati fine opere subsecuto, vt etiam obferuat Nauarrus in manuali confeffariorum, cap.23.num.10. (Emendi vel vendendi) Quia vtroq; modo simonia committitur. Emerestuduit Simon Magus: vendere voluit Giezi. Nomine autem emptionis & venditionis, intelligitur omnis contraEtus non gratuitus, vt transactio, renuncia |