Page images
PDF
EPUB

1.

1

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

BOSTONIÆ:

HILLIARD, GRAY, LITTLE ET WILKINS.

1832.

HARVARD COLLEGE LIBRARY

THE BEQUEST OF

THEODORE JEWETT EASTMAN

1931

Entered, according to Act of Congress, in the year 1831, by HILLIARD, GRAY & Co.

In the Clerk's Office of the District Court of Massachusetts.

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

SEMPER ego auditor tantùm? nunquamne reponam,
Vexatus toties rauci Theseïde Codri?
Impune ergò mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumpserit ingens
Telephus? aut summi plenâ jam margine libri
Scriptus et in tergo, nec dum finitus, Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quàm mihi lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Eacus, unde alius furtivæ devehat aurum
Pelliculæ, quantas jaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo minimoque poëtâ

Et nos ergò manum ferulæ subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere chartæ.

Cur tamen hoc potiùs libeat decurrere campo, Per quem magnus equos Auruncæ flexit alumnus, Si vacat, et placidi rationem admittitis, edam. Quum tener uxorem ducat spado, Mævia Tuscum Figat aprum, et nudâ teneat venabula mammâ ; Patricios omnes opibus quum provocet unus,

10

15

20

« PreviousContinue »