Page images
PDF
EPUB

variis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus, addidit,,deesse nobis terra, ubi vivamus; in qua moriamur, non potest:" atque ita infensis utrimque animis discessum. illi Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello vocabant. Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit, excidium minitans, ni causam suam dissociarent. igitur absistentibus his pari metu exterriti Bructeri. et ceteris quoque aliena pericula defendentibus sola Ampsivariorum gens retro ad Usipios et Tubantes concessit. quorum terris exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes, in alieno quod iuventutis erat caeduntur, inbellis aetas in praedam divisa est.

57. Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo precesque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem provenire, non ut alias apud gentes eluvie maris arescente unda, sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque aquis, concretum. sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta victa occidioni dantur. et minae quidem hostiles in ipsos vertebant. sed civitas Ubiorum socia nobis malo inproviso adflicta est. nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant, ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia. neque extingui poterant, non si imbres caderent, non si fluvialibus aquis aut quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis agrestes quidam eminus saxa iacere, dein residentibus flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus ut feras absterrebant. postremo tegmina corpori derepta iniciunt, quanto magis profana et usu polluta, tanto magis oppressura ignes.

58. Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae

octingentos et quadraginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus reviresceret.

C. CORNELII TACITI
AB EXCESSU DIVI AUGUSTI

ANNALIUM

LIBER XIV.

BREVIARIUM. Cap. 1. Nero matris caedem agitat, incitante Poppaea. 2. Agrippina incestum tentat; an Nero potius? 3. De caede matris deliberat Nero. Aniceti consilium. 4. Agrippinae cum Nerone scelus celante convivium. 5. Mari mergenda aegre evadit. Acerronia remis conficitur. 6. Agrippina dissimulát. 7. 8. Nero trepidat, cum Burro et Seneca deliberat. Anicetus caedem Agrippinae suscipit et perpetrat. 9. Agrippinae viles exsequiae. 10. Nero conscientia vaecors adulatione erigitur. 11. Litteris ad senatum matrem etiam post fata criminatur. 12. Senatus turpiter adulatur. Thrasea Paetus virum se praestat. Nero mite ingenium affectat. 13. Urbem intrat anxius; blanditias expertus, in omnes libidines se effundit. 14. Citharoedus, auriga, nobiles ad paria flagitia adigit. 15. Iuvenalia. Nero in scena. Augustanos `conscribit. 16. Carmina pangit. Philosophos ridet. 17. Caedes inter Nucerinos et Pompeianos occasione gladiatorii spectaculi. 18. Blaesus damnatur. Strabo absolvitur. 19. Mors Domitii Afri, M. Servilii. 20. Quinquennale ludicrum Romae. Varia de ludis fama; eorum vituperia. 21. Laudes et excusatio. Nero eloquentiae victor. 22. Portentis commotus Rubellium in exilium agit. 23. Corbulo Mardorum latrocinia punit. 24. Percussorem vitat; Tigranocerta capit. 25. Hyrcanos in societatem recipit. 26. Tiridaten arcet ab Armenia, quam tradit Tigrani. Syriae praeficitur. 27. Puteoli, Tarentum, Antium colonjae. 28. Comitia praetoria. Vibius damnatus. 29. Clades Britannica. Suetonius Monam invadit. 30. Incolas domat. 31. Iceni Boudicea duce et Trinobantes rebellant. 32. Camulodunum expugnant, Petilium Cerialem cum nona legione fundunt. 33. A Suetonio desertum Londinium et Verulamium spoliant, cives et socios Romanorum trucidant. 34-37. Boudiceam ferocientem superat Suetonius. Ipsa veneno vitam finit. Poenius Postumus gladio se transigit. 38. Classicianus Suetonio

discors res turbat. 39. Missus Polyclitus hostibus est irrisui. Suetonio Petronius Turpilianus successor datus.

