Page images
PDF
EPUB

LECTORI S.

TIBI in manus hanc Quintam Editionem Vol. Sec. COLLECT. GRAEC. MAJ. tradens, nihil fere habeo de quo te monitum esse velim. Tanta est hujus operis ad promovenda studia Graecarum Literarum utilitas, et tam latè ac benè nota, ut mea neque auctoritas neque solicitudo plus valeant quam nomen ejus solum. Curam hujus Editionis ut susciperem, et beneficia, quae olim ab Auctore in me cumulata essent, et instantia librariorum, quorum maximè interest ne liber, ad muniendas vias Graec. Lit. accommodatus, in lucem scatens erroribus maculisque plenus unquam prodeat, effecerunt. Tu igitur hanc accipe, aliquatenùs, ut spero, purgatiorem quam priorem, et studia illi diligenter impende.

Scr. EDINBURGI, Kal. Jun. MDCCCXVI.

G. DUNBAR.

PRAEFATIO

PRIORIS EDITIONIS.

FUIT jamdiù mihi persuasissimum, nihil ad aetatem juvenilem verâ Linguae Graecae cognitione imbuendam plus collaturum, quàm ut Praeceptores, perpetuis interpretationibus Latinis repudiatis, annotationum philologicarum usum adoptarent. Sed vix priùs ejusmodi annotationes in Excerpta ex Poëtis Graecis vel seligere vel conscribere institueram, quàm statim senserim, necesse fore ut. eas multò copiosiores, quàm quae in priore volumine Scriptores orationis solutae comitantur, exhiberem. Et quamvis inficias ire nequeam, sed potiùs lubens confitear, comprobationem, qua exceptus fuerat hujus operis tomus prior, effecisse ut posterioris editionem detrectare honestè non possem; magna tamen laboris suscepti difficultas et perpetua, qua tenebar, sollicitudo ne, quibus priores mei conatus placuerant, eorum spem frustrarer; aliaeque rationes, quas supervacaneum foret hîc enumerare, multò majorem, quàm voluissem, operi moram fecêre. Hanc igitur excusationem faciles, ut spero, accipient Praeceptores humanissimi, qui me per epistolas vel aliter monuerunt, volumen hoc alterum se jampridem desiderare; quod qualecunque demùm sit, illis nunc tandem summâ cum observantiâ dicatum volo.

EXCERPTA Poëtica, quae hic exhibentur, ejus generis sunt, quae ad afficiendos animos Juvenum Poëtas Graecos evolvendi desiderio aptissima viderentur. Typis descripta

sunt ex editionibus, quae curâ eruditorum hominum perpolitae nuperrimè prodierunt, et quae ferè habentur optimae.

IN Annotationibus, nisi quòd multò sunt uberiores eadem ferè methodus atque in priore tomo observata est. Quae selecta sunt ex diversis editoribus vel interpretibus, eorum singula, quantâ potui diligentiâ, singulis suis auctoribus adscribenda curavi; ne tacitus mihi arrogare viderer, quae fuerunt à viris eruditis jam occapata. Atque simul, ne aliquid difficultatis sive à me sive ab aliis non expeditum relinqueretur, summam quoque curam adhibui. Fieri potest ut quibusdam nimius videar in lectoribus relegandis ad libros, qui non nisi paucorum studiosorum manibus contrectandi veniunt. Sed monstrandum erat iter iis, qui majores progressus facere cuperent in studiis hisce elegantioribus; atque subsidia necessaria aliquatenùs indicanda. Quamvis enim hae annotationes ad usum Studiosae Juventutis praecipuè sint accommodatae, et cum doctis hominibus nil nisi nota communicent, ex iis tamen Magistri juniores nonnihil adjumenti possint derivare. Et ne, in tantâ rerum exiguarum abundantiâ, omne genus oblectamenti omninò abesset, passim adspersae sunt breves aliquot narrationes et animadversiones, ad poëtas et poëticas venustates aliasque res, potiùs quàm ad mera vocabula, pertinentes, quae dapes has, parùm lautas, aliquâ suavitate condirent.

