Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat Naturæ, qui ferre queat quoscunque labores, Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores Herculis ærumnas credat sævosque labores Et Venere, et cœnis, et plumâ Sardanapali. Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certè Tranquillæ per virtutem patet unica vitæ. Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, Nos facimus, Fortuna, Deam, cœloque locamus.
ATTICUS eximiè si cœnat, lautus habetur ; Si Rutilus, demens. Quid enim majore cachinno Excipitur vulgi, quàm pauper Apicius? Omnis Convictus, thermæ, stationes, omne theatrum De Rutilo. Nam dum valida ac juvenilia membra Sufficiunt galeæ, dumque ardent sanguine, fertur, Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno, Scripturus leges, et regia verba lanistæ. Multos porrò vides, quos sæpè elusus ad ipsum Creditor introitum solet exspectare macelli, Et quibus in solo vivendi causa palato est. Egregiùs cœnat, meliùsque miserrimus horum, Et citò casurus jam perlucente ruinâ. Interea gustus elementa per omnia quærunt, Nunquam animo pretiis obstantibus. Interiùs si Attendas, magis illa juvant, quæ pluris emuntur.
Ergò haud difficile est, perituram arcessere summam
Lancibus oppositis, vel matris imagine fractâ,
Et quadringentis nummis condire gulosum Fictile sic veniunt ad miscellanea ludî.
Refert ergò, quis hæc eadem paret: in Rutilo nam Luxuria est; in Ventidio laudabile nomen
Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego jure Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas
Omnibus in Libyâ sit montibus; hic tamen idem Ignoret, quantùm ferratâ distet ab arcâ Sacculus. Ε cœlo descendit Γνῶθι σεαυτόν, Figendum et memori tractandum pectore, sive Conjugium quæras, vel sacri in parte senatûs
Esse velis: nec enim loricam poscit Achillis Thersites, in quâ se transducebat Ulixes. Ancipitem seu tu magno discrimine causam Protegere affectas; te consule, dic tibi, qui sis, Orator vehemens, an Curtius et Matho bucca. Noscenda est mensura sui, spectandaque rebus In summis minimisque; etiam quum piscis emetur, Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantùm In loculis. Quis enim te, deficiente crumenâ, Et crescente gulâ, manet exitus; ære paterno Ac rebus mersis in ventrem, fœnoris atque Argenti gravis, et pecorum, agrorumque capacem? Talibus a dominis post cuncta novissimus exit Annulus, et digito mendicat Pollio nudo. Non præmaturi cineres, nec funus acerbum Luxuriæ; sed morte magis metuenda senectus. Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romæ Et coram dominis consumitur: inde ubi paulùm, Nescio quid, superest, et pallet fœnoris auctor, Qui vertêre solum, Baias et ad ostrea currunt. Cedere namque foro jam non est deterius, quàm Esquilias a ferventi migrare Suburâ. Ille dolor solus patriam fugientibus, illa Mæstitia est, caruisse anno Circensibus uno. Sanguinis in facie non hæret gutta: morantur Pauci ridiculum effugientem ex Urbe pudorem.
Experiêre hodie, nunquid pulcherrima dictu, Persice, non præstem vitâ vel moribus et re; Sed laudem siliquas occultus ganeo; pultes Coram aliis dictem puero, sed in aure placentas Nam, quum sis conviva mihi promissus, habebis Evandrum, venies Tirynthius, aut minor illo Hospes, et ipse tamen contingens sanguine cœlum
Alter aquis, alter flammis ad sidera missus. Fercula nunc audi nullis ornata macellis.
De Tiburtino veniet pinguissimus agro
Hædulus, et toto grege mollior, inscius herbæ,
Necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
Qui plus lactis habet, quàm sanguinis; et montani
Asparagi, posito quos legit villica fuso.
Grandia præterea tortoque calentia fœno
Ova adsunt ipsis cum matribus, et servatæ Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvæ:
Signinum Syriumque pyrum, de corbibus îsdem
Emula Picenis et odoris mala recentis, Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam Autumnum et crudi posuêre pericula succi. Hæc olim nostri jam luxuriosa senatûs Cœna fuit. Curius, parvo quæ legerat horto, Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc Squalidus in magnâ fastidit compede fossor, Qui meminit, calidæ sapiat quid vulva popinæ. Sicci terga suis, rarâ pendentia crate, Moris erat quondam festis servare diebus, Et natalitium cognatis ponere lardum, Accedente novâ, si quam dabat hostia, carne. Cognatorum aliquis, titulo ter consulis, atque Castrorum imperiis et dictatoris honore
Functus, ad has epulas solito maturiùs ibat,
Erectum domito referens a monte ligonem.
