Veni, pater pauperum, Veni, dator munerum, Veni, lumen cordium. Consolator optime, Dulcis hospes animæ, Dulce refrigerium. In labore requies, In æstu temperies, In fletu solatium.
O lux beatissima! Reple cordis intima, Tuorum fidelium.
Sine tuo numine, Nihil est in homine, Nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum, Riga quod est aridum, Sana quod est saucium, Flecte quod est rigidum, Fove quod est frigidum, Rege quod est devium. Da tuis fidelibus, In te confidentibus, Sacrum septenarium; Da virtutis meritum, Da salutis exitum, Da perenne gaudium!
Robert II. of France (971-1031)
VENI, CREATOR SPIRITUS *
VENI, Creator Spiritus, Mentes tuorum visita, Imple superna gratia,
Quæ tu creasti pectora. *For a translation of this poem see page 3532.
Qui diceris Paraclitus, Altissimi donum Dei, Fons vivus, ignis, caritas, Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere, Dextræ Dei tu digitus, Tu rite promissum Patris, Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius, Pacemque dones protinus: Ductore sic te prævio Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem, Noscamus atque Filium; Te utriusque Spiritum Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria Et Filio qui a mortuis Surrexit, ac Paraclito, In sæculorum sæcula.
St. Gregory the Great (?) [5402-604]
URBS SYON aurea, Patria lactea,
Cive decora, Omne cor obruis, Omnibus obstruis
Et cor et ora.
* For a paraphrase of this poem see page 3445.
Nescio, nescio, Quæ jubilatio,
Lux tibi qualis, Quàm socialia Gaudia, gloria
Quàm specialis. Laude studens ea Tollere, mens mea
Victa fatiscit: O bona gloria, Vincor; in omnia
Laus tua vicit. Sunt Syon atria Conjubilantia,
Martyre plena, Cive micantia, Principe stantia;
Luce serena; Est ibi pascua, Mitibus afflua,
Præstita sanctis. Regis ibi thronus, Agminis et sonus
Est epulantis. Gens duce splendida, Concio candida
Vestibus albis Sunt sine fletibus In Syon ædibus,
Ædibus almis; Sunt sine crimine, Sunt sine turbine,
Sunt sine lite In Syon ædibus Editioribus
Israëlitae. Urbs Syon inclyta, Gloria debita
Glorificandis,
Tu bona visibus Interioribus
Intima pandis: Intima lumina, Mentis acumina
Te speculantur, Pectora flammea Spe modò, postea Forte lucrantur.
Bernard of Cluny (11227-11567)
URBS BEATA HIERUSALEM *
URBS beata Hierusalem,
Dicta Pacis Visio, Quæ construitur in cælis
Vivis ex lapidibus, Et ab angelis ornata,
Ut sponsata comite. Nova veniens e cælo,
Nuptiali thalamo Præparata, ut sponsata
Copuletur Domino; Plateæ et muri ejus
Ex auro purissimo. Portæ nitent margaritis,
Adytis patentibus; Et virtute meritorum
Illuc introducitur Omnis qui ob Christi Nomen
Hoc in mundo premitur. Tunsionibus, pressuris
Expoliti lapides Suis coaptantur locis
Per Manum Artificis; Disponuntur permansuri
Sacris ædificiis. * For a paraphrase of this poem see page 3446.
Gloria et honor Deo
Usquequo Altissimo, Una Patri, Filioque,
Inclyto Paraclito, Cui laus est et potestas
Per æterna sæcula.
VIVAMUS, MEA LESBIA* VIVAMUS, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unius æstimemus assis. Soles occidere et redire possunt: Nobis, cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, cum milia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut ne quis malus invidere possit, Cum tantum sciet esse basiorum.
Gaius Valerius Catullus (87 B. C.?-54 B. C.?]
PERSICOS ODI † PERSICOS odi, Puer, apparatus; Displicent nexæ Philyrà coronæ: Mitte sectari, Rosa quo locorum Sera moretur.
Simplici myrto Nihil allabores Sedulus, curo:
* For a paraphrase of this poem see page 566. | For a paraphrase of this poem see page 1919.
« PreviousContinue » |