ATQUE haec sunt, quae in universum praemonenda habui. Caeterorum singula in suis locis memorata invenientur. Nunc igitur valeas, Lector benevole; atque sinas me repetitos hosce conatus ad cognitionem Linguae longè omnium nobilissimae promovendam, in clientelam tuam et fidem commendare. Scr. Edinburgi, in Acad. Jac. VI. Scotorum Regis, Prid. Non. Maii, MDCCXCVII.

PRAEFATIO

SECUNDAE EDITIONIS.

INDULGENTIA, qua excepta est apud eruditos Praeceptores prior hujus poëtici voluminis editio, effecit ut, redintegratis viribus, hanc novam eorundem favore digniorem reddere conarer. Enarranti enim mihi priorem editionem propriis discipulis multa errata typographica in textu, multosque defectus in notis occasio deprehendendi data est. Illa ut tollerem, hos ut supplerem, strenuè laboravi. Vereor tamen ne utriusque generis quaedam adhuc restent : Verùm hoc confirmare audeo, librum longè quàm antehac, praesertim in notis, absolutiorem nunc evasisse. Conatus autem mei multum debent duobus doctissimis mihique amicissimis viris, quorum nomina benignus Lector in prooemio ad notas infrà commemorata inveniet.*

QUONIAM Sequentia ex variis Poëtis Excerpta se ex optimis quibusque editionibus, quae comparari possent, desumpta esse prae se ferunt, Lector forsan primo intuitu mirabitur, quare Euripidis Medeam, uti nuper edita fuit à viro eruditissimo RICARDO PORSON, hîc non sequutus sim. Ejus rei ratio nequaquam certè est, quòd ca editio à me parvi habeatur ; illam è contrario longè omnium praestantissimam esse nemo est qui negabit: sed deficere jam coeperant prioris editionis exemplaria, et contextus hujus novae totus typis expressus est, antequam

· THOMAS YOUNG et JACOBUS TATE.

Medea Porsoniana lucem aspexisset. Annotationes verò meas, tum ad hanc Tragoediam, tum ad Sophoclis Oedipum Tyrannum, variis Porsoni criticis animadversionibus, ex omnibus quatuor Tragoediis quas ipse jam ediderat, locupletare, quod facilè ignoscet vir humanissimus, haud dubitavi. Nam vix prodierat prior hujus tomi editio, cum MATTHAEUS RAINE, s. T. D. Scholae Carthusianae apud Londinenses Archididascalus dignissimus, cujus summa doctrina atque liberalitas notiores sunt, quàm ut meo indigeant praeconio, ad me misit imprimis Hecubam, deindè Orestem, utramque ab amico suo recèns editam. In his non vulgaris literatoris sed superioris ordinis critici manum statim sensi; et simul intelligere gavisus sum, in animo esse editori doctissimo caeteras quoque singulas Euripidis fabulas, eodem modo adornatas, in publicum proferre; opusque institutum tandem claudere observationibus quibusdam in varia Scenicorum Poëtarum metra. Haud ita multò pòst, Phoenissas quoque comparavi, tum Medeam, denique Hecubam iterum editam, cum Supplemento ad Praefationem, in quo multa egregia de tribus praecipuis metris Tragicis, citiùs quam sperabamus, lucem viderunt. Omnia haec diligenter evolvi; et quos ex iis fructus perceperim Lectori notas in Oedipum Tyrannum et Medeam inspicienti apparebit.

OPTANDUM fuit ut editori acutissimo non solùm critici sed et interpretis munere fungi placuisset; praesertim cum ex exemplis, quamvis paucissimis, quae in hoc genere protulit, nullus relictus est dubitandi locus, quin partes hujus pari successu ac illius sustinuisset. Utcunque sit, magnas certè gratias à doctis hominibus jam meretur, majores meriturus, si curriculo tam feliciter incepto insistat, donec orbi literato demonstraverit ille, si quis alius, adhuc esse

« PreviousContinue »