Quum tremerent autem Fabios, durumque Catonem,
Et Scauros, et Fabricios, postremò severos
Censoris mores etiam collega timeret ; Nemo inter curas et seria duxit habendum Qualis in oceani fluctu testudo nataret, Clarum Trojugenis factura ac nobile fulcrum Sed nudo latere et parvis frons ærea lectis Vile coronati caput ostendebat aselli, Ad quod lascivi ludebant ruris alumni. Tales ergò cibi, qualis domus atque supellex. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes, Urbibus eversis, prædarum in parte repertâ Magnorum artificum frangebat pocula miles, Ut phaleris gauderet equus, cælataque cassis Romulea simulacra feræ mansuescere jussæ Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, Ac nudam effigiem clypeo venientis et hastâ Pendentisque dei, perituro ostenderet hosti. Argenti quod erat, solis fulgebat in armis. Ponebant igitur Tusco farrata catino Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
Templorum quoque majestas præsentior, et vox Nocte ferè mediâ, mediamque audita per Urbem, Littore ab Oceani Gallis venientibus, et dîs Officium vatis peragentibus, his monuit nos. Hanc rebus Latiis curam præstare solebat Fictilis et nullo violatus Jupiter auro. Illa domi natas nostrâque ex arbore mensas
Tempora viderunt; hos lignum stabat in usus, Annosam si forte nucem dejecerat Eurus. At nunc divitibus cœnandi nulla voluptas, Nil rhombus, nil dama sapit: putere videntur Unguenta atque rosa, latos nisi sustinet orbes Grande ebur, et magno sublimis pardus hiatu, Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes, Et Mauri celeres, et Mauro obscurior Indus, Et quos deposuit Nabatæo bellua saltu,
Jam nimios, capitique graves. Hinc surgit orexis, Hinc stomacho bilis: nam pes argenteus illis,
Annulus in digito quod ferreus. Ergò superbum Convivam caveo, qui me sibi comparat, et res Despicit exiguas. Adeò nulla uncia nobis Est eboris, nec tessellæ, nec calculus ex hâc Materiâ: quin ipsa manubria cultellorum Ossea. Non tamen his ulla unquam opsonia fiunt Rancidula, aut ideo pejor gallina secatur. Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem Sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus, Et Scythicæ volucres, et phoenicopterus ingens, Et Gætulus oryx, hebeti lautissima ferro Cæditur, et totâ sonat ulmea cœna Suburâ. Nec frustum capreæ subducere, nec latus Afræ Novit avis noster tirunculus, ac rudis omni Tempore, et exiguæ furtis imbutus ofellæ.
Plebeios calices, et paucis assibus emptos
Porriget incultus puer, atque a frigore tutus:
Non Phryx, aut Lycius, non a mangone petitus
Quisquam erit, et magno. Quum posces, posce Latinè.
Idem habitus cunctis, tonsi, rectique capilli,
Atque hodie tantùm propter convivia pexi.
Pastoris duri hic est filius, ille bubulci. Suspirat longo non visam tempore matrem, Et casulam et notos tristis desiderat hædos, Ingenui vultûs puer, ingenuique pudoris, Quales esse decet, quos ardens purpura vestit.- Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis,
A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit:
Namque una atque eadem est vini patria atque ministri.—
Non capit has nugas humilis domus. Audiat ille
Testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
Fornice mancipium quibus abstinct; ille fruatur
Vocibus obscœnis, omnique libidinis arte, Qui Lacedæmonium pytismate lubricat orbem: Namque ibi Fortunæ veniam damus. Alea turpis, Turpe et adulterium mediocribus. Hæc eadem illi Omnia quum faciant, hilares nitidique vocantur. Nostra dabunt alios hodie convivia ludos: Conditor Iliados cantabitur, atque Maronis Altisoni dubiam facientia carmina palmam. Quid refert, tales versus quâ voce legantur? Sed nunc dilatis averte negotia curis, Et gratam requiem dona tibi, quando licebit Per totam cessare diem: non fœnoris ulla Mentio, nec, primâ si luce egressa, reverti Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor.- Protenus ante meum, quidquid dolet, exue limen: Pone domum et servos, et quidquid frangitur illis, Aut perit ingratos ante omnia pone sodales. Interea Megalesiacæ spectacula mappæ Idæum solenne colunt, similisque triumpho Præda caballorum Prætor sedet; ac, mihi pace Immensæ nimiæque licet si dicere plebis,
Totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
Percutit, eventum viridis quo colligo panni.
Nam, si deficeret, mostam attonitamque videres
Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor et audax Sponsio, quos cultæ decet assedisse puellæ ; Spectent hoc nuptæ, juxtà recubante marito, Quod pudeat narrâsse aliquem præsentibus ipsis. Nostra bibat vernum contracta cuticula solem, Effugiatque togam. Jam nunc in balnea, salvâ Fronte, licet vadas, quanquam solida hora supersit Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus Continuis, quia sunt talis quoque tædia vitæ Magna. Voluptates commendat rarior usus.
NATALI, Corvine, die mihi dulcior hæc lux, Quâ festus promissa deis animalia cespes Exspectat. Niveam Reginæ ducimus agnam: Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maurâ
« PreviousContinue » |