amore rerum fupernaturalium. At alia ratio est de pura Theologia, quæ docet & defendit ea, quæ ad falutem animarum necessaria funt. De hac enim Christus Matth.vlt.dicit: Docete omnes gentes. & Paulus ad Ephef.cap.4. Ipse dedit quofdam Apoftolos, alios doctores, &c. Sed hic doctor confundit verbum prædicationis & exhortationis cum Theologia. Hoc tamen obferuandum cum S. Thoma, Durando, & alijs quibufdam Theologis, quod quamuis in venditione muneris docendi, non interueniat simonia, poteft tamen committi peccatum iniuftitiæ, vtpote fi quis haberet aliunde taxatum stipendium pro docendi officio, & etiam pretium ab auditoribus exigeret: Tunc enim idem bis venderet quod iniuftum eft. Poftremo ex d. cap. Quia nonnullis. cum DD. mente tenendum, eum qui pecuniam recipit pro licentia docendi, & facultate danda, committere quafi fimoniam: & est communis opinio, vt post Bertrandum in confil. 157. lib. 5. attestatur Iulius Clarus lib.5. fentent. §.fimonia. num.3. Nonum Notabile. Dubium eft inter Theologos? An fimoniæ peccatum in aliquare,etiam apud infideles, extra Catholicam Ecclefiam fibi locum vendicet. Occasione huius dubij altius per Conclufiones refpondeo : quarum fit. Prima conclufio. In lege Mofaica non folum potuit committi.fimonia, fed etiam de facto fuit commissa. Patet ex facra scriptura. De Balaam. Num. 22. vendente Madianitis maleditionem populi. Et 4. Reg. 5. de Giezi, qui vendidit Naaman donum sanitatis. & 1. q. 1.c. quistudet, & alibi. Præterea, vt manifeftiffimum eft. In illa lege erant dona prophetiæ, fanitatis, &c. necnon facerdotalis poteftas, & alia multa, quæ cultum diuinum concerne- bant: fed hæc omniafunt materia simoniæ. Atq; in hac conclusione non poteft effe con trouerfia. , Secunda conclufio. In lege naturæ potuit esse fimonia. Hanc docent Vict.in 1.part.relectionis de fimonia.num.19. Sotus in d.art.1.Greg. de Valentia, & Petrus de Aragon.in d.art.1. S. Thomæ, & communiter recentiores, nec eft in ea dubium. Probatur. In lege naturæ fuit legitimum, & verum facerdotium inftitutum ad finem, & effectum spiritualem, vt patet de Melchifedech, qui in lege naturæ fuit facerdos.Gen.14.Pfalm.109.ad Hebr.7.8.& 9. Ergo potuit effe fimonia in venditione poteftatis facerdotalis. Nec etiam dubitandum,quin fuerint in illa lege sacramenta aliqua ordinata in salutem, in quibus fimonia locum potuiffet fortiri. Tertia concluf. Antelegem Euangelica apud paganos & infideles no potuit esse simonia ex obiecto, fed tantum secundú confcientiam,& æftimationem. Hanc docet Durand.Paludan. Adrian. & Petrus de Aragon.loco cit. Ratio. Quoniam Quoniam apud tales idololatras infideles non erat aliquid reuera spirituale, aut fpirituali annexum. Quia omnia eorum facerdotia, ordinabantur ad falsos deos. Ergo nec potuit effe vera fimonia. Contrarium tamen tenet Vitoria, dicta Relectione num. 21.conclufione 3. fed fragili fundamento: exiftimat enim facerdotium apud idololatras, fuisse verè fpirituale. Sequitur tamen illum Gregor. de Valenția vbifupra art. 2. Quarta Conclufio. Nunc, tempore Euangelij, apud Ethnicos & Iudæos, non poteft effe fimonia ex obiecto, fed tantum fecundum humanam exiftimationem. Hanc tenent ViCtoria, Sotus, Gregor.de Valentia, & alij. Ratio. Quia nihil poteft apud eos effe fpirituale, & omnis fpiritualis poteftas apud eos expirauit, propagatione Euangelij, cuius præceptis fubduntur. Quamuis aliqui propter ignorantiam inuincibilem excusentur à peccato, fi Euangelium non feruent, vt poft Sotum, Valentia annotauit. Decimum Notab. In materia fimoniæ,nomine pecuniæ intelligimus quicquid pretio æstimaripoteft. Vnde illud Auguftini cap. Totum. 1.q.3. Totum quicquid habent homincs in terra, quorum funt domini, pecunia vocatur. Scruus, ager, vas, arbor, pecus, & huiufmodi. Ideo pecunia vocata quafi à pecu, quia quicquid antiqui habebant, in pecoribus habebant. Doctores autem omne pretium, quo fimonia fimonia inducitur, reducunt ad triplex munus, quorum vnum munus à manu, aliud ab obfequio, tertium à lingua nominatur. De his S. Thomas 2.2.q.100.art.5. Alenfis 2.par.q. 187.membro 3.S. Antonin.2. par. tit. 1. cap. 4. §. 2. Doctores in 4. d. 25. Cardinal. Alexand. Archidiac. Turrecrem. in c.ordinationes. 1.q. 1. Huc facit illud Vrbani Papę relatum à Gratiano in c. Saluator. 1.9.3. Quisquis res Ecclefiafticas, & Dei dona, quæ à Deo fidelibus, & à fidelibus Deo donantur, quæque ab eodem gratis accipiuntur, & ideo gratis dari debent, propter sua lucra vendit, vel emit, cum eodem Simone donű Dei pecunia possideri exiftimat. Ideo qui eas non ad hoc, ad quod inftitutæ funt, fed ad propria lucra munere linguæ, vel obfequij, vel pecuniæ largitur, vel adipiscitur fimoniacus eft. Munus à manu, eft pecunia numerata large sumpta, pro rebus mobilibus, vel immobilibus, quæ temporaliter poffidentur,iuxta cap. Totum eas. q.3.Munus ab obsequio, eft feruitus indebitè impensa, vt fi quis inferuiat prælato ecclefiaftico, fine ftipendio, cum pacto, vt ei beneficium conferat. Munus à lingua, eft fauor, vel laus humana, & ad hoc caput referuntur preces. Multa in specie poffunt referri ad hæc capita, de quibus infra latius tractabitur. D.Bonauent.in 4.d.25. Magiftri, duobus verfibus comprehendunt modos quinque, quibus folet committi fi monia Munus, lingua, timor, caro, cum fama populari Vndecimum notabile. Quia tantum simonia malum nunc vfitatum eft, & maiorum extat frequenter mucrone fuccifum, 1. q.1.cap.reperiuntur: Et experientia rerum magiftra teftis eft, ideo exaggerandum videtur. argum. L. Aut facta. ff. de pænis. In primis simoniæ crimen eft peccatum mortale, & ex numero grauium, & maximorum. Mortale crimen effenemo negare potest. Scriptura eft aperta. Act. 8. Pecunia tua tecum fit in perditionem, &c. & multi funt Canones 1. quæst. 1. per totum. Et in hoc nostrotit. Rationes etiam format D. Thomas in dicto art. 1. Res fpiritualis non poteft efsse debita materia emptionis, & venditionis. Ergo iniquus eft contraEtus, quando emitur, aut venditur aliquid spirituale, prout contingit in crimine simoniæ. Antecedens probatur ex triplici capite. Primo enim ex parte rei quæ venditur. In fimonia enim venditur res spiritualis, quæ superat omne pretium rei temporalis. Vn de de diuina Sapientia Prouerb. 3. dicitur. Pretiofior eft cunctis opibus, & omnia, quæ defiderantur, huic non valent comparari. Atque id D. Petrus significat. Actor. 8. cum ait: Pecunia tua tecum fit in perditionem. Quoniam donum Dei exiftimasti pecunia poffideri. Falfum enim eft, & in pertinaci hære |