Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Aliquanto tardius, quam in votis fuerat, alterum hoc

prodit Geographicorum Strabonis volumen: sed plurima negotia, eaque ab his studiis saepe alienissima, obstiterunt, quominus ad umbilicum prius adducerem. Quod ut hominum doctorum exspectationi respondeat vehementer cupio; atque haud ingratum fore iis, quibus haec studia cordi sunt, satis confido: etenim, ut de septimi libri fragmentis taceam, quae a me reperta hic primum suo loco leguntur, non tantum innumerabiles fere loci, qui miserrime fuerant habiti ac paene desperati (in octavo maxime nonoque libro, utroque corruptissimo), nunc sanati sunt; sed etiam, id quod non minoris prope est momenti, librorum manu scriptorum subsidia, quae quidem temporum invidia nobis reliquit, ita demum exhibentur ad communem usum proposita, ut iam certo quodam fundamento ubique innitatur lectorum iudicium, ac de iis quoque locis, qui supersunt sanandi innumerabiles sane et ipsi, recte disceptare, quod antea non licebat, nunc liceat. Quae pace dixerim censoris Monacensis nescio cuius, qui in censura voluminis prioris id unice egit, ut ostenderet, quam paene nihil praestitum sit opera a nobis in edendo hoc nobilissimo literarum monumento collocata: quamquam ipse aliter, ut opinor, sensisset, si diligenter examinare, quam cupide atque arroganter iudicare maluisset. Sed mittamus inanes has censorum acrimonias, quarum pudet non minus quam taedet honestos homines. Iuvat contra hoc loco gratias agere viris optimis amicissimisque, qui auxilium suum benevole nobis praestiterunt:

Tafelio, qui, cum fragmenta libri VII post nos edidisset, mittenda nobis ea protinus curavit, ut felicissimas quasdam eius emendationes in editionem nostram, prelo iam tum subiectam, recipere liceret; Kieperto, qui quae e scriptoribus Armeniis ad varios Strabonis locos Armeniam spectantes collegerat utenda nobis benigne concessit; Meinekio denique, qui per hoc quoque volumen operam suam in recognoscendis typographorum plagulis continuavit, coniecturasque complures acumine et doctrina insignes amicissime nobiscum communicavit.

Ceterum in adornandis his libris idem consilium quod in prioribus secutus sum, ut scripturas eorum codicum, in quibus solis, ut in praefatione voluminis prioris demonstratum est, omnis nititur Strabonis salus, maxima qua potui fide annotarem, e reliquis autem, quorum nulla prorsus est auctoritas, ea tantummodo adderem, quae aliqua de causa notatu digna viderentur. Quos si quis miretur multo frequentius commemoratos esse in his libris quam in prioribus, hoc factum esse sciat et quia diversa horum librorum ratio id ferebat, et quia nonnullos esse intellexeram, qui hac quoque scripturae varietate, quantumvis inutilis sit, aegre careant. Iam quodammodo ea frui poterunt: sed parum diligenter eam enotatam inveniri teneant apud eos, a quibus hanc editionis meae partem paene totam mutuatus sum, Tzschuckium et Falconerum; ipse vero, postquam quae esset horum codicum conditio curiosa investigatione perspexi, a me non potui impetrare, ut in excutiendis illis operam et oleum perderem. Ingens igitur patet campus, in quo censor iste Monacensis quique eius sunt similes diligentiam suam

exerceant.

Ad postremum lectores doctos et aequos rogo, ut quae ad iuvanda literarum studia pro virili parte elaboravi, cum benevolentia accipiant, si quid peccatum est, indulgenter ignoscant, quod rectius ipsi invenerint, candide impertiant.

Scribebam Berolini Idibus April. a. MDCCCXLVII.

ΤΩΝ ΣΤΡΑΒΩΝΟΣ ΓΕΩΓΡΑΦΙΚΩΝ

ΤΟΥ ΕΒΔΟΜΟΥ ΒΙΒΛΙΟΥ ΚΕΦΑΛΑΙΑ.

Ἐν τῷ ἑβδόμῳ λέγει τῆς Εὐρώπης τὰ λειπόμενα μέρη. ἔστι δὲ τὰ πρὸς τὴν ἕω πέραν του Ρήνου μέχρι τοῦ Τανάιδος καὶ τοῦ στόματος 5 τῆς Μαιώτιδος λίμνης, καὶ ὅσα μεταξὺ τοῦ Ἀδρίου καὶ τῶν ἀριστε ρῶν τῆς Ποντικῆς θαλάσσης μερῶν ἀπολαμβάνει προς νότον μέχρι τῆς Ἑλλάδος καὶ τῆς Προποντίδος ὁ Ἴστρος· ἐν οἷς καὶ Μακεδονία πᾶσα.

ΣΤΡΑΒΩΝΟΣ ΓΕΩΓΡΑΦΙΚΩΝ

ΕΒΔΟΜΟ Ν.

10

CAPUT I.

1. Εἰρηκόσι δ ̓ ἡμῖν περὶ τῆς Ἰβηρίας καὶ τῶν Κελτικῶν C. 289 ἐθνῶν καὶ τῶν Ἰταλικῶν σὺν ταῖς πλησίον νήσοις ἐφεξῆς ἂν Α. 442 εἴη λέγειν τὰ λειπόμενα τῆς Εὐρώπης μέρη, διελοῦσι τὸν ἐνδεχόμενον τρόπον. λείπεται δὲ τὰ πρὸς ἕω μὲν τὰ πέραν τοῦ 15 Ρήνου μέχρι τοῦ Τανάιδος καὶ τοῦ στόματος τῆς Μαιώτιδος λίμνης, καὶ ὅσα μεταξὺ τοῦ Ἀδρίου καὶ τῶν ἀριστερῶν τῆς Ποντικῆς θαλάττης μερῶν ἀπολαμβάνει πρὸς νότον μέχρι τῆς Ἑλλάδος καὶ τῆς Προποντίδος ὁ Ἴστρος. διαιρεῖ γὰρ οὗτος

1. Argumentum om. BCI, qui eius loco haec habent: τὰ ἐκτὸς ἴστρου ἀπὸ γερμανίας μέχρι τανάιδος καὶ τὰ ἐντὸς ἀπὸ ἀδρίου μέχρι μακεδονίας καὶ προποντίδος καὶ τῶν ἀριστερῶν τόπων τοῦ πόντου. Eadem haec in marg. A pr. m. scripta sunt, ubi praemittuntur άλλως τὰ κεφάλαια. 14. μὲν τὰ] τείνοντα Cor.

Strabo. IΙ.

1

« PreviousContinue »