Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex. Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, Nulla æquare queas Prætoris pulpita lauti, Si spectes, quanto capitis discrimine constent Incrementa domûs, æratâ multus in arcâ Fiscus, et ad vigilem ponendi Castora nummi, Ex quo Mars ultor galeam quoque perdidit, et res Non potuit servare suas. Ergò omnia Floræ Et Cereris licet et Cybeles aulæa relinquas: Tanto majores humana negotia ludi.
An magis oblectant animum jactata petauro Corpora, quique solet rectum descendere, funem, Quàm tu, Coryciâ semper qui puppe moraris Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, Perditus ac vilis sacci mercator olentis; Qui gaudes pingue antiquæ de littore Cretæ
Passum et municipes Jovis advexisse lagenas?
Hic tamen ancipiti figens vestigia plantâ
Victum illâ mercede parat, brumamque famemque
Illâ reste cavet: tu propter mille talenta
Et centum villas temerarius. Adspice portus
Et plenum magnis trabibus mare; plus hominum est jam
In pelago veniet classis, quòcunque vocârit
Spes lucri, nec Carpathium Gætulaque tantùm Equora transsiliet, sed, longè Calpe relictâ, Audiet Herculeo stridentem gurgite solem. Grande operæ pretium est, ut tenso folle reverti Indè domum possis, tumidâque superbus alutâ, Oceani monstra et juvenes vidisse marinos. Non unus mentes agitat furor. Ille sororis In manibus vultu Eumenidum terretur et igni: Hic bove percusso mugire Agamemnona credit Aut Ithacum. Parcat tunicis licèt atque lacernis, Curatoris eget, qui navem mercibus implet Ad summum latus, et tabulâ distinguitur undâ; Quum sit causa mali tanti, et discriminis hujus, Concisum argentum in titulos faciesque minutas. Occurrunt nubes et fulgura. Solvite funem, Frumenti dominus clamat piperisque coëmpti; Nil color hic coeli, nil fascia nigra minatur ; Estivum tonat. Infelix hâc forsitan ipsâ Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur Obrutus, et zonam lævâ morsuque tenebit. Sed cujus votis modò non suffecerat aurum,
Quod Tagus, et rutilâ volvit Pactolus arenâ, Frigida sufficient velantes inguina panni, Exiguusque cibus, mersâ rate naufragus assem Dum rogat, et pictâ se tempestate tuetur. Tantis parta malis curâ majore metuque Servantur. Misera est magni custodia censûs. Dispositis prædives hamis vigilare cohortem Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro Electro, signisque suis, Phrygiâque columnâ, Atque ebore, et latâ testudine. Dolia nudi Non ardent Cynici: si fregeris, altera fiet
Cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit.
Sensit Alexander, testâ quum vidit in illâ
Magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui
Nil cuperet, quàm qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis æquanda pericula rebus.
Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam. Mensura tamen quæ
Sufficiat censûs, si quis me consulat, edam : In quantum sitis atque fames et frigora poscunt, Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, Quantum Socratici ceperunt antè penates. Nunquam aliud Natura, aliud Sapientia dicit Acribus exemplis videor te claudere. Misce Ergò aliquid nostris de moribus: effice summam, Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. Hæc quoque si rugam trahit, extenditque labellum; Sume duos Equites, fac tertia quadringenta. Si nondum implevi gremium, si panditur ultrà: Nec Crosi fortuna unquam nec Persica regna Sufficient animo, nec divitiæ Narcissi, Indulsit Cæsar cui Claudius omnia, cujus Paruit imperiis, uxorem occidere jussus.
Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Ægyptus portenta colat? Crocodilon adorat Pars hæc illa pavet saturam serpentibus ibin. Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
Dimidio magicæ resonant ubi Memnone chordæ, Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.
Illîc cæruleos, hîc piscem fluminis, illîc Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam. Porrum et cæpe nefas violare, et frangere morsu. O sanctas gentes, quibus hæc nascuntur in hortis Numina Lanatis animalibus abstinet omnis Mensa. Nefas illic fœtum jugulare capellæ : Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum Tale super cœnam facinus narraret Ulixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam Moverat, ut mendax aretalogus. In mare nemo Hunc abicit, sævâ dignum verâque Charybdi,
Fingentem immanes Læstrygonas atque Cyclopas ? Nam citiùs Scyllam, vel concurrentia saxa Cyaneas, plenos et tempestatibus utres
Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes,
Et cum remigibus grunnîsse Elpenora porcis. Tam vacui capitis populum Phæaca putavit?
