Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

878

570 G99

Satira IX.

Formam dialogi a Iuvenale in satiris sæpe adhibitam esse, facile elucebit, si in eas oculos coniecerimus; neque id mirum, nam et ad sermonem variandum et ad argumentum propositum explanatius disponendum ea forma aptissima est. Sed in ceteris satiris, cum non raro inveniantur, qui colloquentes vel cum scriptore altercantes inducantur, tamen per occasionem potius ea colloquia habentur, quo fit, ut forma dialogi a principio satiræ usque ad finem minime servetur. Exemplis omnes eæ satiræ Iuvenalianæ nobis sunt, quæ ante nonam vel post eam leguntur. Qui unum alterumve huius rei exemplum cognoscere velint, eos delego ad I. 150-171, II. 132 -135, III. 153--159, VI. 638-642, X. 67—88, XIII. 174-180, XIV. 224–225.

Sed satira nona a scriptore ita disponitur, ut forma dialogi ab initio usque ad finem retineatur. Ea dispositio quo rarior erat ideoque insignior, eo facilius ab editoribus observata et examinata est. Quæ contra ordinem versuum et universam satiræ dispositionem allata sunt, suo loco infra exponemus; hic de iis, qui colloquentes inducuntur, deque eorum colloquio universe pauca præmittimus.

Notum est, in nona satira impudentiam pathicorum hominum et imprimis draucorum vexari, et ita quidem, ut nihil fere restet ad addendum. Miser ille Nævolus, famosus homo, ut videtur, et quodvis genus nequitiæ expertus, acerbissimos dolores, miserias, spes cum Iuvenale communicat: nullam se mercedem laborum accipere, operam se perdere iamque curis et ærumnis pressum occumbere et prope exstingui, queritur; cavillatur cum eo Iuvenalis nec hominem miserum nisi irrita spe consolatur. Ne verbo quidem ait Ribbeckius 1) poeta nequitiam Nævoli reprehendit: credas omnia recte se habere. At tota satira reprehensio satis manifesta est, licet poeta apertis verbis in Nævolum eiusque patronum non invehatur.

Vv. 1--26 verba poetæ continent, qui causam tristitiæ Nævoli explorare vult. Sequuntur vv. 27-90, quos Nævolo tribuendos plerique censent. Nominabimus infra eos, quorum de his versibus aliud iudicium est. Immissa sunt duobus locis (v. 39, 63) verba aliquot sordidi patroni. Post brevem poetæ interrogationem (vv. 90-91) Nævolus querimonias continuat usque ad v. 102, ubi poeta colloquium excipit, uno tenore pergens ad verba Nævoli: utile consilium cet. (v. 124). Ad ea, quæ hic non sine angore quærit (vv. 124-129), poeta iis versibus respondet, qui a 130 incipiunt: ne trepida cet.

Post v. 134 finem dicendi fecerit an plura addiderit, non liquet. Exstat versiculus

1) O. RIBBECK: Der echte und der unechte Iuvenal, Berlin 1865 p. 112.

tu tantum erucis inprime dentem

lepidus ille quidem nec a iocoso genere dicendi Iuvenalis alienus, sed plerique una mente consentiunt, post verba, quæ sunt spes superest (v. 134), lacunam esse. Quorum sententiam amplecti mihi quoque satius esse videtur: causis locus hic non est.

Vv. 135-150 nullo adversante Nævolo tribuuntur. In iis satiris, quas antea tractavi1), exempla transitionum subitarum non defuerunt. Satira nona, quod ad eius modi transitiones pertinet, cum prioribus comparari non potest vel ob eam causam, quod propter formam dialogi scriptor potestatem non habuit ab una parte argumenti propositi ad alteram transvolandi, cum illa forma orationem extra fines terminosque constitutos egredi non facile patiatur. Atque re vera, si satiram nonam perlegimus, omnia inter se apta et conexa videmus. Sine mora, sine interruptione oratio ex eo fonte profluit, unde iam in primo versu, ubi de tristitia Nævoli sermo est, oritur, atque interrogationibus asperisque facetiis poetæ aucta et incitata animos eorum, qui legunt, adeo devincit, ut, tantum modo ad cavillationem iucundissimam intenti, in turpissimis rebus se versari plane obliviscantur. Hæc est vera illa Iuvenaliana vis et virtus, quæ nusquam clarior elucet quam ubi potestatem turpe et inhonestum irrisione obruendi nactus sit. Sed hæc universe. Transimus ad singulos locos examinandos.

1) J. GYLLING: De argumenti dispositione in satiris I-VIII Iuvenalis, Lundæ 1886.

« PreviousContinue »