ea vero pofita, inobedientes & violatores coguntur, fi non active fatisfaciant, debere pallive obedire Legi. Eam tamen audacter negavit Hobbefius; fed quæ antea de morfu confcientiæ dicta funt, fatis fuperque oftendunt. Imo infpiciamus tantum Legislatoris fanctiffimam naturam, Juftitiam Dei vindicativam, qua pati non poteft per petulantiam fperni fuam voluntatem ab inobedientibus. Deus Judex eft æquiffimus, qui non pro lubitu, fed pro merito pænam infligit, & qui æternam transgrediuntur Legem peccant in ipfum Deum, ergo etiam pænam tanto delicto approportionatam pati debent. Præterea Deus, pofito homine, eoque fublege, non poteft non, fi peccet, ei infligere pænam, ut paffive Legi fatisfiat, æque ac omnes homines tenentur active cam implere, alias de fuo dimitteret jure Deus, quod eft contradictorium. Hinc Barbari in Infula Melita de Paulo dicebant: Πάντως φονεύς ἐσιν ὁ ἄνθρωπο αντα ὃν διασωθέντα ἐκ τ θαλάσσης ἡ δίκη ζῆν ἐκ ἔιασιν. In altis Apoft. Cap. XXVIII. 4. Quanta autem unicuique delicto eft approportionanda pana, determinari non fatis poteft. Gentes Lumine naturæ agnofcebant quod, qui Legem violant, io lavaty koly. Vid. Pufendorf. Lib. 1. Cap. VI. §. 14. §. XXVIII. Sed, magis ut convincamus Legem hanc effe vere Divinam, videamus ejufdem proprietates & prærogativas. Quid omnium cujufcunque ævi Legislatorum peritiffimorum fapientiam magis celebrari effecit, quam quod Leges tulerunt genio populi convenientes & accommodatas, ad falutem Reipublicæ, ac omnium & fingulorum bonum? Multo magis adhuc in hac fapientiffima Lege, ubi omnia præcepta tendunt primo ad Dei gloriam, adeo ut Summi Regis gloria hic fuprema exiftat Lex deinde ad juftum ordinem in Republ. hujus univerfi, quæ omnia hic ita funt accommodata, ut fimul ad fingulorum bonum tendant, quod finis eft fubordinatus, & ad idem refpectum dicant, li cet forfan umbra & fpecies aliquando effe videatur, quod fortuna publica adverfetur privati cujufdam, revera tantum eft umbra; nam falus Reipubl. & Gloria Regis, omnium privatorum falutem ita in fefe femper comprehendit, ut impoffibile fit, ea a fe invicem divelli poffe. San&tiffima etiam hæc Lex eft, dum profluxerint ejus præcepta ab ipfiffima Ratione, ipfa Æquitate, ipfo Candore. Ut Dei Cultus, amor noftri & proximi, & quæ inde fluunt. An illa Naturæ Lex etiam per omnia fit immutabilis, differendi dabitur occafio, cum folvenda erit illa nobiliffima quæftio, an Deo difpenfare liceat de hac Lege, quare jam E jam ficco pede tranfeamus ad Legis objecta, in qua Deus regnum fuum Morale diffundat fecundum hanc Legem. Ea primo xar' äpriv, non funt animalia bruta, quod ex ipfa Legis definitione patet, cum dicitur Dictamen recæ rationis; ea enim non agnofcunt ea enim non agnofcunt Legem, Legislatorem, nec fuam obligationem, fuamque per omnia dependentiam, dum non polleant judicio, nec ulla fcientia rationali. Sed in hanc Thefin multa afferuntur S. S. loca, fic Gen. 1x. 5. Ex. xxI. 18. Lev. 18. ubi innui videtur bruta pænæ effe capacia, ac proinde Legis. Vid. Grotius, de fure B. ac P. Lib. 1. Cap. 1. §. x1. Sed bene obfervandum hic eft, quod Deus proprie loquendo bruta puniri non voluit; fed vel ut poffeffor in re poffeffa pænam patiatur, vel ne amplius talia patrarentur, vel ut homines magis abfterreantur, cum irrationalia ipfa ideo e medio tollantur. Sed xar Déri fubjecta funt hic omnia rationalia, quæ donis iftis cæleftibus funt prædita, intellectu nempe & voluntate, nullo excepto, quatenus o mnia fubfunt fupremo & independenti Legislatori. Dicimus omnia creata rationalia, imo & ipfe Atheus, quod tam acriter impugnat Hobbefius; dicendo: foli in Regno Dei cenfendi funt ei, qui ipfum Deum & Rectorem omnium rerum effe, & præcepta hominibus dediffe, & pæ nas in transgreffores ftatuiffe, agnofcunt; cæteros non fubditos, fed hoftes appellare debemus. Quare igitur excludit Atheos, qui Dei exiftentiam ignorant, vel ejus imperium negant. Nos vero negamus & pernegamus deteftabilem illam opinionem propter fequentia, dum negamus dari atheos, & talia hominum monftra, non qui conatu & opere ; fed qui ex animi fententia, omnia argumenta comtemplati, afferere vel audent vel poffunt, non dari Deum Vid. THES. 111. Sed pofito, quod dentur Athei, probatur facile & eos effe fubditos. (1.) Omnes creaturæ rationales dependent in genere entis & moris, ergo & Athei. (11.) Si Athei non effent fubditi, quia negant Dei exiftentiam, & recufant obedientiam huic Legi, vel pænæ conftitutioni, ergo inde concludendum effet, Deum Regem effe; fed non nifi precario: nam totum Dei imperium dependeret a fola voluntate & iftorum fatuorum hominum libero arbitrio, horrenda! Sed e contra nos dicimus, licet Deo recufent imperandi poteftatem, imo ejus exiftentiam pernegent, non tamen ideo Deus exuitur ifta poteftate, nec exiftentia: nam liberi, licet rebelles, ideo fefe non fubducere poffunt eo, quod funt liberi, ac proinde poteftati patriæ fubje&ti; fic dominus fervum, qui mandatis obedire negat, jure ple&tit, caftigat, cogit, & tunc eum minus fervum effe, quam cum dominum agnofcat, ac ac colat, quis eft qui intelligat? Majus adhuc longe datur vinculum inter Deum & hominem. Imo hæc fi procedat fententia, Athei nunquam peccabunt, dum non habeant Regem, Legem, nec normam, quare nec fas nec nefas inter eos locum habere poffer; fed vel fceleftiffima & teterrima effent honefta & laudanda, & illa iis, qui ratione uti dicuntur, abfurda ! Sed fi confulamus JCtos atque Politicos, Iis femper funt fubditi, qui fedem & domicilium in principis territorio habent; imo qui pro tempore tantum in eo degunt, imperii legibus fefe fubjicere debent, & inde temporarii fubditi dicuntur. Quid itaque hic de Atheis dicendum? an in Dei territorio degunt? nec ne? Sed inftant, fubditi non funt hoftes, ut hic Athei, fed dicimus, fubditi rebelles, licet Regem, qui jufto acquifivit modo imperium, habeant Ufurpatorem & e throno ejicere conentur, tamen non minus funt fubditi, quare & a Rege capite plectuntur, ut hiftoriæ plus fatis, proh dolor! teftantur. Sic etiam Deus, qui Eum abnegant, & ita rei funt criminis Læfæ Majeftatis, eos punit, ut immorigeros fubditos. Sed inquit Hobbes, Deus eos punit tanquam hoftes jure belli; fed negamus, quod tantum jure belli: punit eos tanquam fubditos rebelles, inftar vindicis & ultoris transgreffionis Le. gum fubditis latarum. Et præterea non repugnat, aliquem poffe confiderari fimul ut hoftem & fubditum. Sed plura, qui cupit, adeat Cocquii Anatomen Hobbefianifmi in Capite de Regno & Fadere Dei. Concludimus itaque homines effe fubditos Imperii Dei Moralis, eos omnes, eos folos. Q.E. D. §. XXIX. Videamus jam, quando Imperium illud fuum habuerit initium, quod ftatuimus, fimulac fuere fubjecta cognitionis Legis, Legiflatoris & obligationis, fuæque dependentiæ capacia, id eft, fimulac homines fuerunt creati: nam homo exlex, eft pura puta contradictio. Imo Adamus in ftatu integro multo clarius, multo evidentius, legis naturæ præcepta intellexit quam poft lapfum; nam habitus habebat concreatos, & ejus intellectus, voluntas, & omnes ejus actiones ab omni peccato immunes erant, & immediate fub Dei imperio vitam ducebat. Inde malleo rationis percuti poteft dogma illud, crudum magis an falfum dicam, de ftatu Naturæ inter primos homines, quem Hobbéfius finxit, effe ftatum belli, ubi quod lubet uni ad promovendum fuum commodum, licet in alium, ejus commodo neglecto, nam omnes erant æquales, & cuique jus coërcendi, adeo ut unus alterum invadere, fpoliare, interficere poffet inftar juris belli; fed cum metuerent, unum acumine & acie inge *E 2 nii nii prævalere aliis, mero metu, ad contractum convenerunt, ut haberent vitam amiciffimam, & ubi omnia funt licita & jufta conftituta per illum contractum, unde tunc ortum civitatis deducit. Sed, an hæc cum ftatu primo Adami feliciffimo, conftare poffit, non video, nam Lex Naturæ homini eft coæva; & præterea Deus homines creaffet natura tigrides & belluas; imo hoc modo independentes ftatuuntur ratione fuæ rationalitatis, dovsara revera! quæ, an effe poffint, ex dependentia creationis & confervationis omnimoda, quisque judicare poteft. Sed hifce miffis: videamus fundamentum totius Imperii Moralis. Non eft, uti THESI Xx. diximus, a potentia irrefiftibili derivandum: per eam Deus quidem declarat fe Regem effe, fed non ideo effe Regem; alias omnes fere