Page images
PDF
EPUB

et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum tamen morte acquiescebat. paucis dehinc interiectis diebus mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem testaretur, communesque Germanicos et postremo Agrippinae nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium sed sine exitio pertulisset. restringitur vinclis, venaeque eius per omnes artus exsolvuntnr; et quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur. additurque atrocior saevitia, quod caput amputatum latumque in urbem Poppaea vidit. dona ob haec templis decreta quem ad finem memorabimus? quicumque casus temporum illorum nobis vel aliis auctoribus noscent, praesumptum habeant, quotiens fugas et caedes iussit princeps, totiens grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia fuisse. neque tamen silebimus, si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.

65. Eodem anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est, Doryphorum quasi adversatum nuptiis Poppaeae, Pallantem, quod inmensam pecuniam longa senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusaverat Senecam ut C. Pisonis socium, sed validius a Seneca eodem crimine perculsus est. unde Pisoni timor et orta insidiarum in Neronem magna moles, sed inprospera.

C. CORNELII TACITI
AB EXCESSU DIVI AUGUSTI

ANNALIUM

LIBER XV.

BREVIARIUM. Cap. 1. 2. Vologeses rex Parthorum bellum mente volvit, instigantibus fratre Tiridate et Monobazo Adiabeno, quem Tigranes vexarat. 3. Corbulo Syriae tuendae providet. 4. Parthi Monese duce

Tigranocerta obsident. 5. Vologesi Corbulo indutias offert et impetrat. 6.-8. Caesennii Paeti Armeniae recens praefecti vanitas. ferocia, imperitia, iactantia. 9.-11. Ab invadenda Syria Corbulo absterret Parthos, qui Armeniae et Paeto incumbunt. Hic aegre Corbulonem auxilio vocat Parthis prementibus. 12. Is in Armeniam profectus fugientes obiurgat, suos hortatur. 13. Vologeses instat Paeto. 14. 15. Disceptatio inter Romanos et Parthos, ex qua Paeti foeda compositio. 16. Corbulo in Armeniam venit. 17. Paeto increpito Syriam repetit. 18. Romae inania de Parthis tropaea. Frumentum plebis. Vectigalia. 19. S. C. de simulatis adoptionibus. 20. 21. Claudius Timarchus Cretensis accusatur, quod Thrasea Paetus ad bonum publicum vertit. 22. Decretum grates praesidibus non agendas. Portenta. 23. Ob filiam Neroni natam immodica gaudia et frustranea. In Thraseam principis odium. 24. Legati Parthorum Romae irrisores. 25. Bello Armeniaco praeficitur Corbulo. Paetum Caesar facetiis insectatur. 26. 27. Corbulo in Armeniam ducit exercitum, legatos Parthorum audit, defectores Armenios ulciscitur. 28.-30. Tiridates a Corbulone pacem petit, et posito apud effigiem Caesaris insigni regio impetrat, comiterque excipitur a Corbulone. 31. Vologesis pro fratre sollicitudo.

32. Alpinos maritimos Nero in ius Latii transfert. Equitum Romanorum in circo locos sedilibus plebis anteponit. Feminae illustres senatoresque in arena. 33. Nero ipse Neapoli scenam inscendit. 34. Theatrum ruit. Beneventi Nero munus Vatinii spectat. 35. Torquatum Silanum mori adigit. 36. Iter frustra meditatur in Orientem. 37. Convivia luxu foeda celebrat, ministro Tigellino. Pythagorae nubit. 38. 39. Clades Romae ex incendio, forte an dolo principis, qui in remedium multa popularia usurpat. 40. 41. Cladis magnitudo. Novae urbis condendae consilium. 42. Ex patriae ruinis immensam domum extruit Nero. Maiora frustra molitur. 43. Novae urbis facies. 44. Petita diis piacula, frustra. Incendii invidia in Christianos devoluta misere excruciatos. 45. Italiam, socios, templa spoliat Nero; aversantem id Senecam veneno petit.

46. Gladiatorum eruptio apud Praeneste. Classis ad Misenum remissa. 47. Prodigia. 48. Coniuratio Pisonis in Neronem. 49. 50. Coniuratorum nomina, mores, odiorum in Neronem causae. Iis accedit Rufus praefectus praetorio. Subrii impetus. 51. Epicharis classem tentans proditur. 52. Coniuratorum impetus retardatus a Pisone ob sacra mensae. 53. Aliud coniuratorum consilium. 54. Scaevini imprudentia. Milichus servus herum defert, qui egregie se defendit, sed muliebri astutia deprehenditur. 55. 56. Natalis coniurationem fatetur, Pisonem, Senecam nominat, Lucanus matrem. 57. Epicharis tormentis dilacerata mirum fidei exemplum praestat. 58. Nero reos audit, quos violenter urget Rufus dissimulata conscientia. 59. Piso neglectis amicorum monitis occiditur. Eius testamentum et uxor. 60. 61. Caedes Laterani et Senecae. Huius defensio spreta.

62. Su

premi sermones.

