Page images
PDF
EPUB

Utque lacus suberant, ubi, quanquam diruta, servat
Ignem Trojanum et Vestam colit Alba minorem,
Obstitit intranti miratrix turba parumper.

Ut cessit, facili patuerunt cardine valvæ.
Exclusi spectant admissa opsonia Patres.

[ocr errors]

60

Itur ad Atridem. Tum Picens, Accipe, dixitat 65
Privatis majora focis: genialis agatur
Iste dies,
stomachum laxare saginis,
propera
Et tua servatum consume in sæcula rhombum.
Ipse capi voluit: quid apertius? et tamen illi
Surgebant cristæ. Nihil est, quod credere de se
Non possit, quum laudatur dîs æqua potestas.
Sed deerat pisci patinæ mensura. Vocantur
Ergò in consilium proceres, quos oderat Ille;
In quorum facie miseræ magnæque sedebat
Pallor amicitiæ. Primus, clamante Liburno,
Currite! jam sedit! raptâ properabat abollâ eta
Pegasus, attonitæ positus modò villicus Urbi.

'70

75

Anne aliud tunc præfecti? quorum optimus atque

Interpres legum sanctissimus, omnia quanquam

[ocr errors]

Temporibus diris tractanda putabat inermi idd
Justitiâ. Venit et Crispi jucunda senectus,
Cujus erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illâ
Sævitiam damnare et honestum afferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis, aut æstibus, aut nimboso
Vere locuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur nunquam direxit brachia contra
Torrentem, nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre, et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit

80

85

90

Solstitia, his armis illâ quoque tutus in aulâ.
Proximus ejusdem properabat Acilius ævi

Cum juvene, indigno, quem mors tam sæva maneret,

Et Domini gladiis tam festinata; sed olim

95

Prodigio par est cum nobilitate senectus;

Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis.

Profuit ergò nihil misero, quòd cominus ursos
Figebat Numidas, Albanâ nudus arenâ
Venator. Quis enim jam non intelligat artes
Patricias? quis priscum illud miretur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.

100

Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensæ veteris reus atque tacendæ,
Et tamen improbior satiram scribente cinædo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus;
Et matutino sudans Crispinus amomo,

105

Quantùm vix redolent duo funera; sævior illo
Pompeius tenui jugulos aperire susurro;
Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis,

110

Fuscus, marmoreâ meditatus prælia villâ,

Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,

Qui nunquam visæ flagrabat amore puellæ,

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum!

Cæcus adulator, dirusque a ponte satelles,

115

Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,

Blandaque devexæ jactaret basia rhedæ.

виги

Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In lævam conversus ; at illi dextra jacebat
Bellua sic pugnas Cilicis laudabat, et ictus,
Et pegma, et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit Veiento: sed, ut fanaticus, œstro
Percussus, Bellona, tuo divinat, et, Ingens
Omen habes, inquit, magni clarique triumphi:
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus: peregrina est bellua: cernis
Erectas in terga sudes? Hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret, et annos.
Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo
Dedecus hoc, Montanus ait: testa alta paretur,
Quæ tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinæ subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citiùs properate; sed ex hoc
Tempore jam, Cæsar, figuli tua castra sequantur.
Vicit digna viro sententia. Noverat ille

120

125

130

135

Luxuriam imperii veterem, noctesque Neronis

Jam medias, aliamque famem, quum pulmo Falerno

Arderet. Nulli major fuit usus edendi

Tempestate meâ. Circeis nata forent, an

Lucrinum ad saxum, Rutupinove edita fundo

140

Ostrea, callebat primo deprêndere morsu;

Et semel adspecti littus dicebat echini.
Surgitur, et misso proceres exire jubentur
Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat attonitos, et festinare coactos,

145

Tanquam de Cattis aliquid torvisque Sygambris

Dicturus, tanquam et diversis partibus orbis
Anxia præcipiti venisset epistola pinnâ.

Atque utinam his potiùs nugis tota ille dedisset
Tempora sævitiæ, claras quibus abstulit Urbi,
Ilustresque animas impune, et vindice nullo!
Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus
Cœperat: hoc nocuit Lamiarum cæde madenti.

