suum Angliae BENTLEIUM ; et forsan, quod ad subactum attinet judicium, etiain Bentleio majorem. Quod si semel, prope initium sequentium in Medeam annotationum, Criticum eximium, ob exterae gentis aemulum nimio aceto ab illo perfusum, leviter perstringere ausus sim; id non factum interpretabitur, famam ipsius vellicandi gratiâ, sed ideo quòd virum valdè cupidus essem videndi, qui se eruditissimum reique criticae ac metricae peritissimum ostenderit, eundem quoque praeditum ingenio leni atque mansueto. Tu interea, candide Lector, favere perge humilioribus hisce laboribus, eo consilio ab initio susceptis et jam denuò renovatis, ut docili juventuti ad Graecae Poëseôs intelligentiam et amorem viam faciliorem munirent. Vale. Scr. Edinburgi, Id. Aug. A. D. 1802. INDEX EORUM QUAE IN HOC SECUNDO VOLUMINE CONTINENTUR. [Observabit Lector Poëmata minora sub finem hujus Delectus |