Page images
PDF
EPUB

Part I.
Chap. I.

App. II.

III.
(Fol. 194.)

JACOBUS WEDDERBURNUS MERICO CASAUBONO.

S.P.D.

Nulla mea culpa factum est, quod tam raras a me literas jam diu acceperis. Nihil est quod libentius facio, quoties est cui opportunè literas dem. Eodem te animo esse velit in mutuo hoc officio præstando. Quid agas, quibus studijs incumbas, quis sit tuus rerumque tuarum status scire discupio. Fac igitur, ut quamprimum anxietate hac et sollicitudine liberer; et de rebus (tuis) omnibus, præcipuè de studijs prolixè me literis tuis erudi. Versetur tibi perpetuo ob oculos exemplum Toû μакаρiтôυ patris tui. Quotiescumque remissiorem te in perferendis laboribus literarijs senties, statim recurrat tibi in memoriam diligentia ejus stupenda et labor indefessus. Cogita subinde tecum quibus ille sudoribus, quantisque (pæne dixerim) ærumnis ad doctrinæ apicem peruenerit. Nihil est quod efficacius scio ad calcar tibi addendum in stadio hoc decurrendo. Repete tecum animo grauissimas ejus admonitiones, exhortationes, obtestationes, quibus me præsente et teste sæpe erga te usus est primum ad pietatem colendam, deinde ad studia literarum serio capessenda. Certè ego in parte felicitatis meæ ponam, si (quod spero et opto) te in vero Dej timore et literarum doctrina patris tui vestigia sequi intelligam. Deus opt. max. tibi hanc mentem indat, et ad sui reuerentiam veramque virtutem amplectendam magis te in dies magisque excitet. Vale piλтάrη kepaλh, et me, quod facis, ama. Cantabrigia Eidibas Martij CDƆDCXV.

Direct your letters to me lodging at Mr. Taylor, a barbour's house ouer against Trinitie churche. (Addressed on back)

To his very louing friend /Meric Casaubon

in /Christes-Churche at /Oxford deliver
these.

Seal

(The seal is torn out.)

IV.
(Fol. 195.)

JACOBUS WEDDERBURNUS MERICO CASAUBONO.

S.P.D.

Magno tui teneor desiderio, Merice charissime, quod cum nequeas præsentiâ, ut literis expleas te vehementer etiam atque etiam rogo. Nihil enim mihi poterit esse jucundius, quam scire te parentis tui p.m. vestigijs insistere. Atque vtinam illius Tavroín aperǹ tibi semper versetur ob oculos, ut ad eam tanquà ad exemplar totam vitæ tuæ rationem instituas. Quin jampridem te certo studiorum generi totum penitusque tradideris nullus dubito. Peto a te obnixè ut literis tuis me erudias de toto rerum tuarum statu, item quid matri sit, quid Paulo, quid reliquæ familiæ. Ego jam in Scotia vitam ago, in quam ante biennium ex Angliâ redij. Quæ vitæ meæ sit conditio docebunt te qui has tibi tradent juuenes quinque Belgæ ob probitatem et doctrinam mihi charissimi, quibus si qua in re tua operâ opus erit, obsecro te ut mea caussa eam illis præstes. Illi tuas ad me, modò accipiant, recte curabunt. Postea autem cum tibi placuerit me literis tuis compellare (quod ut crebro fiat oro) illas trades Johanni Balcanquello socio collegij Exoniensis ad me transmittendas. Vale, mi suauissimé Casaubone, et isto nomine haud indignum fac te præstes. Iterum Vale. Andreapoli postridie Eidus Maiæ, CIƆIƆCXVIII.

(Addressed)

To my very louing friend /Meric Casaubon

student in Christes Churche in Oxford/
These

*I*W

(The seal is in red wax and bears the letters I. W. between some ornamental flourishes.)

V.
(Fol. 196.)

JA. WEDDERBURNUS MERICO CASAUBONO Is. F. S.P.D.

