Fragmenta philosophorum Graecorum: Pythagoreos, Sophistas, Cynicos et Chalcidii in priorem Timaei Platonici partem commentarios continens

Front Cover
Editore Ambrosio Firmin Didot, 1867 - Philosophy, Ancient

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page vi - Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret; at illum artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset; Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maximo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate.
Page 336 - Samothraciam venisset, Atheos ille qui dicitur, atque ei quidam amicus, Tu, qui déos putas humana negligere , nonne animadvertis , ex tôt tabulis pictis", quam multi votis vim tempestatis effugerint, in portumque salvi pervenerint? Ita sit, inquit : illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt , in marique perierunt.
Page xiv - Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exequentissimus, affirmatissime scripserunt, simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura Spiritus inclusa atque occulta concitum.
Page lvi - Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos et quod exprimere dicendo sensa possumus. Quamobrem quis hoc non jure rairetur summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat...
Page xxix - Miraris hominem ad deos ire ? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt.
Page xxxv - ... qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse, itaque oportet et eum qui paret sperare, se aliquo tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare, brevi tempore sibi esse parendum.
Page xxviii - ... sunt. instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum quia non habent: cum legeris Sextium, dices, "vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciac." in qua positione mentis sim cum hunc lego fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare, "quid cessas, fortuna? congredere: paratum vides.
Page xxviii - Quod in exercitibus iis quos imperatores magni ordinant fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat, hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait.
Page 125 - Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus ; quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instantia.
Page xxviii - Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent ; cum legeris Sextium, dices: " Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me 4 plenum ingentis fiduciae." In qua positione mentis sim, cum hunc lego, fatebor tibi : libet omnis casus provocare, libet exclamare : " Quid cessas, fortuna ? Congredere ; paratum vides.

Bibliographic information