Page images
PDF
EPUB

Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis ærumnas credat sævosque labores
Et Venere, et cœnis, et plumâ Sardanapali.
Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certè
Tranquillæ per virtutem patet unica vitæ.
Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam, cœloque locamus.

335

340

SATIRA XI.

ATTICUS eximiè si cœnat, lautus habetur ;
Si Rutilus, demens. Quid enim majore cachinno
Excipitur vulgi, quàm pauper Apicius? Omnis
Convictus, thermæ, stationes, omne theatrum
De Rutilo. Nam dum valida ac juvenilia membra
Sufficiunt galeæ, dumque ardent sanguine, fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,
Scripturus leges, et regia verba lanistæ.
Multos porrò vides, quos sæpè elusus ad ipsum
Creditor introitum solet exspectare macelli,
Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregiùs cœnat, meliùsque miserrimus horum,
Et citò casurus jam perlucente ruinâ.
Interea gustus elementa per omnia quærunt,
Nunquam animo pretiis obstantibus. Interiùs si
Attendas, magis illa juvant, quæ pluris emuntur.

5

10

15

Ergò haud difficile est, perituram arcessere summam

Lancibus oppositis, vel matris imagine fractâ,

Et quadringentis nummis condire gulosum
Fictile sic veniunt ad miscellanea ludî.

20

Refert ergò, quis hæc eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est; in Ventidio laudabile nomen

Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego jure
Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas

Omnibus in Libyâ sit montibus; hic tamen idem
Ignoret, quantùm ferratâ distet ab arcâ
Sacculus. Ε cœlo descendit Γνῶθι σεαυτόν,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Conjugium quæras, vel sacri in parte senatûs

25

Esse velis: nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in quâ se transducebat Ulixes.
Ancipitem seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas; te consule, dic tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho bucca.
Noscenda est mensura sui, spectandaque rebus
In summis minimisque; etiam quum piscis emetur,
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantùm
In loculis. Quis enim te, deficiente crumenâ,
Et crescente gulâ, manet exitus; ære paterno
Ac rebus mersis in ventrem, fœnoris atque
Argenti gravis, et pecorum, agrorumque capacem?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit
Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.
Non præmaturi cineres, nec funus acerbum
Luxuriæ; sed morte magis metuenda senectus.
Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romæ
Et coram dominis consumitur: inde ubi paulùm,
Nescio quid, superest, et pallet fœnoris auctor,
Qui vertêre solum, Baias et ad ostrea currunt.
Cedere namque foro jam non est deterius, quàm
Esquilias a ferventi migrare Suburâ.
Ille dolor solus patriam fugientibus, illa
Mæstitia est, caruisse anno Circensibus uno.
Sanguinis in facie non hæret gutta: morantur
Pauci ridiculum effugientem ex Urbe pudorem.

Experiêre hodie, nunquid pulcherrima dictu,
Persice, non præstem vitâ vel moribus et re;
Sed laudem siliquas occultus ganeo; pultes
Coram aliis dictem puero, sed in aure placentas
Nam, quum sis conviva mihi promissus, habebis
Evandrum, venies Tirynthius, aut minor illo
Hospes, et ipse tamen contingens sanguine cœlum

30

35

40

45

50

55

60

Alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
Fercula nunc audi nullis ornata macellis.

De Tiburtino veniet pinguissimus agro

65

Hædulus, et toto grege mollior, inscius herbæ,

Necdum ausus virgas humilis mordere salicti,

Qui plus lactis habet, quàm sanguinis; et montani

Asparagi, posito quos legit villica fuso.

Grandia præterea tortoque calentia fœno

70

Ova adsunt ipsis cum matribus, et servatæ
Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvæ:

Signinum Syriumque pyrum, de corbibus îsdem

Emula Picenis et odoris mala recentis,
Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
Autumnum et crudi posuêre pericula succi.
Hæc olim nostri jam luxuriosa senatûs
Cœna fuit. Curius, parvo quæ legerat horto,
Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc
Squalidus in magnâ fastidit compede fossor,
Qui meminit, calidæ sapiat quid vulva popinæ.
Sicci terga suis, rarâ pendentia crate,
Moris erat quondam festis servare diebus,
Et natalitium cognatis ponere lardum,
Accedente novâ, si quam dabat hostia, carne.
Cognatorum aliquis, titulo ter consulis, atque
Castrorum imperiis et dictatoris honore

85

Functus, ad has epulas solito maturiùs ibat,

Erectum domito referens a monte ligonem.

Quum tremerent autem Fabios, durumque Catonem,

90

Et Scauros, et Fabricios, postremò severos

Censoris mores etiam collega timeret ;
Nemo inter curas et seria duxit habendum
Qualis in oceani fluctu testudo nataret,
Clarum Trojugenis factura ac nobile fulcrum
Sed nudo latere et parvis frons ærea lectis
Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
Tales ergò cibi, qualis domus atque supellex.
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes,
Urbibus eversis, prædarum in parte repertâ
Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus, cælataque cassis
Romulea simulacra feræ mansuescere jussæ
Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
Ac nudam effigiem clypeo venientis et hastâ
Pendentisque dei, perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino
Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.