proprietates Divinas eo abnegaremus: ut ejus Bonitatem, Æquitatern, Juftitiam, Sanctitatem; fed hæc, dum abfurda fint, & magis tyrannidem, quam fummo Numine dignam poteftatem fapiant, & nimis Dei Regis incomparabilem fplendorem obfcurent, auctori relinquimus fuo. Nec etiam pro fundamento admittimus beneficia quædam creationis, confervationis, aliorumque, quæ quidem funt conditiones, fine quibus non, non fundamenta ipfa, ut perverfe Sociniani. Inquiunt tamen, in Exordio Legis Mofaice, tanquam fundamentum Ifraelitarum obedientiæ proponit Deus beneficia, cum dicit Ego fum JEHOVA Deus vester; qui eduxite e terra Ægypti, e domo fervorum: Ne efto tibi &c. Ac fi dicere vellet, ego vobis tanta & multiplicia præftiti beneficia, e Domo Ægyptiaca, fervitute duriffima & fæviffima, vos liberavi, quid æquius, quam ut vos religiofe & profunda cum reverentia me colatis? Sed refpondemus, hæc funt quidem motiva, & incitamenta hominem magis impellentia, non fundamenta; nam & antea Deus imperium exercuerat. Nos vero non opus habemus fingere fundamentum adfcititium extra Deum; fed in ipfo Deo, folum agnofcentes fundamentum,ut antea diximus, ejus epoxy & infinitam naturæ perfectiffimæ independentiam & omnifufficientiam. Non male ideo Eloquentiæ Pater: Habet venerationem juftam quicquid excellit. Sic etiam Deo non poteft non convenire Imperium & Dominium, Παντοκρατορία καὶ πᾶσα Εξεσία æquis in Deo confpirant paffibus. Quis Ei, qui ex poffibilibus pro lubitu quædam determinare potuit, ad ftatum futuritionis vel non futuritionis, negare auderet poteftatem Legislatoriam, & executoriam, & fic fupremam Majeftatem? Nemo certe fanam rationem audiens, & prop- te. terea ab altera parte perfpiciens fuam per omnia & in omnibus depen dentiam. §. XXX. Sed, ut pedem promoveamus, creaturas huic legi effe obligatas perfpeximus: videamus an Deus etiam, an vero Ile Lege ifta fit folutus, & an ei liceat de ea pro lubitu difponere, aut difpenfare; an vero illa Lex fit per omnia immutabilis. Quoad primum, diximus, creaturis rationalibus, & iis folis, Naturæ Legem effe datam fi folis, ergo Deus ei non fubjicitur. Et puto nimis craffe Philofophari & Deo minus digne, qui Deum æque & eodem modo habeant Re Regem, ac reges terreftres, qui adftricti funt fuis legibus æque ac cives, non quidem Civilibus, quas ipfa præfcripfere nec folennitatibus; fed Naturæ & Gentium; duplicem enim gerunt Principes perfonam, privatam & publicam, unde etiam duplex Jus Equatorium & Rectorium vulgo dictum. Vid. Grot, Lib. 1. Cap. 1. §. 111. Sed præcipue fundamentalibus, in quas juraverunt & imperium acceperunt, funt adftri&ti, quæ Leges alias dicuntur iftæ conditiones, quibus innituntur ea, quæcunque inter cives & civium Gubernatorem feu Magiftratum ad jubendi vim ac parendi obligationem spe&tent. Illi debent ftare promiffis, quod omnino concedo æque ac fubditi; fed longe alia eft ratio in Deo, Regum Rege, qui in thefi nulli legi,stricte fi intelligatur, eft adftri&tus, fed tantum hypotheticè. Quapropter potius dicerem, Deus hæc aut illa non facit, aut facere non poteft ob repugnantiam attributorum & contradictionem in conceptu Divino. Deus eft ipfiffima Ratio & Ratio eft ipfiffimus Deus, an igitur Deus fibi effet adftri&tus? quod omnino procedere deberet, fi daretur obligatio ftricte fic dicta, Deus effet fui ipfius fubditus, effet Lex & Legiflator; fed Deum multa facere etiam quæ nobis injunxit, & Naturalibus præceptis non poffe agere contrarium, concedo; fed omnibus, quæ ex natura noftra tantum fluunt, Deus non eft adftricus, alias Deus non haberet majorem poteftatem in fuas creaturas, ac homines omnes in fuos proximos. Sed ad alia properemus, an Deo tamen eam non liceat mutare Legem, vel faltem de ea difpenfare? Ad quod, fi de Præceptis Naturalibus intelligatur, refpondemus abfolute negando, Deus non poteft, nec Deus vult. Dum fummam Rationem, ipfiffimam rationem rationaliter mutare, implicat, & Legis prærogativæ antea obfervatæ prohibent. Sed probe hic obfervandum eft, id quod diximus de diftinctione Præceptorum Nat. & Pofitivorum. Hæc, uti Deus ea pro lubitu præfcripfit, etiam poteft mutare & alias figere leges, nunquam E 3 vero |