Page images
PDF
EPUB

posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum referens et quibus quisque aetatibus viguissent. quin etiam dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum, ut omni tributo vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam colerent. neque dubium habetur multa eorundem in populum Romanum merita sociasque victorias potuisse tradi: sed Claudius, facilitate solita quod uni concesserat, nullis extrinsecus adiumentis velavit.

62. At Byzantiis data dicendi copia, cum magnitudinem onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere, orsi a foedere quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri Pseudophilippi vocabulum inpositum. missas posthac copias in Antiochum, Persen, Aristonicum, et piratico bello adiutum Antonium me morabant, quaeque Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares merita, quando ea loca insi- derent, quae transmeantibus terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent.

63. Namque artissimo inter Europam Asiamque divortio Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem, redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris adversam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora legissent. quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia vis piscium inmensa, Ponto erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita, omisso alterius litoris flexu hos ad portus defertur. unde primo quaestuosi et opulenti; post magnitudine onerum urguente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque bello recens fessos iuvandosque rettulit. ita tributa in quinquennium remissa.

64. M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis. signa ac tentoría militum igni caelesti arsere. fastigio Capitolii examen apium insedit. biformes hominum partus, et suis fetum editum, cui accipitrum ungues inessent. numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quae

store, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra menses defunctis. sed in praecipuo pavore Agrippina, vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut coniugum flagitid ferret, dein puniret, metuens, agere et celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnei mariti eius soror, parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas opes multum distabant; et utraque inpudica, infamis, violenta, haud minus vitiis aemulabantur, quam si qua ex fortuna prospera acceperant. enimvero certamen acerrimum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret: nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat.

65. Ceterum obiecta sunt, quod coniugem principis devotionibus petivisset, quodque parum coërcitis per Calabriam servorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur; verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam usui eius inpenderet. convictam Messalinam et Silium; pares iterum accusandi causas esse; si Nero imperitaret Britannico successore demoto, nullum principi meritum, ac novercae insidiis domum omnem convelli, maiore flagitio quam si inpudicitiam prioris coniugis reticuisset. quamquam ne inpudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora habere. haec atque talia dictitans amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos modo ad ipsum tendere manus, adulesceret, patris inimicos depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur.

66. In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum Sinuessam pergit. tum Agrippina, sceleris olim certa et oblatae occasionis propera, nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus proderetur; si lentum et tabidum delegisset, ne admotus supremis

Claudius et dolo intellecto ad amorem filii rediret. exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem et mortem differret. deligitur artifex talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni habita. eius mulieris ingenio paratum virus, cuius minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus.

67. Adeoque cuncta mox pernotuere, ut temporum illorum scriptores prodiderint infusum delectabili cibo boleto venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii vinolentia; simul soluta alvus subvenisse videbatur. igitur exterrita Agrippina, et quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia, provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet. ille tamquam nisus evomentis adjuvaret, pinnam rapido veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio.

68. Vocabatur interim senatus, votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et tomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur. iam primum Agrippina, velut dolore victa et solatia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari, ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octaviam sorores eius attinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat ire in melíus valetudinem principis, quo miles bona in spe ageret, tempusque prosperum ex monitis Chaldaeorum adventaret.

69. Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. ibi monente praefecto festis vocibus exceptus inditur lecticae. dubitavisse quosdam ferunt, respectantes rogitantesque ubi Britannicus esset: mox nullo in diversum auctore, quae offerebantur secuti sunt. inlatusque castris Nero et congruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator consalutatur. sententiam militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud provincias. caelestesque honores Claudio decernuntur, et funeris sollemne

perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam. testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.

C. CORNELII TACITI

AB EXCESSU DIVI AUGUSTI

ANNALIUM

LIBER XIII.