Literas tuas postridie Non. Novemb. scriptas accepi propridie Eidus Decemb. In his enim sum locis quo propter longinquitatem, et eorum, quibus hoc negotium datur, negligentiam tardissimè literæ perferuntur. Et volebam quidem eo ipso tempore responsum ad te dare: sed in hunc diem differre oportuit, quo primum post illud tempus scribendi ad te opportunitatem nactus sum. Non potui non tuarum lectione delectari, in quibus et amaui amorem tuum, et gratitudinem gratam habui. Quod autem meam in te beneuolentiam, et de te rebusque tuis sollicitudinem amplius quam res ipsa feriat, verbis ornasti; nollem a te factum : ut qui mihi conscius sum quam paruum pro eo quod debebam præstiterim. Quid dico præstitisse me? imo præstare conatus sum: nihil enim quicquam a me præstitum. Ego animum in me tuum perspectum habeo, tu in te meum. Itaque nunquam posthac (id quod etiam aduersum me fieri a te volo), verborum blanditijs animum tuum deliniam; sed rebus potius ipsis, quantum potero, conabor efficere, ut intelligas nec mihi esse te jucundius quicquam nec charius. Quod res tuas diligenter curas, laudo: et moneo atque hortor, ut præstantium virorum beneuolentiam virtute tua et doctrina tibi conciliatam et collectam eisdem artibus retinere studeas. Si minus ex voluntate res hoc tempore confecta fuerit, noli per deum immortalem animum despondere, sed sperato meliora, et confide illum, cujus sunt dona querquéλnta quique majora ac meliora tibi elargitus est, de minoribus et vilioribus (Tà TS TUXS intelligo) mature tibi prospecturum : semperque illud cogita, requirere eum in dotibus animi acquirendis et excolendis studium et diligentiam nostram ; in rebus autem alijs siue comparandis siue conseruandis, non tam conatus nostros, quam fidem in suâ de nobis cura ac prouidentia repositam. Redige tibi in memoriam, quantam hac in parte summi illius rerum moderatoris benignitatem expertus fuerit ó μakapírns pater tuus, cui nihil minus cogitanti lautior vitæ conditio alia post aliam quasi gradatim obtigit: id quod non semel mihi narrauit diuinam in se comitatem laudibus extollens sancteq' dejerans non modò spem suam, sed voti etiam mensuram superasse, quæ vitæ præsidia post Geneuensem professionem Monspelij primum deinde Lutetiæ, et in Angliâ denique illi obuenerant. Quemadmodum igitur in cæteris quæ laude digna illum imitari studes, quod certissimam tibi laudem pariet ; ita vehementer opto, ut in ijs rebus quibus de nunc sermo mihi est, illius animū induas, vestigijs illius insistas, et exitum, qualem ille tandem adeptus est, fidenter expectes. Quod

significas te aliò me inconsulto non migraturum pergratum mihi fuit, et ut memor sis promissionis jam Part I. iterate etiam atq' etiam te rogo ac obtestor. Archiepiscopus noster haut vulgariter erga te affectus est. Chap. I. Literas ab illo aut unâ cum istis accepisti, aut paullo post accipies. Epistolas Tov v άyíois naтpòs σôv quæ App. II. penes me erant hic habes, quarum illas remitti ad me cupio, quæ ad me scriptæ fuerunt. Peto a te ut libros hosce, prout se occasio obtulerit, mihi coemas, et subinde certiorem facias, quinam libri genium habentes in lucem prodeant, quod non parui beneficij loco ducam. Patricius Junius eorum quos emeris pretium tibi numerabit. Ego Dei beneficio viuo et valeo, minimum valetudinis detrimentum ex itinere sensi crumenæ alia ratio. Venerandam matrem tuam unâ cum sororibus et leuiro officiosè velim meo nomine salutes. D. Doctori Lindsellio, cui in viâ mihi obuiam facto diligenter te comendam, plurimam meis verbis salutem dicito: item Christophoro Wrenno amico integerrimo, et utriq' significa propediem me ad illos literas daturum. Nunc enim cauendum mihi erat, ne epistolaru multitudine fasciculum nimis onerarem. Volo etiam, ut oblatâ occasione évσeßeσráty Episcopo Wintoniensi officium meo nomine qua officiocissime deferas. Idem dico de Dunelmensi præsule qui suam erga me beneuolentiam prolixè pro temporis quo unâ fuimus angustijs declarauit. Vale, eaq' a te expectari scito, quæ ab Isaaci Casauboni filio doctrinâ et moribus patrem referente expectanda sunt. Iterum Vale. Andreapoli, xv Kal. Jan. CIDCXXII.

(No address or seal.)

VI.
(Fol. 197.)

IS. F.

S.P.D.

JACOBUS WEDDERBURNUS MERICO CASAUBONO. Primum scito, eò gratiores, mihi fuisse tuas literas, quò longiores, ut quæ rerum tuarum statum plenè mihi exponerent, quem totum scire discupiebam. Illas duobus post mensibus accepi, quàm scriptæ fuerant: ut intelligas non citiùs tuas ad me, quàm ad te meæ, perferri: et minùs mearu ad te fatum doleas, cum idem ad me tuaru esse perspicis. Quod responsum hactenus distulerim, non meâ, sed alienâ culpa factum est. Volui quippe per certu hominem ad te scribere, qui indies discedens, indies moras nectebat. Ille frater est Caroli Geddæi, cujus discessum expectare decreuera, ut tu per eundem mihi rescriberes. Gratulor tibi meliorem valetudinem, et optimam ex animo precor, quâ ut sis, etiam atq' etiam curato. Duo sunt in tuis literis, quæ non sine stupore legi: alterum de ratione valetudinis in melius mutatæ ; alterum περὶ τῆς τοῦ μητροπολίτου λησμοσύνης. Atque utinam non minus hujus, quam illius causam indagare queant of Tav larpwv Taides. Mihi certe non alia occurrit quàm curarum moles animu ejus occupans, quarum quæ grauiores sunt, leniores fortasse pellunt et obliterant. Potuisses duobus cum illo testibus egisse; quorum alter Episcopus Candida Casa, alter eques auratus, cujus nomen mihi excidit, ipse perfamiliaris. Sed bene est, quod aliam viam inueneris conficiendi quod volebas: si tamen confectum dicendum est, quod inchoatum vixdum affectum est. Tibi ego idem suadeam, quod omnes illic amicos suadere scribis ; nempe ut id des operam, quò Rex tui (vel mihi crede) amantissimus diplomate tibi confirmet, quod literis benignissime concessit. Quod ubi factum erit, licet forsan non nisi aliquot post annis eam diguitatem sis consecuturus: tamen spes non erit inanis, qua interea animum ales. Quid tibi impræsentiarum agendum sit, ad expungenda vetera nomina, et necessaria vitæ præsidia comparanda, facilius est tibi qui illic es, ex amicoru consilio statuere, quàm mihi, qui hic sum, consilium dare. Quod solum hoc tempore facere potui, commendam te quam diligentissimè, non tantum Decano Wintoniensi, quod tu volebas, verùm etiam Episcopo Dunelmensi; qui ut ad se subinde scriberem, cum in via domum rediens ei forte occurrissem, perhumaniter me hortatus est. Literas illi unas, et alteras D. Lindsellio, quando opportunu erit, tute trades; quod si Oxonij nunc es, per alium tuto mittes. Ne autem consilio prorsus tibi deesse videar; auctor tibi sim, ut quod efficere conaris, non unâ aggrediare viâ. Si minus hac, at alterâ fortasse succedet. Archiepiscopus noster plurimùm te amat: qui ubi in aulam venerit (quod breui fore putat), causam tuam (si ita tibi videbitur) acturus est cum apud Regem, tum apud alios, qui te juvare possunt. Quod editionem cogitas libri Porphyriani, consilium laudo, et in eo ut pergas te hortor atque obsecro: ita tamen ut primam tibi valetudinis curam esse velim. Vix dici potest, quàm infeliciter plerique hodie Beoλoyovσt, eam solam ob causam, quod literas istas vel negligunt prorsus, vel minùs fideliter didicerunt. Quantò tu rectiùs, qui priùs ancillarum familiaritatem ambis, quam ipsi te Dominæ totum tradas? Nequeo satis mirari D. Junium vetuisse te libros mihi conquirere quam ego operam hac solâ causa mihi abs te dari volebam quòd Oxonij sæpe libri reperiantur venales, quos non facilè Londini inuenias, quodq' illic forsan minoris quam hic emere liceat. Quare peto a te, ut catalogi, quem proximè mihi, exemplar tibi describas, et de libris qui eo continentur, per otium inquiras; quibus nunc addo Bromyardi, et Raymundi de Sabunde opera; item Scotum in Mag. sententiaru editionis nouissimæ: deinde, ut ex ijs, qui siue Londini, siue Oxonij sunt melioris nota Theologis scisciteris, quinam in Epistolas vel omnes uniuersim vel unam aliquam pluresue separatim itemque in Acta et Apocal., ex recentioribus optimos comentarios ediderint. Veterum plerosq' habeo hîc ad manum in publica Academiæ Bibliotheca. Tu autem vestiam illam instructissimam lustrando potes recentiorum probatissimoru quorumq' nomina in chartulâ describere et ad me mittere. Statui quippe post absolutam Euangeliorum enarrationem recte pergere ad reliquos noui testamenti libros explicandos: ad quam rem, et optimam et copiosissimam supellectilem parare cupio. Et quoniam primò Acta Apost. exponenda suscepturus sum, eorum potissimum nomina scire aueo, qui librum illum suis lucubrationibus illustrarunt; item quo volumine editi sint, et an prostent venales. Nulla alia ratione tibi suadere conor ut hoc meâ causa præstes, quàm significando, rem te facturu mihi gratissimam. Literas D. Jacksono inscriptas, si Oxonij eris, cum hæ tibi reddentur, ipse ei trades: sin Londini, tabellario ad eum perferendas. Ejus comentationem in partem Epistolæ ad Rom. siue ille, siue tu exscribi cures ; volo meis sumptibus id fieri, quos a D. Junio accipies. Vale, mi suauissime Casaubone, et de toto reru tuaru statu fac quamprimùm cognoscam. Andreapoli, xi. Kal: Jul; CIOCCXXIII.

[blocks in formation]

VII.
(Fol. 199.)

JA: WEDDERBURNUS MERICO CASAUBONO.

Is. F.

S.P.D.

:

Part I. Quas proximè misisti literas unâ cum libello accepi paullo ante Kal: April. Paucis post diebus scripsi Chap. I. ad te breuem epistolam quam utrum acceperis scire cupio. Illâ me duo promisse memini: quorum alterum App. II. præstiti, scripsi siquidem ad Episcopum Dunelm. et ad D. Lindsellium et utrique quantas potui gratias egi. Literas, si Londini nunc es, tute reddes a Patricio Junio acceptas ; alioqui, ille tradet. Alterum nunc præstarem, si occurreret mihi aliquod prolixioris epistolæ argumentum, nihil quippe hic rerum nouarum, quod quidem scitu dignum sit; et res nouas Auster potius, quam Aquilo aduehit. Quid ergo tibi aliud scribam, quam (quod jam compertum habes), adeo te mihi esse cordi, ut nihil supra; tuum in vera virtute profectum ita me gaudeo efferre, ut neminem magis; me tantam de te spem fouere, quantam cunctis haru reru æquis æstimatoribus pollicentur tam insignes laborum tuoru primitiæ. Nequaquam enim opus esse arbitror, ut ego te horter ad ea, in quibus exemplo mihi præire te non solum lætor sed et glorior, tantu abest ut inuidean. Imo te oro atq' obtestor, aut si minus hoc efficax est, pro meo jure postulo a te, ut ei qui olim tibi in studiorum tuorū tyrocinijs, si non adeo utilem fidelem tame operam præstitit, nunc vicem rependas, et ea subinde consilia suggeras, quæ ad comunia nostra studia promouenda, optima esse vel jam didicisti, vel in posteru disces. Ego hic v T OKOтía dego, ubi quanta eheu virorū doctorum penuria tu in luce versaris, et magnâ summorum ingenioru frequentia. Nihil itaque jure expectes a me præter gratulationes et obsecrationes, quales nunc mitto: at ego non injuria a te expecto, quæ mihi magno usui futura sunt. Age igitur mi doctissime et charissime Casaubone, mihi id summis precibus flagitanti hoc præsta officium, quo nullum majus aut gratius præstare potes. Quid agas, quid moliaris, quam rationem studiorū sacrorū præcipue iniueris, quos libros vel olim vel recens editos ad illa juuanda utilissimos esse judices, quid super hac re consilij det tibi vir sumus et miles veteranus D. Lindsellius, quid alij viri magni, non minùs plenè et prolixè ad me scribito, quàm coram dicturus esses, si essemus unâ. Hæc sola superest ratio, quâ et sumum tui desiderium aliqua ex parte expleri, et dolor quem ex nostrâ absentia capio, leniri, et damnum, quod indidem non leue sentio, sarciri potest. Quod Deus opt max. tibi TEρl TWV BIWTIKŵv ita prospexerit ut omni deinceps cura ac sollicitudine liber esse queas, imortales illi gratias ago; et ita animatum te esse cupio, ut hoc quoddam duntaxat initium esse existimes, quod sua incrementa, suos progressus tempore opportuno sit habituru. Interea tu quod facis, strenue et constanter facito : veræ virtuti ac bonis literis ita incumbe, ut fructus studiorum tuorum ad quam plurimos redundet. Ita fiet, ut dum magni patris premis vestigia, ejus quoque (σùv dew dipwńow) fortuna utare: qui non semel mihi confirmauit nunquã se amplas opes ambijsse ; quin omnia quæ post Geneuensem professionem 'secutus erat, sibi nihil minus cogitanti nedum quærenti oblata fuisse : et probe memini hoc narrantem istis ipsis verbis usum fuisse ego tunc valde studebam. Cupio ex te scire quo sit nunc in te animo Episcopus Winton. et utrum ullam unquam mei apud te mentione fecerit, postqua illic fui: scripsi semel ad eum, ad sacellanum ejus bis; et non quidem illum, sed hunc nihil respondisse nequeo satis mirari. Quod ad libros attinet, de quibus ante scripsi ad te, consilium non unā ob rationē mutaui, neq' illos prius conquiri volo, quàm nouum catalogum mitta, nisi qui jam sint coempti.

Quos impræsentiaru emi velim, hic habes. Quidam sunt ex ijs titulo tenus mihi noti, quos idcirco si cum delectu emas, pergratum mihi feceris. Ejus rei judiciū totum tibi permitto, qui facile dignosces quinam mihi usui futuri sint: hujus ordinis quotquot sunt a reliquis hac nota + discreui. D. Junius, opinor, sine morâ pretium tibi numerabit. Auctoru nomina quorum, siue commentarij siue annotationes in historia Euangelicam aut aliqua ejus partem, a doctis laudantur, oro te atq' obsecro ut quamprimum mihi indices. Habeo jam præter ōnes veteres e recentioribus aliquam multos. Sed sunt forsan ex horu numero alij, non minus ijs qui mihi ad manu sunt, lectu digni, quorum nomina noudū hic audita sunt. Vale et responsum noli differre. Andreapoli, postridie Eidus April. CI DI CXXIV.

Addressed on back :

[blocks in formation]

CASAUBONO. Is. F.

о

PRESBYTERO.

S. P. D.

JA: WEDDERBURNUS MERICO Gratulor tibi, mi suauissime Casaubone, Tòv треσВутерíoν Вaluòv (quæ dignitas, quanta sit, quantoque olim fuerit in honore, et ex sacra noni fæderis paginâ, et ex vetustis Ecclesiae scriptoribus discere licet :) simulque præcor Deum immortalem, ut te omni donorum genere ornet, quæ ad tanti muneris functionem necessaria sunt et,utilia. Quod de D. Lindsellio scribis, et spe tibi facta melioris vitæ conditionis lætus lubens legi, et nisi responsum ab eo expectarem ad eas quas proximè misi, literas scripsissem ei gratitudinis erga illum meæ testes. Interim salutato eum meo nomine quàm potes officiose et amanter; quem ego quidem multò ante ut virum planè eximium suspiciebam, et amantem mei amabam; nunc vero ut de te, id est, de me optimè meritum quanto possum animi, affectu colo et obseruo. Obsecro etiam te, ut reuerendissimo præsuli meis verbis omne officium et obsequium deferas, et ex D. Lindsellio scisciteris, quâ fronte meas ille literas acceperit, quidque de rebus ijs senserit, quas ad eum perscripsi. Quod transcribi curaveris rà μeλTHUATA D. Jacksoni, gratias tibi ago, et per te illi, qui eorum tibi copiam fecit. Volo (ut æquum est) meis sumptibus id præstitum esse; qua de re scripsi ad D. Junium. Rem mihi fecisti gratissima, quod catalogum misisti tractatoru in Acta. Nunc obnixè a te peto, ut eos per otium mihi coemas, quorum hic nomina chartulæ inscripta legis: cæteros habeo, aut comodato possum accipere. Licet non sit quod festines, tamen expedit nunc incipere, ut si fieri potest, omnes intra spatium unius anni aut circiter conquirantur. Scripsi super ea re ad D. Junium, qui statim (ni fallor) post meas lectas partem tibi aliquam pretij numerabit. Iterum te rogo, ut quantâ potes diligentia hoc agas, tibique persuadeas rem facturum te mihi utilissimam et

gratissimam. Quid impostore illo factum sit, qui tôv μakapitôv nomen mentiri, ausus est, scire aueo. Fart I. Adeon' aliquem esse fungum, ut patris tui germanum fatum esse credat? Postremo ego te per mutuum Chap. I. amorem nostrum obtestor, ut de rebus tuis omnibus (quæ non minus, quam meæ, mihi curæ sunt) prolixè App. II. ad me scribas. Crede mihi non posse meum tui desiderium expleri, nisi et quid moliaris, quibus in studijs verseris, quo in statu sint res tuæ familiares, omnia deinque tua plenè ut plane didicero. Ubi occasio erit reuerendiss. Winton Episcopum inuisendi, fac sis ut mei mentionem inijcias. Scripsi enim ad eum prolixas literas, necdum scio an acceperit. Tu ex ipso scire poteris, ego ex te. Vale, dilecte mihi olim discipule,

nunc symmystа, кal кoσμôv av ěλaxes Σпáρтav. Andreapoli ix Kal. Feb. CICXXIV.

To my worshipfull and most louing friend Mr. Meric Casaubon,

Mr of Arts and

student of Christes-Church
in / Oxford,

Deliver these at Doctor Torrise

house at the east end of the

French Church.

Seal

Three curious red seals, the centre one bearing two helmeted heads. The upper and lower seals are smaller and much broken. The date of the letter 1624 stands, of course, for 1624-25.

[blocks in formation]

Nihil est, quod magis doleo, aut indignor potius, quam literas illas tuas perijsse, si tamen perierunt Scripsi ad D. Junium, ut diligenter eas quærat, vel se in memoriam redigat, quid illis factum sit. Peto etiam a te quam possum vehementissimè, ut earum exemplum, quod diligenter quasiuisse te scribis, porro quæras, et si inueneris ad me mittas: sin, ut epistolâ mea, ad quam per illas responsum fuit, relectâ, nouas et prioribus illis prorsus geminas (quantum pote fieri), quamprimü exares; tales saltem, quibus non minus expleatur desiderium meum. Hoc tibi factu' facile esse nullus dubito; quo nullum mihi gratius officium exhiberi a te potest. Age itaq', et mihi absenti, quicum præsente multas horas insumere non grauaueris, hanc paucarum horaru operam præstare ne graueris. Quod si feceris, sciam me non minus tibi cordi esse, qua olim; prout tu, non dicam non minus, sed magis, quà unqua antea, meo cordi infixus hæres, idque trabali clauo. D. Doctorem Lindsellium viuere, et (quod præstabilius est) valere, quantâ me lætitia extulerit, haut facile eloquar. Illi ut meo nomine gratuleris, et salutem dicas, te etiam atq' etiam rogo, simulq' amanter cum eo expostules, quod veteris sui amici, si non obliuiscitur, certè obliuisci videatur: ita pertinenter silet ad omnes meas. Non leuiter me recreauit quod de itinere vestro tuoq' ad nos excursu scriptum legi. Quid effecturu putas euentum ipsum? prorsus beabit me. Atq' utinam ille tibi se adjungat comitem, qui te sibi ad regionem Scotia conterminam comitem destinauit. Quam mihi id gratum futurum sit, vix queo dicere; sed res ipsa monstrabit, si voti fuero damnatus. Vale. Andreapoli xvi Kal. April. CCXXV, quo die tuas accepi.