Templorum quoque majestas præsentior, et vox
Nocte ferè mediâ, mediamque audita per Urbem,
Littore ab Oceani Gallis venientibus, et dîs
Officium vatis peragentibus, his monuit nos.
Hanc rebus Latiis curam præstare solebat
Fictilis et nullo violatus Jupiter auro.
Illa domi natas nostrâque ex arbore mensas

95

,100

105

110

115

[blocks in formation]

Tempora viderunt; hos lignum stabat in usus,
Annosam si forte nucem dejecerat Eurus.
At nunc divitibus cœnandi nulla voluptas,
Nil rhombus, nil dama sapit: putere videntur
Unguenta atque rosa, latos nisi sustinet orbes
Grande ebur, et magno sublimis pardus hiatu,
Dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes,
Et Mauri celeres, et Mauro obscurior Indus,
Et quos deposuit Nabatæo bellua saltu,

Jam nimios, capitique graves. Hinc surgit orexis,
Hinc stomacho bilis: nam pes argenteus illis,

120

125

Annulus in digito quod ferreus. Ergò superbum
Convivam caveo, qui me sibi comparat, et res
Despicit exiguas. Adeò nulla uncia nobis
Est eboris, nec tessellæ, nec calculus ex hâc
Materiâ: quin ipsa manubria cultellorum
Ossea. Non tamen his ulla unquam opsonia fiunt
Rancidula, aut ideo pejor gallina secatur.
Sed nec structor erit, cui cedere debeat omnis
Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
Sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus,
Et Scythicæ volucres, et phoenicopterus ingens,
Et Gætulus oryx, hebeti lautissima ferro
Cæditur, et totâ sonat ulmea cœna Suburâ.
Nec frustum capreæ subducere, nec latus Afræ
Novit avis noster tirunculus, ac rudis omni
Tempore, et exiguæ furtis imbutus ofellæ.

130

135

14)

Plebeios calices, et paucis assibus emptos

145

Porriget incultus puer, atque a frigore tutus:

Non Phryx, aut Lycius, non a mangone petitus

Quisquam erit, et magno. Quum posces, posce Latinè.

Idem habitus cunctis, tonsi, rectique capilli,

Atque hodie tantùm propter convivia pexi.

150

Pastoris duri hic est filius, ille bubulci.
Suspirat longo non visam tempore matrem,
Et casulam et notos tristis desiderat hædos,
Ingenui vultûs puer, ingenuique pudoris,
Quales esse decet, quos ardens purpura vestit.-
Hic tibi vina dabit, diffusa in montibus illis,

155

A quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit:

Namque una atque eadem est vini patria atque ministri.—

Non capit has nugas humilis domus. Audiat ille

Testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans

160

Fornice mancipium quibus abstinct; ille fruatur

Vocibus obscœnis, omnique libidinis arte,
Qui Lacedæmonium pytismate lubricat orbem:
Namque ibi Fortunæ veniam damus. Alea turpis,
Turpe et adulterium mediocribus. Hæc eadem illi
Omnia quum faciant, hilares nitidique vocantur.
Nostra dabunt alios hodie convivia ludos:
Conditor Iliados cantabitur, atque Maronis
Altisoni dubiam facientia carmina palmam.
Quid refert, tales versus quâ voce legantur?
Sed nunc dilatis averte negotia curis,
Et gratam requiem dona tibi, quando licebit
Per totam cessare diem: non fœnoris ulla
Mentio, nec, primâ si luce egressa, reverti
Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor.-
Protenus ante meum, quidquid dolet, exue limen:
Pone domum et servos, et quidquid frangitur illis,
Aut perit ingratos ante omnia pone sodales.
Interea Megalesiacæ spectacula mappæ
Idæum solenne colunt, similisque triumpho
Præda caballorum Prætor sedet; ac, mihi pace
Immensæ nimiæque licet si dicere plebis,

165

170

175

180

Totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem

Percutit, eventum viridis quo colligo panni.

Nam, si deficeret, mostam attonitamque videres

185

Hanc urbem, veluti Cannarum in pulvere victis
Consulibus. Spectent juvenes, quos clamor et audax
Sponsio, quos cultæ decet assedisse puellæ ;
Spectent hoc nuptæ, juxtà recubante marito,
Quod pudeat narrâsse aliquem præsentibus ipsis.
Nostra bibat vernum contracta cuticula solem,
Effugiatque togam. Jam nunc in balnea, salvâ
Fronte, licet vadas, quanquam solida hora supersit
Ad sextam. Facere hoc non possis quinque diebus
Continuis, quia sunt talis quoque tædia vitæ
Magna. Voluptates commendat rarior usus.

[ocr errors]

190

195

SATIRA XII.

NATALI, Corvine, die mihi dulcior hæc lux, Quâ festus promissa deis animalia cespes Exspectat. Niveam Reginæ ducimus agnam: Par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maurâ

[ocr errors]
« PreviousContinue »