Page images
PDF
EPUB

Culmine delubri, tanquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris, et lactis vortice torrens.

70

Intercepta decem quereris sestertia fraude Sacrilegâ? Quid si bis centum perdidit alter Hoc arcana modo? majorem tertius illâ

Summam, quam patulæ vix ceperat angulus arcæ?
Tam facile et pronum est superos contemnere testes,

75

Si mortalis idem nemo sciat! Adspice, quantâ
Voce neget? quæ sit ficti constantia vultus?
Per solis radios, Tarpeiaque fulmina jurat,
Et Martis frameam, et Cirrhæi spicula vatis,
Per calamos venatricis pharetramque Puellæ,
Perque tuum, pater Ægæi Neptune, tridentem ;
Addit et Herculeos arcus, hastamque Minervæ,
Quidquid habent telorum armamentaria cœli.

80

Si verò 1 pater est: Comedam, inquit, flebile nati
Sinciput elix, Pharioque madentis aceto.

85

Sunt, in Fortunæ qui casibus omnia ponant,
Et nullo credant mundum rectore moveri,
Naturâ volvente vices et lucis, et anni;
Atque ideo intrepidi quæcunque altaria tangunt.
Est alius, metuens ne crimen pæna sequatur:
Hic putat esse deos, et pejerat, atque ita secum:
Decernat, quodcunque volet, de corpore nostro
Isis, et irato feriat mea lumina sistro,

90

Dummodo vel cæcus teneam, quos abnego, nummos.
Et phthisis, et vomica putres, et dimidium crus

95

Sunt tanti? Pauper locupletem optare podagram
Ne dubitet Ladas, si non eget Anticyrâ, nec
Archigene. Quid enim velocis gloria plantæ
Præstat, et esuriens Pisææ ramus olive?

Ut sit magna, tamen certè lenta ira deorum est.
Si curant igitur cunctos punire nocentes,
Quando ad me venient? sed et exorabile numen
Fortasse experiar: solet his ignoscere. Multi
Committunt eadem diverso crimina fato:
Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.
Sic animum diræ trepidum formidine culpæ
Confirmant. Tunc te sacra ad delubra vocantem
Præcedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
Nam, quum magna malæ superest audacia causæ,
Creditur a multis fiducia. Mimum agit ille,
Urbani qualem fugitivus scurra Catulli :
Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,

100

105

110

Vel potiùs, quantùm Gradivus Homericus: Audis,
Jupiter, hæc, nec labra moves, quum mittere vocem
Debueras, vel marmoreus, vel aeneus? aut cur
In carbone tuo chartâ pia thura solutâ

115

Ponimus, et sectum vituli jecur, albaque porci

Omenta? Ut video, nullum discrimen habendum est
Effigies inter vestras, statuamque Vagellî.
Accipe, quæ contrà valeat solatia ferre,

120

Et qui nec Cynicos nec Stoïca dogmata legit
A Cynicis tunicâ distantia, non Epicurum
Suspicit exigui lætum plantaribus horti.
Curentur dubii medicis majoribus ægri;
Tu venam vel discipulo committe Philippi.
Si nullum in terris tam detestabile factum

125

Ostendis, taceo; nec pugnis cædere pectus

Te veto, nec planâ faciem contundere palmâ,

Quandoquidem accepto claudenda est janua damno,
Et majore domûs gemitu, majore tumultu

130

Planguntur nummi, quàm funera. Nemo dolorem
Fingit in hoc casu, vestem deducere summam
Contentus, vexare oculos humore coacto
Ploratur lacrymis amissa pecunia veris.
Sed si cuncta vides simili fora plena querelâ,
Si, decies lectis diversâ parte tabellis,

135

Vana supervacui dicunt chirographa ligni,
Arguit ipsorum quos littera, gemmaque princeps
Sardonychus, loculis quæ custoditur eburnis :
Ten', O delicias! extra communia censes
Ponendum? Quî tu gallinæ filius albæ,
Nos viles pulli nati infelicibus ovis ?

140

Rem pateris modicam, et mediocri bile ferendam,
Si flectas oculos majora ad crimina. Confer
Conductum latronem, incendia sulphure cœpta
Atque dolo, primos quum janua colligit ignes;
Confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
Pocula adorandæ rubiginis, et populorum
Dona, vel antiquo positas a rege coronas.
Hæc ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus, qui
Radat inaurati femur Herculis, et faciem ipsam
Neptuni; qui bracteolam de Castore ducat.
An dubitet, solitus totum conflare Tonantem?
Confer, et artifices, mercatoremque veneni,
Et deducendum corio bovis in mare, cum quo
Clauditur adversis innoxia simia fatis.

145

150

155

Hæc quota pars scelerum, quæ custos Gallicus Urbis
Usque a lucifero, donec lux occidat, audit?