Sic aliquis meritò nondum ebrius, et minimum qui De Corcyræâ temetum duxerat urnâ :
Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem, sed nuper Consule Junio
Gesta super calidæ referemus mœnia Copti;
Nos vulgi scelus, et cunctis graviora cothurnis.
Nam scelus a Pyrrhâ, quanquam omnia syrmata volvas,
Nullus apud tragicos populus facit. Accipe, nostro
Dira quod exemplum feritas produxerit ævo. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, Immortale odium, et nunquam sanabile vulnus Ardet adhuc Coptos et Tentyra. Summus utrinque Indè furor vulgo, quòd numina vicinorum
Odit uterque locus, quum solos credat habendos Esse deos, quos ipse colit. Sed tempore festo Alterius populi rapienda occasio cunctis
Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
Lætum hilaremque diem, ne magnæ gaudia cœnæ
Sentirent, positis ad templa et compita mensis,
Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem Septimus interdum sol invenit. Horrida sanè Ægyptus sed luxuriâ, quantùm ipse notavi, Barbara famoso non cedit turba Canopo. Adde, quòd et facilis victoria de madidis, et Blæsis, atque mero titubantibus. Indè virorum Saltatus nigro tibicine, qualiacunque
Unguent, et flores, multæque in fronte coronæ :
Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare Incipiunt animis ardentibus: hæc tuba rixæ. Dein clamore pari concurritur, et vice teli Sævit nuda manus: pauca sine vulnere malæ : Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus Integer. Adspiceres jam cuncta per agmina vultus Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis
Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles
Exercere acies, quòd nulla cadavera calcent.
Et sanè quò tot rixantis millia turbæ,
Si vivunt omnes? Ergò acrior impetus, et jam
Saxa inclinatis per humum quæsita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni
Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus, et Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam
Illis dissimiles et nostro tempore natæ. Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero. Terra malos homines nunc educat atque pusillos. Ergò deus, quicunque adspexit, ridet, et odit.
A deverticulo repetatur fabula. Postquam Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis ; Terga fugæ celeri præstantibus omnibus instant, Qui vicina colunt umbrosæ Tentyra palmæ. Labitur hinc quidam, nimiâ formidine cursum Præcipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum Frusta et particulas, ut multis mortuus unus Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
Victrix turba: nec ardenti decoxit aëno,
Aut verubus; longum usque adeò tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.
Hîc, gaudere libet, quòd non violaverit ignem, Quem summâ cœli raptum de parte Prometheus Donavit terris. Elemento gratulor, et te Exsultare reor. Sed qui mordere cadaver Sustinuit, nil unquam hâc carne libentiùs edit. Nam scelere in tanto ne quæras, et dubites, an Prima voluptatem gula senserit. Ultimus autem, Qui stetit absumpto jam toto corpore, ductis Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat. Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim Produxêre animas: sed res diversa, sed illîc
fortunæ invidia est bellorumque ultima, casus Extremi, longæ dira obsidionis egestas. Hujus enim, quod nunc agitur, miserabile debet Exemplum esse cibi: sicut modò dicta mihi gens Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis Pallorem, ac maciem, et tenues miserantibus artus, Membra aliena fame lacerabant, esse parati
Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum
Viribus abnuerit dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes, Quorum corporibus vescebantur? Meliùs nos
Zenonis præcepta monent: nec enim omnia, quædam Pro vitâ facienda putat. Sed Cantaber unde Stoïcus, antiqui præsertim ætate Metelli ?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas. Gallia causidicos docuit facunda Britannos: De conducendo loquitur jam rhetore Thule. Nobilis ille tamen populus, quem diximus; et par Virtute atque fide, sed major clade Saguntus Tale quid excusat. Mæotide sævior arâ Egyptus. Quippe illa nefandi Taurica sacri Inventrix homines (ut jam, quæ carmina tradunt, Digna fide credas) tantùm immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Qui modò casus Impulit hos? quæ tanta fames, infestaque vallo Arma coëgerunt tam detestabile monstrum
Audere? Anne aliam, terrâ Memphitide siccâ, Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
Quâ nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromatæve truces, aut immanes Agathyrsi, Hâc sævit rabie imbelle et inutile vulgus, Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis, Et brevibus pictæ remis incumbere testa.
Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt Et similes ira atque fames. Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur,
Quæ lacrymas dedit: hæc nostri pars optima sensûs.
Plorare ergò jubet casum lugentis amici,
Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem
Circumscriptorem, cujus manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli. Naturæ imperio gemimus, quum funus adultæ
« PreviousContinue » |