Page images
PDF
EPUB

motus originemque mundi profectus est: inde Cretam et Lacedæmona, ad cognoscendas Minois et Lycurgi leges, contendit. Palpebræ, quæ sunt tegmenta oculorum, mollissimæ tactu, aptissime factæ et ad claudendos pupulos ne quid incideret, et ad aperiendos. Nemo ad dandam veniam difficilior est, quam qui illam petere sæpius meruit. Si et me et Tacitum probas, de Rufo quoque necesse est idem sentias, quum sit ad connectendas amicitias vel tenacissimum vinculum morum similitudo.

P. 157. Paulatim recipiendo in civitatem socios Italicos, qui arma aut non ceperant aut deposuerant, maturius vires civitatis refectæ sunt. Equidem puto virtutem hominibus instituendo et persuadendo non minis et vi ac metu tradi. Socrates percunctando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones quibuscum disserebat. Lycurgi leges erudiunt juventutem venando, currendo, esuriendo, sitiendo, algendo, æstuando. Nihil agendo homines male agere discunt.

Homines ad Deum nullâ re propius accedunt, quam salutem hominibus dando. Fac tibi jucundam vitam, omnem pro illâ sollicitudinem deponendo.

Convenit quum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum. Prohibenda maxime est ira in puniendo; nunquam enim qui iratus accedet ad pœnam mediocritatem illam tenebit, quæ est inter nimium et parum. Non potest exercitum is continere imperator, qui se ipsum non continet, neque severus esse in judicando, qui alios in se severos esse judices non vult. Nullum est tantum malum quod non putem impendere: sed quum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo quod timetur, desino. Nec Aristotelem in philosophiâ deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles, admirabili quadam scientiâ et copiâ, cæterorum studia restinxit.

P. 158. In voluptate spernendâ ac repudiandâ virtus vel maxime cernitur. Exercendum corpus est, ut obedire consilio rationique possit, in exsequendis negotiis et in labore tolerando.

Difficilis res, ac multum et sæpe quæsita, suffragia, in magistratu mandando aut reo judicando aut lege sciscendâ, clam an palam ferre melius esset. Multi in equis parandis adhibent curam, in amicis eligendis negligentes sunt. Sancitum est jure civili, ut in prædiis vendendis vitia dicerentur, quæ nota essent venditori. Quis nescit maximam vim existere oratoris in hominum mentibus, vel ad iram, aut ad odium, aut dolorem incitandis, vel ab hisce iisdem permotionibus ab lenitatem misericordiamque revocandis? Exercenda est memoria, ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scriptis et alienis. Omnis loquendi elegantia expolitur scientiâ literarum, augeturque legendis oratoribus et poetis. Facere recte cives suos princeps bonus faciendo docet ; quumque sit imperio maximus exemplo major est. [N. B. This example belongs to the preceding paragraph.]

P. 158. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est, sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare Romani. Bello Helvetiorum confecto, totius fere Galliæ legati ad Cæsarem gratulatum convenerunt. Galli gallinacei norunt sidera, et ternas distinguunt horas interdiu cantu: cum sole cubitum eunt, quartâque castrensi vigiliâ ad curas laboremque nos revocant. Præfecti regis Persarum legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Ægyptiis. Venerunt emtum locum senatorium non solum veteres Agrigentini, sed etiam novi: factumque est ut pretio novus vinceret, literasque a prætore auferret Vejentes, adversâ pugnâ subacti, pacem petitum oratores Romam mittunt. Petentibus Saguntinis, ut quatenus tuto possent Italiam spectatum irent, duces dati literæque per oppida missæ ut Hispanos comiter acciperent. Hannibal, in Italiâ invictus, patriam adversus P. Scipionem defensum revocatus est, filium ejus, quem ipse primum apud Rhodanum iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugaverat.

P. 159. Quo brevior eo dilucidior et cognitu facilior narratio fiet. Difficile dictu est quantopere conciliet animos hominum comitas affabilitasque sermonis. Cito nequitia subrepit, virtus difficilis inventu est, rectorem ducemque desiderat Quid est tam jucundum cognitu atque auditu, quam sapientibus sententiis, gravibusque verbis ornata oratio? Egeo concilii; quod optimum factu videbitur facies. Hannibal (incredibile dictu!) biduo et duobus noctibus Adrumetum pervenit, quod abest a Zamâ circiter millia passuum trecenta. Humanus animus cum nullo alio, nisi cum ipso Deo, si hoc fas est dictu, comparari potest. Quorsum hæc tam multa de Maximo? ut videatis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem.

EXTRACTS FROM MURETUS.

I. PERGE, ut facis, mi Alexander, amare litteras, eis te oblectare, in eis omnia et seria et joca tua collocare. Non magnus labor magno tibi olim honori futurus est. Ista via, quam tu nunc ingrederis, multi humili et obscuro loco orti ad amplissimas dignitates pervenerunt. Atque etiamsi nulla ejusmodi præmia litteris proposita essent: ipsa tamen doctrina amanda esset per se: neque quidquam in homine ingenuo turpius est ignoratione earum rerum, quarum scientia sine litteris comparari non potest. Voluptas, quæ ex turpibus capitur, celeriter transit, dolorem autem in animo diuturnum relinquit: at labor in rebus honestis collocatus, ipse quidem effugit; memoriam autem sui in animo relinquit plenam honestissimæ et solidissimæ voluptatis. Hæc cogita, et vale. Postrid. Id. Jul. Tibure.

II. Nemo est omnium, ad quem libentius, quam ad te, scribam. Sum enim animo ac voluntate erga te plane paterna. Sed vix credas, quam sim in hoc secessu occupatus ;

quem tamen plerique omnes esse plenum otii putant. Et quotidie quinas aut senas ab amicis litteras accipio, ad quàs si respondere omnes velim, nil aliud agendum sit. Gratum est mihi, quod applicuisti te ad consuetudinem P. Æmilii, et Horatii Macarani. Eorum enim uterque te et doctrina et exemplo efficere meliorem potest. Tales sectare. Qui autem alio ingenio sunt, eorum consuetudinem quasi pestem aliquam vita. Ætati tuæ nihil diligentius providendum est, quam quibus sodalitatibus utare. Neque ego severum esse te ac tetricum, omnique generi voluptatum inimicum volo. Hoc tantum moneo, non eas amicitias esse quærendas, quæ dulcissimæ videantur, sed inducendum animum, ut quæ honestissimæ sunt, easdem etiam dulcissimas esse ac suavissimas putes. Mi Alexander, etiam atque etiam vale. Tibure. v. Id. August. MDLXX.

III. Vide, quam te amem. Cum a multis hodie litteras acceperim, nihil mihi prius faciendum esse duxi, quam ut ad te potissimum rescriberem. Cave putes, mi Alexander, ipsi te patri tuo chariorem esse, quam mihi. Ac si quæras, quæ causa sit hujus erga te tanti amoris mei, ne vivam, si aliam adferre possum, quam quod videor mihi animadvertisse in te ingenium excellens, et, si tu volueris, ad omnia summa natum. Sed tu hoc facito tecum cogites: multas res esse suapte quidem natura bonas, sed quæ culpa eorum, qui illas possident, interdum pessimæ ac perniciosissimæ fiant. Bonæ sunt opes; sed si quis non recte utatur, malæ. Bonum forma; sed id bonum multis exitio fuit. Ex eodem genere est ingenium. Si recte utaris, nullum prope hominum generi dari potest majus, aut præstabilius donum: sed si ad bonum ingenium mala mens accesserit, itidem erit, ut gladius in manu furiosi. Quo erit melior et acutior, eo plus adferet mali. Ego autem te, Alexander, amo nunc, quia ingenio bono es; amare desinam, si tu bono ingenio male uti cœperis. Sed id fore, teque bono ingenio bene usurum esse confido, vel tuapte

spero non

sponte, vel quia videris mihi valde amare amorem erga te meum: quem tueri ac conservare alia ratione nulla potes. Vale, et, si me amas, virtutem ac litteras ama.

Nulla in humanis rebus majora bona sunt. Iterum vale. Tibure. vIII. Kalen. Sept. MDLXX.

IV. Versiculi, quos ad me misisti, ostendunt illi quidem te, si ad poëticam ingenium tuum contulisses, et bonos magistros nactus, in eo studio perstitisses, ad aliquam præstantiam pervenire potuisse. Nam et numerosi sunt, et sententias habent, neque inconcinnas, neque ineleganter collocatas: et ipsum dicendi genus non abhorret a recto. Planeque sperare posses, te aliquando bonum poëtam fore, si hoc agere velles. Sed majora tibi proposita sunt, quæ, quantum potes, urgeas, censeo; et subsecivis horis veterum poëtarum scripta manibus teras, non tam ut imiteris, quam ut eis te oblectes; simulque aliquid ex eis assidue, quod tibi usui sit, colligas. In scribendis versibus tempus a te collocari, verum ut fatear, nolim. Malos versus facere, turpe est: mediocres, inglorium; bonos difficilius, quam ut præstari possit ab iis, quibus aliud agendum est. Quid in tuis limâ egeat, præsens præsentem monere possem per litteras non æque facile possum. Recteque ac vere mihi videtur Ovidius dixisse, emendandi laborem majorem esse, quam scribendi. Mihi hoc credas velim, me hodie non difficilius ad saltandum, quam ad faciendos versus adduci posse. Si quid erit serium, in quo meam operam desideres, non deero: in his levioribus, si quando de me cogitabis, peto a te, illud quoque cogites, non multo juniorem esse me, quam erat Horatius, cum illa de se scriberet :

Nunc itaque et versus, et cetera ludicra pono. Vale. Romæ. Id. Febr. MDLXVIII.

V. In hac commutatione consilii de instituenda ratione studiorum tui, nihil me magis sollicitum habet, quam quod nescio, quos progressus in Græcis litteris feceris. Quarum sine mediocri saltem cognitione cave putes ad ullam doctrinæ

« PreviousContinue »