per Gal

40. 41. Ob falsum testamentum damnati. 42. Pedanius Secundus urbis praefectus a servis caesus. 43.-45. In eos lege agi vult C. Cassius, et contra aliorum sententiam obtinet. Populum supplicio renitentem Nero increpat. 46. Tarquitius Priscus damnatus. Census lias actus. 47. Mors et laus Memmii Reguli. 48. Antistius maiestatis delatus, 49. a Thrasea defensus. 50. Fabricius Veiento calumniae reus Italia pellitur. 51. Burri mors, laus, successores Rufus et Tigel linus. 52.-56. Criminationes discutere parat Seneca apud Caesarem et commeatum petit: qui subdole respondet. 57.-59. Rufum imminuit Tigellinus, Plauto et Sullae periculum struit: eos opprimit. 60. Nero ducta Poppaea Octaviam amolitur. Tum hanc revocat, 61. laetante populo. Poppaeae mox honos repositus. Eius doli. 62.-64. Aniceti scelere Octavia in exilium pulsa necatur in Pandateria. Temporum infelicitas. 65. Libertinos Doryphorum et Pallantem veneno tollit Nero. Seneca incusatur. Piso Neroni insidiatur.

Gesta haec annis circiter quattuor C. Vipstano, C. Fonteio Capitone; imp. Nerone IV, Cosso Cornelio Lentulo; C. Caesonio Paeto, C. Petronio Turpiliano; P. Mario Celso, L. Asinio Gallo Coss.

1. Gais Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia, et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans, crebris criminationibus, aliquando per facetias in-` cusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret. cur enim differri nuptias suas? formam scilicet displicere et triumphales avos, an fecunditatem et verum animum? timeri ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus superbiam avaritiamque matris aperiat. quodsi nurum Agrippina ronnisi filio infestam ferre posset, redderetur ipsa Othonis coniugio. ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam viseret periculis eius inmixta. haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris, et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii odia.

2. Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam potentiae eo usque provectam, ut medio diei, cum id temporis Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam et incesto paratam. iamque lasciva

oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proximis, Senecam contra muliebres inlecebras subsidium a femina petivisse, inmissamque Acten libertam, quae simul suo periculo et infamia Neronis anxia deferret pervulgatum esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites profani principis imperium. Fabius Rusticus non Agrippinae sed Neroni cupitum id memorat, eiusdemque libertae astu disiectum. sed quae Cluvius, eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum inmanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis meditatio in ea visa est, quae puellaribus annis stuprum cum Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta, et exercita ad omne flagitium patrui nuptiis.

3. Igitur Nero vitare secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare, quod otium lacesseret. postremo, ubicumque haberetur, praegravem ratus, interficere constituit, hactenus consultans, veneno an ferro vel qua alia vi. placuitque primo venenum. sed inter epulas principis si daretur, referri ad · casum non poterat tali iam Britannici exitio; et ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum adversus insidias intentae; atque ipsa praesumendo remedia munierat corpus. ferrum et caedes quonam modo occultaretur, nemo reperiebat; et ne quis illi tanto facinori delectus iussa sperneret, metuebant. obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. ergo navem posse componi docet, cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram. nihil tam capax fortuitorum quam mare; et si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum, ut sceleri adsignet quod venti et fluctus deliquerint? additurum principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati.

4. Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. illuc matrem elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans, quo rumorem reconciliationis efficeret, acciperetque Agrippina, facili feminarum credulitate ad gaudia. ve

[ocr errors]

nientem dehinc obvius in litora (nam Antio adventabat) excepit manu et complexu, ducitque Baulos. id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur. stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat triremi et classiariorum remigio vehi. ac tum invitata ad epulas erat, ut occultando facinori nox adhiberetur. satis constitit extitisse proditorem, et Agrippinam auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta superque ipsum collocata. nam pluribus sermonibus, modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis ferum animum retinebat.

5. Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam, quasi convincendum ad scelus, di praebuere. nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul gubernaculis astabat, Acerronia super pedes cubitantis reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave; pressusque Crepereius et statim exanimatus est. Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus, quam ut oneri cederent, protectae sunt. nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus, et quod plerique ignari etiam conscios impediebant. visum dehinc remigibus unun in latus inclinare atque ita navem submergere. sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in mare iactus. verum Acerronia, inprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur. Agrippina silens eoque minus adgnita unum tamen vulnus humero excepit. nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta, villae suae infertur.

[ocr errors]

6. Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta, non ventis

« PreviousContinue »