Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors]

ΑΝΑΛΕΚΤΑ ΕΛΛΗΝΙΚΑ ΜΕΙΖΟΝΑ,

SIVE

COLLECTANEA GRAECA MAJORA,

AD USUM

ACADEMICAE JUVENTUTIS

ACCOMMODATA .

CUM

NOTIS PHILOLOGICIS,

QUAS

PARTIM COLLEGIT, PARTIM SCRIPSIT

ANDREAS DALZEL, A. M.

SOCIUS REGIAE SOCIETATIS EDINENSIS

ET NUPER IN ACADEMIA JACOBI VI. SCOTORUM REGIS LITT. GR. PROF.

EIDEMQUE A SECRETIS ET BIBLIOTHECARIUS.

TOMUS II.

COMPLECTENS EXCERPTA

EX

VARIIS POETIS.

EDITIO QUARTA AMERICANA, EX AUCTORIBUS CORRECTA,

Prioribus emendatior, cum Notis aliquot interjectis.

BOSTONLÆ:

HILLIARD, GRAY, LITTLE, ET WILKINS.

1831.

[merged small][merged small][ocr errors]

CUM res gestae et eventus, qui verae Historiae subjiciun

tur, non sint ejus amplitudinis in qua anima humana sibi satisfaciat, praesto est Poësis, quae facta magis heroica confingat. Cum Historia vera successus rerum minimè pro meritis virtutum et scelerum narret, corrigit eam Poësis, et exitus et fortunas secundum merita et ex lege Nemeseos exhibet. Cum Historia vera obvia rerum satietate et similitudine animae humanae fastidio sit, reficit eam Poësis, inexpectata et varia et vicissitudinum plena canens. Adeo ut Poësis ista non solum ad delectationem, sed etiam ad animi magnitudinem et ad mores conferat. Quare et meritò etiam divinitatis cujuspiam particeps videri possit, quia animum erigit et in sublime rapit ; rerum simulachra ad animi desideria accommodando, non animum rebus (quod Ratio facit et Historia) submittendo.

Bacon. de Augm. Scient. Lib. ii. 13.

[graphic]
« PreviousContinue »