Page images
PDF
EPUB

Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa,
Quæ peperit timidus prægustet pocula pappas.
Fingimus hæc, altum Satirâ sumente cothurnum
Scilicet, et, finem egressi legemque priorum,
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,
Montibus ignotum Rutulis, cœloque Latino.
Nos utinam vani! sed clamat Pontia, Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,

510

515

Quæ deprênsa patent: facinus tamen ipsa peregi.
Tune duos unâ, sævissima vipera, cœnâ?

Tune duos? Septem, si septem fortè fuissent.

Credamus tragicis, quidquid de Colchide torvâ
Dicitur et Procne: nil contrà conor, et illæ
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter nummos.

520

Minor admiratio summis

Debetur monstris, quoties facit ira nocentem

Hunc sexum, et rabie jecur incendente feruntur

525

Præcipites; ut saxa jugis abrupta, quibus mons

Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.

Illam ego non tulerim, quæ computat, et sċelus ingens

Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti

Alcestim, et, similis si permutatio detur,

53C

Morte viri cupient animam servare catellæ.

Occurrent multæ tibi Belides atque Eriphylæ
Manè Clytemnestram nullus non vicus habebit.
Hoc tantùm refert, quòd Tyndaris illa bipennem
Insulsam et fatuam dextrâ lævâque tenebat.
At nunc res agitur tenui pulmone rubetæ ;
Sed tamen et ferro, si prægustabit Atrides
Pon.ica ter victi cautus medicamina regis.

535

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER TERTIUS

SATIRA VII.

ET spes, et ratio studiorum in Cæsare tantùm :
Solus enim tristes hâc tempestate Camœnas
Respexit, quum jam celebres, notique poëtæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent; nec fœdum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri, quum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam, si Pieriâ quadrans tibi nullus in umbrâ
Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ,
Et vendas potiùs, commissa quod auctio vendit
Stantibus, cenophorum, tripodas, armaria, cistas,
Alcyonem Paccî, Thebas et Terea Fausti.

10

Hoc satius, quàm si dicas sub judice, Vidi,

[blocks in formation]

Hoc agite, o juvenes : circumspicit, et stimulat vos,
Materiamque sibi Ducis indulgentia quærit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo croceæ membrana tabellæ
Impletur lignorum aliquid posce ociùs, et, quæ

20

Componis, dona Veneris, Thelesine, marito;
Aut claude, et positos tineâ pertunde libellos.
Frange miser calamos, vigilataque prælia dele,
Qui facis in parvâ sublimia carmina cellâ,
Ut dignus venias hederis, et imagine macrâ.
Spes nulla ulterior: didicit jam dives avarus
Tantùm admirari, tantùm laudare disertos,
Ut pueri Junonis avem. Sed defluit ætas
Et pelagi patiens, et cassidis, atque ligonis.
Tædia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.

Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste,
Quem colis, et Musarum et Apollinis æde relictâ.
Ipse facit versus, atque uni cedit Homero
Propter mille annos; aut, si dulcedine famæ
Succensus recites, maculosas commodat ædes.
Hæc longè ferrata domus servire jubetur,
In quâ sollicitas imitatur janua portas.
Scit dare libertos extremâ in parte sedentes
Ordinis, et magnas comitum disponere voces.
Nemo dabit regum, quanti subsellia constent,
Et quæ conducto pendent anabathra tigillo,
Quæque reportandis posita est orchestra cathedris.

25

30

35

40

45

Nos tamen hoc agimus, tenuique in pulvere sulcos
Ducimus, et littus sterili versamus aratro.
Nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
Consuetudo mali: tenet insanabile multos

50

Scribendi cacoëthes, et ægro in corde senescit.

Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,

Qui nihil expositum soleat deducere, nec qui
Communi feriat carmen triviale monetâ,

55

Hunc, qualem nequeo monstrare, et sentio tantùm,

Anxietate carens animus facit, omnis acerbi

Impatiens, cupidus silvarum, aptusque bibendis

Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro

Pierio, thyrsumve potest contingere sana

60

Paupertas atque æris inops, quo nocte dieque

Corpus eget: satur est, quum dicit Horatius, Euoe!