Humani generis mores tibi nôsse volenti

Sufficit una domus. Paucos consume dies, et

160

Dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
Quis tumidum guttur miratur in Alpibus? aut quis
In Meroë crasso majorem infante mamillam?
Cærula quis stupuit Germani lumina, flavam
Cæsariem, et madido torquentem cornua cirro?
Nempe quòd hæc illis natura est omnibus una.

165

Ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram

Pygmæus parvis currit bellator in armis :

Mox impar hosti raptusque per aëra curvis

Unguibus a sævâ fertur grue. Si videas hoc
Gentibus in nostris, risu quatiare: sed illîc,

170

Quanquam eadem assiduè spectentur prælia, ridet
Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
Nullane perjuri capitis fraudisque nefandæ
Pœna erit? Abreptum crede hunc graviore catenâ
Protenus, et nostro (quid plus velit ira?) necari
Arbitrio manet illa tamen jactura, nec unquam
Depositum tibi sospes erit. Sed corpore trunco
Invidiosa dabit minimus solatia sanguis:
At vindicta bonum vitâ jucundius ipsâ.
Nempe hoc indocti, quorum præcordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia causis.
Quantulacunque adeò est occasio, sufficit iræ.
Chrysippus non dicet idem, nec mite Thaletis
Ingenium, dulcique senex vicinus Hymetto,
Qui partem acceptæ sæva inter vincla cicuta
Accusatori nollet dare. Plurima felix
Paulatim vitia atque errores exuit omnes,
Prima docet rectum Sapientia: quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio. Continuò sic collige, quòd vindictâ
Nemo magis gaudet, quàm fœmina.
Evasisse putes, quos diri conscia facti
Mens habet attonitos, et surdo verbere cædit,
Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Pœna autem vehemens ac multo sævior illis,
Quas et Cædicius gravis invenit, et Rhadamanthus
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates:
Haud impunitum quondam fore, quòd dubitaret

Cur tamen hos tu

175

180

185

190

195

200

Depositum retinere, et fraudem jure tueri
Jurando. Quærebat enim, quæ numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo?
Reddidit ergò metu, non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit
Exstinctus totâ pariter cum prole domoque,
Et, quamvis longâ deductis gente, propinquis.
Has patitur pœnas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. Cedo, si conata peregit?
Perpetua anxietas nec mensæ tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis, interque molares
Difficili crescente cibo: sed vina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet. Ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si fortè indulsit cura soporem,
Et toto versata toro jam membra quiescunt;
Continuò templum, et violati numinis aras,
Et, quod præcipuis mentem sudoribus urguet,
Te videt in somnis: tua sacra et major imago
Humanâ turbat pavidum, cogitque fateri.

205

210

215

220

Hi sunt, qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent,

Quum tonat, exanimes primo quoque murmure cœli;

Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed

225

Iratus cadat in terras et judicet ignis.

Illa nihil nocuit, curâ graviore timetur

Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Præterea, lateris vigili cum febre dolorem

Si cœpêre pati, missum ad sua corpora morbum

230

Infesto credunt a numine saxa deorum

Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacel
Balantem, et Laribus cristam promittere galli

Non audent: quid enim sperare nocentibus ægris
Concessum? vel quæ non dignior hostia vitâ?
Mobilis et varia est fermè natura malorum.

235

[blocks in formation]

Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster

Perfidus, et nigri patietur carceris uncum,
Aut maris Ægæi rupem, scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Pœnâ gaudebis amarâ
Nominis invisi, tandemque fatebere lætus,

Nec surdum nec Tiresiam quenquam esse deorum.

245

SATIRA XIV.

PLURIMA Sunt, Fuscine, et famâ digna sinistrâ,
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si da nosa senem juvat alea, ludit et hæres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terræ,
Boletum condire, et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente,

5

Et canâ monstrante gulâ. Quum septimus annus

10

Transierit puero, nondum omni dente renato,
Barbatos licèt admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto cœnare paratu
Semper, et a magnâ non degenerare culinâ.
Mitem animum et mores modicis erroribus æquos
Præcipit, atque animas servorum et corpora nostrâ
Materiâ constare putat paribusque elementis;
An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu, et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi laris, ac Polyphemus,
Tum felix, quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet juveni lætus stridore catenæ,
Quem mirè afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus? Exspectas, ut non sit adultera Largæ
Filia, quæ nunquam maternos dicere machos
Tam citò, nec tanto poterit contexere cursu,
Ut non ter decies respiret? Conscia matri
Virgo fuit: ceras nunc hâc dictante pusillas
Implet, et ad mochos dat eisdem ferre cinædis.
Sic natura jubet : velociùs et citiùs nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benignâ

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »