C. Cornelii Taciti opera omnia, Volume 2

Front Cover
M. Ritchie & J. Sammells, 1790 - Presses, Issues of

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 210 - Igitur primo correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens, haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi, atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur.
Page 278 - Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus assignare, praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant; comites pro principe. Si civitas, in qua orti sunt...
Page 283 - Suscipere tam inimicitias, seu patris, seu propinqui, quam amicitias, necesse est : nec implacabiles durant. Luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus : utiliter in publicum ; quia periculosiores sunt inimicitiae juxta libertatem.
Page 47 - Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque nationibus ostentaret, in oppidum Ubiorum, in quo genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum e vocabulo ipsius.
Page 279 - Mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit.
Page 282 - Paucissima in tam numerosa gente adulteria ; quorum poena praesens et maritis permissa. Accisis crinibus, nudatam, coram propinquis, expellit domo maritus, ac per omnem vicum verbere agit : publicatae enim pudicitiae nulla venia : non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit.
Page 281 - QUAMQJJAM fevera illic matrimonia : nec ullam morum partem magis laudaveris : nam prope foli barbarorum fingulis uxoribus contend funt, exceptis admodum paucis, qui non libidine, fed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. Dotem non uxor marito, fed uxori maritus offert.
Page 249 - Nam illi dies per fomnum, nox officiis & obleftamentis vitœ tranfigebatur. Utque alios induftria, ita hunc ignavia ad famam protulerat ; habebaturque non ganeo & profligator, ut plerique fua haurientium, fed erudito luxu.
Page 316 - Eorum sacra deprehendas superstitionum persuasione : sermo haud multum diversus : in deposcendis periculis eadem audacia; et, ubi advenëre, in detrectandis eadem formido : plus tamen ferociœ Britanni prœferunt, ut quos nondum longa pax emollierit : nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus : mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate : quod Britannorum olim victis evenit : ceteri manent, quales Galli fuerunt. XII. In pedite robur : quœdam nationes et curru prœliantur...
Page 277 - Sed & levioribus deliftis, pro modo, pœna : equorum pecorumque numero convifti multàntur : pars multœ regi, vel civitati, pars ipfi qui vindicatur, vel propinquis ejus exfolvitur. Eliguntur in iifdem conciliis & principes, qui jura per pagos vicofque reddunt. Centeni fingulis ex plebe comites, confilium fimul & auctoritas, adfunt.

Bibliographic information