Commodissimum tempus itineris instituendi in Scotia erit mense Julio aut circiter, quando maximus hic est æstus, qui tamen vobis fortasse major vestro calore vano non videbitur. Sed nolo quidqua præscribere, tantum veni, vel potius venitote. máλiv ěppwoo.

[blocks in formation]

Iterum te conuenio, ex quo tuas ab Henrico Leslæo accepi; quod contigit, ni fallor, exeunte Augusto aut Septembri ineunte. Ad eas responsum dedi serius quidem quam volui, sed quam potui maturè; quod tute verum esse ignorare non potes, si temporis illius calamitatem et comeantium hinc inde paucitatem reputes. Utrum literæ illæ ad te perlatæ sint, nondum mihi constat. Sperabam te Londini futurum, cum Archiepiscopus noster illic esset, et per seruos ejus literas missurum. Intellexi demum, ubi ille redijt, te eo tempore ibi non fuisse: sed literas accepi a patricio Junio, quibus significauit quid Episcopus Winton. tibi præstitisset: cui nunc eo nomine quam potui diligentissimè scriptâ ad eum epistola gratias egi: simulque ad D. Lindsellium et Jo: Cosinum literas dedi. Ex illis rescire potes, quid consilij ceperim, et quæ mihi spes ab Episcopo Dunelm. facta sit, quaq' ego lege præstari velim quod ille pollicitus est. Ubi degas, aut quæ vitæ tuæ conditio nunc sit, prorsus ignoro. Id siquidem tantum significatu mihi est a D. Junio, collatum esse in te beneficium: ubi autem esses, aut quam tibi comodum illud esset quanto sue fructus haberet, ne verbo quidem indicauit. Impatienter sane fero, quod me tamdiu rerum tuarum ignarum esse sinas: ut interim taceam esse et alia, quæ scire me velle nosti; de quibus nisi a te erudiar, non est quod ab alio expectem: nihil autem hic esse, quod scribendi argumentum mihi suppeditet, præter meum ipsius rerumque mearum statum; et propterea mihi abs te crebriores et prolixiores literas, quam tibi a me jure merito expectandas esse. Age igitur quod factuin tibi facillimum est mihiq' gratissimum fore nosti, quæcunq' mihi cognitu jucunda fore arbitraris, imprimis rerum tuarum statum ex tuis literis plenè et maturè fac ut intelligam. Nostine quid scire aueam? tu quid agas, quid comunes nostri amici, præsertim D. Lindsellius et Jo: Cosinus; quid alij viri docti, nominatur Montaculius, et præualueritne ille, an pars aduersa; quinam libri digni lectu illic aut alibi vel recens prodierint, vel nunc prodeant in lucem; alia ad Ecclesiam et rem literariam spectantia, etiam illa, quæ tu forsan leuia ducis. Librorum mentio eos mihi in memoriam reuocat, quos coempturum te recepisti; id quo minùs per otium et absque tuo incomodo fiat, nullus impedio: nolo tamen prius mittas, qua ego mitti petam: eo enim loco res meæ sunt, tamque nulla est remedij spes, ut stet sententia illuc redire. quodq' superest vitæ ibi transigere: id quod proximis tibi literis significaui facturum me, sin mature remedium malis nostris adhiberetur. Vale, mi charissime Casaubone, et sine morâ rescribe. Andreapoli, vi. Eid. Mar, CIƆƆCXXVI.

G

PART I.

CHAPTER II.

WALTER WEDDERBURN IN Dundee, and his DESCENDANTS in Dundee and in Fife.