63. Amica contentio cum uxore. Cuius mortem inhiberi Nero imperat. Senecae cruciatus, mors, funus. 65. Ipse destinatus imperator a Subrio. 66. Rufus proditur. 67. 68. Subrii Flavii, Aspri, aliorum constantes voces et exitus. Rufi mollities. 69. Nero Vestinum quamvis insontem interimit. 70. 71. Mox Lucanum, Senecionem, Quinctianum, Scaevinum. Simulata per urbem gaudia. Indicibus praemia, suspectis militiae vacatio, aliis exilia. 72. Turpiliano, Nervae, Tigellino triumphalia, Nymphidio consularia insignia data. 73. Nero adversum rumores se purgat. Gallionis periculum. 74. S. C. ob servatum Neronem. Pugio Scaevini dicatus Iovi Vindici.

Gesta haec annis paulo amplius tribus, C. Memmio Regulo, Verginio Rufo; C. Lecanio Basso, M. Licinio Crasso; P. Silio Nerva, C. Iulio Attico Vestino Coss.

1. Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum, simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque ex eo bellis inligatus. atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae exstimulat: quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac diutius quam per latrocinia vastaverat; idque primores gentium aegre tolerabant, eo contemptionis descensum, ut ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis tot per annos inter mancipia habiti. accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans. iam de Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant Parthi, levius servitium apud Romanos deditis quam captis esse. Tiridates quoque regni profugus per silentium aut modice querendo gravior erat: non enim ignavia magna imperia contineri; virorum armorunique faciendum certamen; id in summa fortuna aequius quod validius; et sua retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem esse.

2. Igitur commotus his Vologeses concilium vocat, et proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur:,,hunc ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae de

duxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos Pacorus ante ceperat. videbarque, contra vetera fratrum odia et certamina, familiae nostrae penates rite composuisse. prohibent Romani, et pacem numquam ipsis prospere laces sitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis retinere parta maioribus malueram. si cunctatione deliqui, virtute corrigam. vestra quidem vis et gloria in integro est, addita modestiae fama, quae neque summis mortalium spernenda est et a dis aestimatur." simul diademate caput Tiridatis evinxit; promptam equitum manum, quae regem ex more sectatur, Monesi nobili viro tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis; mandavitque Tigranen Armenia exturbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis vires intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.

3. Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones duas cum Verulano Severo et Veltio Bolano subsidium Tigrani mittit, occulto praecepto, compositius cuncta quam festinantius agerent: quippe bellum habere quam gerere malebat. scripseratque Caesari proprio duce opus esse, qui Armeniam defenderet: Suriam ingruente Vologese acriore in discrimine esse. atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum armat, hostiles ingressus praesidiis intercipit. et quia egena aquarum regio est, castella fontibus inposita; quosdam rivos congestu arenae abdidit.

4. Ea dum a Corbulone tuendae Suriae parantur, acto raptim agmine Moneses, ut famam sui praeiret, non ideo nescium aut incautum Tigranen offendit. occupaverat Tigranocertam, urbem copia defensorum et magnitudine moenium validam. ad hoc Nicephorius amnis haud spernenda latitudine partem murorum ambit, et ducta ingens fossa, qua fluvio diffidebatur. inerantque milites et provisi ante commeatus, quorum subvectu pauci avidius progressi et repentinis hostibus circumventi ira magis quam metu ceteros accenderant. sed Partho ad exsequendas obsidiones nulla comminus audacia: raris sagittis neque clausos exterret et semet frustratur. Adiabeni cum promovere scalas et machi

namenta inciperent, facilé detrusi, mox erumpentibus nostris caeduntur.

5. Corbulo tamen, quamvis secundis rebus suis, moderandum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent vim provinciae illatam; socium amicumque regem, cohortes Romanas circumsideri. omitteret potius obsidionem, aut se quoque in agro hostili castra positurum. Casperius centurio in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin, septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distantem, adit regem et mandata ferociter edidit. Vologesi vetus et penitus infixum erat arma Romana vitandi, nec praesentia prospere fluebant. inritum obsidium, tutus manu et copiis Tigranes, fugati qui expugnationem sumpserant, missae in Armeniam legiones, et aliae pro Suria paratae ultro inrumpere; sibi inbecillum equitem pabuli inopia: nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum. igitur metu abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet. Monesen omittere Tigrano certam iubet, ipse retro concedit.

6. Haec plures ut formidine regis et Corbulonis minis patrata ac magnifica extollebant: alii occulte pepigisse interpretabantur, ut omisso utrimque bello et abeunte Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet. cur enim exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? cur deserta per otium quae bello defenderant? an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti? dilata prorsus arma, ut Vologeses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret. nam, ut rettuli, proprium ducem tuendae Armeniae poposcerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur. iamque aderat, copiis ita divisis, ut quarta et duodecuma legiones addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboedirent, tertia et sexta et decuma legiones priorque Suriae miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu sociarent partirenturve. sed neque Corbulo aemuli patiens, et Paetus, cui satis ad gloriam

« PreviousContinue »