Page images
PDF
EPUB

J. B.

MORGAGNI

P. P. P. P.

DE SEDIBUS ET CAUSIS

MORBORUM

PER ANATOMEN INDAGATIS

LIBRI QUINQUE.

1

EX LATINA ANT. G. DEMONVILLE TYPOGRAPHIA.

MORGAGNI

P. P. P. P.

DE SEDIBUS ET CAUSIS

MORBORUM

PER ANATOMEN INDAGATIS

LIBRI QUINQUE

IN QUIBUS CONTINENTUR DISSECTIONES ET ANIMADVERSIONES
PROPEMODUM INNUMERÆ , MEDICIS, CHIRURGIS, ANATOMICIS PROFUTURA.

NONA EDITIO

AUCTORIS VITA ET TRIPLICI RERUM NOMINUMQUE INDICE ILLUSTRATA;

CURANTIBUS F. CHAUSSIER FACULTATIS MEDICÆ

PARISIENSIS PROFESSORE ,
ET N. P. ADELON EJUSD. FACULT. DOCT. MEDICO.

TOMUS PRIMUS.

LUT TIÆ,

APUD M. C. COMPÈRE JUNIOREM, BIBLIOPOLAM,

MEDICÆ SCHOLÆ VICO.

M DCCC XX.

INTER omnia quæ Morgagnus edidit opera, proeclarissimum sane et utilissimum est, procul dubio, illud quod inscripsit DE SEDIBUS ET CAUSIS MORBORUM PER ANATOMEN INDAGATIS.

Sæpe sæpius hoc opus typis mandatum fuit , tum latine, qua in lingua scripsit auctor, tum anglice, tum germanice translatum, ut videre licebit in vita Morgagni posterius hoc in volumine narrata. Attamen ea fuit, est et erit hujus libri fama, ut desint apud bibliopolas exemplaria, ac nova ubique desiderentur.

Itaque ut responderet votis tum professorum, tum discipulorum, novam editionem suscepit peritus bibliopola Parisiensis, quam curare rogati sumus. Cui rogationi, artis promovendæ gratia, libentes annuimus.

Nobis huncce laborem incipientibus animus fuerat continuas genuino auctoris contextui adnotationes subjungere; sed ex quo Morgagnus scripsit, tot et tantos progressus effecere anatomia et physiologia pathologica , ut propemodum innumera nova addenda fuissent, plurima alio modo interpretanda , aut explicanda plurima ; unde commentaria mox operis ipsius dimensionem superassent : ut igitur justos intra fines nos contineamus, aliquot tantum adnotatiunculas passim adjiciemus, ad hodiernum scientiæ medi

« PreviousContinue »