Part I. His son David Wedderburn in Welgait, father of Alexander Wedderburn of Pittormie,
Chap. II.
burgess of Cupar. William Wedderburn, minister at Pittenweem and in Dundee.
James Wedderburn, minister of Moonzie, and his son James, also minister there.
Alexander Wedderburn, minister at Forgan, and later at Kilmarnock, co. Ayr.

[ocr errors]

Walter Wedderburn [1450?-1520?]. As in the case of James Wedderburn, elder, so in that of Walter, we are unable to fix his parentage. He was no doubt related, perhaps as brother, or if not so, certainly in some near degree of cousinship, to James and his contemporaries, but this we cannot define. His son David cannot have been born later than 1500, so that we may take it that he himself was born not later than 1475, and if the William Wedderburn who took his degree at S. Andrew's in 1477 (S.A.R. 1), and was probably born therefore about 1460, could be identified with the son of Walter (see below), we should have to place the birth of Walter as early as 1440. He is first named on 16 Oct. 1523, when David Wedderburn, son of Walter," is admitted a burgess of Dundee (D.L.B. 5),1 and again in Oct.-Nov. 1524, (D.P.B. 8, 10) and 1531-32 (ib. 36, 46) after which he is not named till many years later, when, 1558-59, his son David is called "son and heir of the late Walter" (ib. 85a, 89 a, 93, 97). He may weil, however, have been dead some time before 1523, but of this there is no proof. Nor has it been certainly ascertained when or whom he married, although the name of his wife is believed to have been Janet Nicholson2 (D.B.R. 19 a), and he certainly was the father of two or three sons (of whom only one had issue), and was thus the progenitor of a branch of the family for many years resident in Fife. The priority of these sons is not known, but they were as follows:— 1. David Wedderburn. See post p. 44.

He

2. William Wedderburn, designed "dominus," monk in Arbroath. may be identical with the William Wedderburn, "dives," who graduated at S. Andrew's 1475-77 (S.A.R. 1), but this is doubtful, as in that case he cannot have been born much after 1460, and William the monk was living in 1546. See Reg. Episc. Glasg., where the admission of James Betoun as a monk of Aberbrothock 26 July 1546 is signed by the Superior and monks, including Will. Wedderburn. He is but once named in the Dundee records, when, 6 Oct. 1524, Sir William Wedderburn, monk in Arbroath, heir to the late Andrew Wedderburn in certain lands in Welgait, resigns the same to his brother german David Wedderburn and Elizabeth Dog, his wife. (D.P.B. 8.) William, of course, d. s.p.

3. Andrew Wedderburn, probably a brother of William and David, the former being his heir. He may, however, have been an uncle, He is first named in a sasine dated 7 Aug. 1515 (S. W. 5), when some North Ratonraw land in Dundee is mentioned as bounded by that of the heirs of the late Andrew Wedderburn. The next reference to him is dated 4 May 1521, when the lands of Andrew Wedderburn are again named as a boundary (G.S.R. 16). In this place he is not designed "deceased," but this does not prove him to have been living. He is twice mentioned as deceased in the Dundee Records, viz., 28 Sept. 1521, when land in the Welgait, once his, is referred to, and 6 Oct. 1524, when William Wedderburn is mentioned as his heir in this property (D.P.B. 5, 8).

In this entry he is not described as "deceased," but the entries in the Lockit Buik at this period are neither full nor contemporary, and do not become so till 1582.

2 There are two references, 31 March, 25 April 1522, to David Wedderburn, son of Janet Nicholson, seemingly still alive (D.B.R, 19 a), and that the David referred to is David in Welgait, and not David in Murraygait is rendered fairly certain by the fact that one Christian Anderson is named as the relict of David Wedderburn, in South Murraygait, in 1497 (D.C. 1).

3 See Reg. Epis. Glasg. ii. 561. I was not aware of this entry when, in vol. ii., I identified the graduate of S. Andrew's with the monk of Arbroath, nor had I considered that if William was born in 1460, an improbable difference of age would have to be assumed between him and his brother David who was probably not born till 1500, and was certainly alive 1559-60.

« PreviousContinue »