Quis locus ingenio, nisi quum se carmine solo
Vexant, et dominis Cirrhæ Nysæque feruntur
Pectora nostra, duas non admittentia curas?
Magnæ mentis opus, nec de lcdice parandâ

65

Attonitæ, currus, et equos, faciesque deorum

Adspicere, et qualis Rutulum confundat Erinnys

Nam si Virgilio puer et tolerabile deesset

Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri:

Surda nihil gemeret grave buccina. Poscimus, ut sit

Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
Cujus et alveolos et lænam pignerat Atreus.
Non habet infelix Numitor, quod mittat amico
Quintillæ quod donet, habet; nec defuit illi,
Unde emeret multâ pascendum carne leonem
Jain domitum: constat leviori bellua sumptu
Nimirum, et capiunt plus intestina poëtæ.
Contentus famâ jaceat Lucanus in hortis
Marmoreis: at Serrano tenuique Saleio

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantùm est ?

70

75

80

Curritur ad vocem jucundam, et carmen amicæ

Thebaïdos, lætam fecit quum Statius urbem,
Promisitque diem: tantâ dulcedine captos
Afficit ille animos, tantâque libidine vulgi
Auditur; sed, quum fregit subsellia versu,
Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven.
Ille et militiæ multis largitur honorem,
Semestri vatum digitos circumligat auro.

85

Quod non dant proceres, dabit histrio. Tu Camerinos,

90

Et Bareas, tu nobilium magna atria curas?

Præfectos Pelopea facit, Philomela tribunos.

Haud tamen invideas vati, quem pulpita pascunt.

Quis tibi Mæcenas ? quis nunc erit aut Proculeius,

Aut Fabius? quis Cotta iterum? quis Lentulus alter?

95

Tunc par ingenio pretium: tunc utile multis

Pallere, et vinum toto nescire Decembri.

Vester porrò labor fœcundior, historiarum

Scriptores petit hic plus temporis, atque olei plus;

Namque oblita modi millesima pagina surgit
Omnibus, et multâ crescit dan.nosa papyro.

100

Sic ingens rerum numerus jubet, atque operum lex.
Quæ tamen inde seges? terræ quis fructus apertæ ?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?
Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbrâ.
Dic igitur, quid causidicis civilia præstent

105

Officia, et magno comites in fasce libelli?
Ipsi magna sonant, sed tunc, quum creditor audit,
Præcipuè, vel si tetigit latus acrior illo,

Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles,
Conspuiturque sinus. Veram deprêndere messem

110

Si libet; hinc centum patrimonia causidicorum,
Parte aliâ solum russati pone Lacernæ.
Consedêre duces: surgis tu pallidus Ajax
Dicturus dubiâ pro libertate, bubulco

115

Judice. Rumpe miser tensum jecur, ut tibi lasso

Figantur virides, scalarum gloria, palmæ.

Quod vocis pretium? siccus petasunculus, et vas

Pelamydum; aut veteres, Afrorum epimenia, bulbi;
Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenæ.

120

Si quater egisti, si contigit aureus unus, Indè cadunt partes ex fœdere pragmaticorum. Emilio dabitur, quantùm licet, et meliùs nos Egimus: hujus enim stat currus aëneus, alti Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci Bellatore sedens curvatum hastile minatur Eminus, et statuâ meditatur prælia luscân.

125

Sic Pedo conturbat, Matho deficit: exitus hic est

Tongilli, magno cum rhinocerote lavari

130

Qui solet, et vexat lutulentâ balnea turbâ,

Perque forum juvenes longo premit assere, Medos
Empturus pueros, argentum, murrhina, villas.
Spondet enim Tyrio stlataria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
Causidicum, vendunt amethystina: convenit illis
Et strepitu, et facie majoris vivere censûs.
Sed finem impensæ non servat prodiga Roma.
Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
Nunc dederit nummos, nisi fulserit annulus ingens.
Respicit hæc primùm, qui litigat, an tibi servi
Octo, decem comites, an post te sella, togati
Ante pedes. Ideo conductâ Paulus agebat

135

140

Sardonyche, atque ideo pluris, quàm Cossus agebat,
Quàm Basilus. Rara in tenui facundia panno.
Quando licet Basilo flentem producere matrem ?

145

Quis bene dicentem Basilum ferat? Accipiat te
Gallia, vel potiùs nutricula causidicorum

Africa, si placuit mercedem ponere linguæ.
Declamare doces? O ferrea pectora Vectî,

150

Quum perimit sævos classis numerosa tyrannos.

Nam quæcunque sedens modò legerat, hæc eadem stans

Proferet, atque eadem cantabit versibus îsdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color, et quod sit causæ genus, atque ubi summa
Quæstio, quæ veniant diversæ fortè sagittæ,

155

« PreviousContinue »