BREVIARIUM. Cap. 1. Silanus proconsul Asiae veneno necatus Agrippinae fraude. Narcissus ad mortem actus. 2. Laus Burri et Senecae. 3. Claudius censorio funere elatus laudatur a principe. 4. Bona Neronis initia. Multa senatus arbitrio constituta. 5. Agrippinae viriles curae. Parthi Armeniam affectant. De Nerone varia iudicia vulgi. 7.8. Is curam belli suscipit. Parthi amittunt Armeniam, cui praepositus Corbulo. 9. Vologeses dat obsides. Nero discidium ducum componit. 10. 11. Nero civiliter agit et clementiam ostentat. 12. 13. Acten amat, matre fremente, mox frustra blandiente, cuius hinc fracta potentia. 14. Pallas libertus cura rerum demotus. Agrippina ad minas ruit. 15.-17. Britannicum Nero praecipiti veneno tollit, et eius funus festinat. 18. Matrem indignantem custodibus privat, domum separat. 19.-22. Derelicta rerum novarum incusata se purgat. accusatores eius puniti. 23. Pallas et Burrus delati. 24. Theatris maior species libertatis data. Urbs lustrata. 25. Neronis nocturna lascivia. Montanus cum principe per tenebras congressus mori adactus. Histriones Italia pulsi. 26. 27. Actum de libertis ingratis in servitutem revocandis, sed non peractum. 28. Tribunorum et aedilium cohibita potestas. 29. Aerarii cura varie habita. 30. 31. Illustrium aliquot virorum damnationes. L. Volusius fato concedit. Amphitheatrum Neronis. Praesides ludos edere prohibiti. 32. Vitae dominorum consultum. Pomponia Graecina, superstitionis externae rea, insons a marito nuntiatur. 33. Rei P. Celer, Cossutianus Capito, Eprius Marcellus. 34. Messala consul. Neronis liberalitas. 35. Cum Parthis rursus discordia de Armenia. Corbulonis disciplina, virtus, severitas. 36. Pactius Orfitus contra imperium pugnans fususque extra vallum tendere iussus. 37.-41. Tiridates bello infensat Armeniam, legatos ad Corbulonem mittit, qui fraudem sibi per collo

quium paratam eludit et Armeniae castella capit, Artaxata aggreditur et decedente hoste capit, igne delet. Ob haec Neroni et diis honores. 42. P. Suillius reus in Senecam invehitur, 43. deportatur. 44. Octavius Sagitta amore vaecors Pontiam tergiversantem ferro transverberat._Liberti mira fides. 45. Poppaeam Sabinam amare Nero occipit. Eius forma, opes, mores, matrimonia, adulteria. 46. Eius maritus Otho, ut amoveatur, Lusitaniae praeficitur. 47. Cornelius Sulla, principi suspectus, Massiliam mittitur. 48. Puteolis concordia restituta. 49. De numero gladiatorum Syracusis edendorum disceptatio. Thraseae Paeti opinio. 50. Vectigalia contra Neronis impetum retenta. 51. Publicanorum iniquitas temperata. 52. Proconsules rei absoluti. 53. L. Vetus ope Mosellae et Araris Rhenum cum Oceano iungere parat. Obstat Aelii Gracilis invidia. 54. Frisii iuxta Rhenum sedes figere frustra conantur. 55. Eosdem agros Ampsivarii occupant fato eodem. 56. Boiocali constantia. Ampsivarii deleti. 57. Chatti ab Hermunduris fere ad exitium gentis caesi. Ignes terra editi vix oppressi. 58. Ficus Ru

minalis.

Gesta haec annis quattuor, imp. Claudio Nerone, L. Antistio Vetere; Q. Volusio, P. Cornelio Scipione; imp. Claudio Nerone II, L. Calpurnio Pisone; imp. Claudio Nerone III, Valerio Messala Coss.

1. Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii violentia exitium irritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut Gaius Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi fama, anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate composita, insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris: quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. haec causa neciş. ministri fuere P. Celer eques Romanus et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi. ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius quam ut fallerent. nec minus properato Narcissus Claudii libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodigentiam mire congruebat.

tutor

2. Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus Seneca obviam issent. hi rectores imperatoriae iuventae, et rarum in societate potentiae, concordes, diversa arte ex aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate

CORN TACITI PA
PARS I.

15

« PreviousContinue »