Page images
PDF
EPUB

C. CORNELII TACITI

OPERA QUAE SUPERSUNT.

EX RECOGNITIONE

CAROLI HALMII.

TOMUS PRIOR

ANNALES CONTINENS.

LIPSIAE

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLIII.

L+1.208

[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Ut facilius cognosceretur, quid haec Taciti operum recognitio a prioribus differret, discrepantias exempli Orelliani ita praemittendas putavi, ut simul in locis aut depravatis aut suspectis delectum emendationum probabilium adicerem. Quod autem curam ab honestissimo librario ultro oblatam celerius quam ipse speraveram, qui tot aliis negotiis districtus sim, ad exitum perducere potui, potissimum acceptum refero familiari meo, Georgio Martino Thomae, qui cum Taciti scripta mecum perlegeret, cum in iis locis, in quibus maxime dubium videretur, quae lectio coniecturave recipienda esset, acri suo iudicio me egregie adiuvit, tum aliquot suas emendationes luculentas mecum communicavit. Ceterum malui in locis misere corruptis emendationem utcumque dubiam amplecti quam nimia obelorum multitudine legentium cursum retardare, cum in editione apparatu critico carente magis crimen ignaviae quam temeritatis extimescendum videretur. Restat ut notas explicem, quas in adnotatione critica quae subsequitur adhibui.

M.

Acid. =
Ber. =

codex Mediceus uterque, quorum alter sex priores libros Annalium, alter posteriores et Historias continet.

Acidalius.

Beroaldus.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »