Page images
PDF
EPUB

erat labor eorum, qui humeris onera portabant; quippe quum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur. Primam ex naturâ hanc habemus appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos. Celeritas atque vis quadrupedum nobis ipsis affert vim et celeritatem; nos elephantorum acutissimos sensus; nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur. Tu in provinciam ire noluisti: non possum id in te reprehendere, quod in me ipso et prætor et consul probavi.

P. 19. Diis rite placatis, delectum consules habebant, acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum. Opes suas libens senatus in medium protulit, nec præter quod in bullis singulisque annulis erat, quidquam sibi auri reliquere. Videte quanto tetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum; quum illi ornarint templa deorum immortalium; hic etiam deorum monumenta atque ornamenta sustulerit. Quidquam tu illa putas fuisse de valetudine Pompeii decreta municipiorum, præ his de victoriâ Cæsaris gratulationibus? Legendus est C. Gracchus, si quisquam alius juventuti; non enim solum acuere sed etiam alere ingenium potest. Aureo seculo non erat cuiquam aut animus in injuriam aut causa. Virtus nihil in se habet magnificum si quidquam habet venale. Quisquamne divinare potest quid vitii in auspiciis futurum sit, nisi qui de cœlo servare constituit ?

P. 19. Diutius Babylone quam usquam constitit Alexander; nec ullus locus disciplinæ militari plus nocuit. Non est quisquam gentis ullius, qui, ducem naturam nactus, ad virtutem pervenire non possit. Nolite existimare judices non unum et eandem omnibus in locis esse fraudatorum impudentiam ; fecit eadem omnia quæ nostri debitores solent; negavit se omnino versuram ullam fecisse Romæ. Ferretne ulla civitas latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset? Quum emendati mores

amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum, sine ullâ exceptione, communitas.

P. 20. Inter Syllanæ crudelitatis exempla est, quod a republicâ liberos proscriptorum submovit; nihil enim iniquius esse potest, quam aliquem heredem paterni odii fieri. Istæ quidem artes, si modo aliquid, valent ut acuant et tanquam irritent ingenia puerorum, quo facilius possint majora discere. Tenet aures vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec ulla res plus apud animos hominum quam ordo et ornatus orationis valet. Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem æstimet, qui intelligat se quotidie mori? Minima dii negligunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur: nec si uredo aut grando quippiam nocuit, id Jovi animadvertendum est. Pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicujus eripuit injuria, tamen dum existimatio est integra facile consolatur honestas egestatem. Utrum gravius aliquid in quempiam dici potest, quam ad hominem condemnandum, quem nunquam vidisset neque audisset, adductum pretio esse ?

P. 21. Hoc est a naturâ datum, ut vultum dirigamus ad auditores, si quam rem docere eos velimus. Araneæ rete texunt, ut si quid inhæserit conficiant. Num quis irascitur pueris, quorum ætas nondum novit rerum discrimina? Turpis excusatio est, et minime accipienda, si quis contra rempublicam se amici causâ fecisse fateatur. Quo quis versutior et callidior est, hoc invisior et suspectior, detractâ opinione probitatis. Dolere se aiebat Demosthenes, si quando opificum antelucanâ victus esset industriâ. Danda est opera, ne qua amicorum dissidia fiant. Sequebantur funus epulæ, quas inibant propinqui coronati; apud quas de mortui laude, quum quid verum erat, prædicatum est; nam mentiri nefas habebatur. Augustus itinera lecticâ et noctibus fere, eaque lenta faciebat; ut Præneste vel Tibur biduo procederet; ac si quo pervenire mari posset, potius navigabat. Nihil vidi tam mite

quam meus frater in sororem tuam; ut etiam si qua fuerat sumta offensio, non appareret.

P. 22. Cavendum est ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur. Decrevit Senatus ut consul videret, ne quid respublica detrimenti caperet. In Numâ Pompilio, in Servio Tullo, in cæteris regibus, quorum multa sunt eximia ad constituendam rempublicam, numquod eloquentia vestigium apparet? Rufium agentem aliquid credo, in emporio Puteolanorum, salutavi; postea jussi valere, quum me numquid vellem rogasset?

P. 22. Ante diem tertium nonas Januarii quum agere cœpisset Metellus Celer, tertio quoque verbo orationis suæ me appellabat, me minitabatur. Quinto quoque anno tota Sicilia censetur. Tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii Pompeio solvuntur. Vix decimus quisque est in foro, qui sese noverit. Altissima quæque flumine minimo sono labuntur. Aptissima sunt ad excludendum recentissima quæque ova. Stultissimum credo ad imitandum non optima quæque proponere. Credulitas error est magis quam culpa, et quidem in optimi cujusque mentem facillime irrepit. Placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. Destinaverat Augustus jus civile ad certum modum redigere, atque ex immensâ diffusâque legum copiâ, optima quæque et necessaria in paucissimos conferre libros. Totidem sunt voces quot in orbe homines; et sua cuique. Omnia veniebant Antonio in mentem, eaque suo quæque loco, ubi plurimum valere possent. Siculi, ut primum videre ex gravitate loci vulgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt. Pictorum Græcorum tanta est multitudo, tanta in suo cujusque genere laus, ut quum summa miremur, inferiora etiam probemus,

Use of Cases.

P. 23. Anacreon poeta acino uvæ passæ; Fabius senator in lactis haustu uno pilo strangulatus esse dicitur. Pisistratum, Atheniensium tyrannum memoriæ proditur, quum multa

in eum ebrius conviva dixisset, non magis illi se succensere dixisse, quam si quis obligatis oculis in se incurrisset. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in eâ regione atque in eâ ætate, divitiis præpollens. Traditur Drusus ex provinciâ Galliâ retulisse aurum, Senonibus olim in obsidione Capitolii datum, nec ut fama est extortum a Camillo. Apud insulam Capreas veterrimæ ilicis demissos jam ad terram languentesque ramos, convaluisse adventu suo, lætatus est Tiberius. Datum est mare Neptuno, altero Jovis fratri, regnum.

P. 24. Certe ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia. Decet cariorem esse patriam nobis quam nosmetipsos. C. Livius neminem fidelius dare posse consilium dixit, quam eum qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit. Solem mathematici multis partibus confirmant majorem esse quam terram. Necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis. Defectio virium adolescentiæ vitiis efficitur sæpius quam senectutis. Magis ea percipimus et sentimus, quæ nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa quæ cæteris.

P. 25. Marcus Marcellus, magnificentissimo munere ædilitatis edito, decessit admodum juvenis. Alam trecentorum equitum, quam Scipio comparavit substitutis Romanis in locum Siculorum, egregiam evasisse ferunt, et multis præliis rempublicam adjuvisse. Hammonis nemus fontem habet; aquam solis vocant; sub lucis ortum tepida manat, medio die, quum vehementissimus est calor, frigida fluit. Atticus Atheniensibus singulis septem modios tritici dedit; qui modus mensuræ medimnus Athenis appellatur. Tradunt in Pæonia feram esse quæ Bonasus vocetur, equinâ jubâ, cætera tauro similem. Tria sunt piscium genera qui sanguine carent; imprimis quæ mollia appellantur, ut sepia, polypus et cætera ejus generis; deinda contecta crustis tenuibus; postremo

* An archaism for alteri. See Gr. p. 54.

testis conclusa duris. Post Hostilium, Numa Pompili nepos ex filiâ rex a populo est Ancus Martius constitutus. Crotoniatæ quondam in Italiâ cum primis beati numerabantur.

P. 25. Oracula evanuerunt postquam homines minus creduli esse cœperunt. Num humilitas aut ignobilitas sapientem beatum esse prohibebit? Animus hominis dives, non arca appellari debet. Cato esse quam videri bonus malebat. Si volumus æqui omnium rerum judices esse, hoc primum nobis suadeamus-neminem nostrum esse sine culpâ. Philippus Alexandro puero comes et custos salutis datus, non ut regem modo sed etiam ut alumnum eximiâ caritate diligebat.

P. 26. Quod præterea ad te scribam non habeo, et mehercule sum conturbatior: nam puer festivus, anagnostes noster, Sositheus, decesserat, meque plus quam servi mors debere videtur conturbavit. Miltiades, multum in imperiis magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus, præsertim quum consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur. Ipse me conformo ad Pompeii voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione. Si posteaquam cibum cepisti videris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Quum de Xerxis adventu fama in Græciam esset perlata, et maxime Athenienses peti dicerentur, propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum quidnam facerent de rebus suis. Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inediâ vitam finisse.

Accusative Case.

Sect. 68.

P. 27. Alit æmulatio ingenia, et nunc invidia nunc admiratio imitationem accendit. Pompeius tribunitiam potestatem restituit, cujus Sulla imaginem sine re reliquerat. Milites, quos Persæ Immortales vocant, aureos torques, vestem auro distinctam habebant, manicatasque tunicas, gemmis etiam

« PreviousContinue »