SATIRA V.

Si te propositi nondum pudet, atque eadem est mens,
Ut bona summa putes, alienâ vivere quadrâ ;
Si potes illa pati, quæ nec Sarmentus iniquas
Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset:
Quamvis jurato metuam tibi credere testi.
Ventre nihil novi frugalius. Hoc tamen ipsum
Defecisse puta, quod inani sufficit alvo :

Nulla crepido vacat? nusquam pons, et tegetis pars
Dimidiâ brevior? Tantine injuria cœnæ ?
Tam jejuna fames, quum pol sit honestius illic
Et tremere, et sordes farris mordere canini?
Primo fige loco, quòd tu discumbere jussus
Mercedem solidam veterum capis officiorum.
Fructus amicitiæ magnæ cibus: imputat hunc rex,
Et, quamvis rarum, tamen imputat. Ergò duos post

150

10

15

Si libuit menses neglectum adhibere clientem,
Tertia ne vacuo cessaret culcita lecto;

Unà simus, ait. Votorum summa! Quid ultrà

[ocr errors]

Quæris? Habet Trebius, propter quod rumpere somnum

[blocks in formation]

Jurgia proludunt; sed mox et pocula torques

Saucius, et rubrâ deterges vulnera mappâ,
Inter vos quoties libertorumque cohortem
Pugna Saguntinâ fervet commissa lagenâ.
Ipse capillato diffusum consule potat,
Calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
Cardiaco nunquam cyathum missurus amico.

[ocr errors]

Cras bibet Albanis aliquid de montibus, aut de
Setinis, cujus patriam titulumque senectus
Delevit multâ veteris fuligine testæ ;

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassî natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas, et inæquales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ;
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.
Da veniam præclara illîc laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vagina fronte solebat
Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem nasorum quatuor, ac jam
Quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque ;
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis.

Non eadem vobis poni modò vina querebar:
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gætulus dabit aut nigri manus ossea Mauri,
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,
Clivosæ veheris dum per monumenta Latinæ.
Flos Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus,
Quàm fuit et Tulli census pugnacis, et Anci,
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum

35

40

45

50

55

Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem

Respice, quum sities. Nescit tot millibus emptus

60

Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas

Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?.
Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

Quòdque aliquid poscas, et quòd se stante recumbas.
Maxima quæque domus servis est plena superbis.

Ecce alius quanto porrexit murmure panem
Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ,
Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum !
Sed tener, et niveus, mollique siligine factus
Servatur domino: dextram cohibere memento.
Salva sit artocopi reverentia. Finge tamen te
Improbulum; superest illîc, qui ponere cogat.
Vis tu consuetis audax conviva canistris
Impleri, panisque tui novisse colorem ?

Scilicet hoc fuerat, propter quod, sæpè relictâ

[blocks in formation]

Conjuge, per montem adversum, gelidasque cucurri

Esquilias, fremeret sævâ quum grandine vernus

Jupiter, et multo stillaret pænula nimbo!

Adspice, quàm longo distendat pectore lancem,

80

Quæ fertur domino, squilla, et quibus undique septa

Asparagis, quâ despiciat convivia caudâ,

[blocks in formation]

90

Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur,
Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros.
Mullus erit domino, quem-misit Corsica, vel quem
Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est
Et jam defecit nostrum mare, dum gula sævit,
Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergò focum provincia: sumitur illinc
Quod captator emat Lenas, Aurelia vendat.
Virroni muræna datur, quæ maxima venit
Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster,
Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas,
Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longæ cognata colubræ,
Aut glacie adspersus maculis Tiberinus, et ipse
Vernula riparum pinguis torrente cloacâ,
Et solitus mediæ cryptam penetrare Suburæ.

Ipsi pauca velim, facilem si præbeat aurem.
Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis
A Senecâ, quæ Piso bonus, quæ Cotta solebat
Largiri; namque et titulis et fascibus olim
Major habebatur donandi gloria: solum
Poscimus, ut cœnes civiliter. Hoc face, et esto,
Esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.

Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par
Altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
Fumat aper post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit, et facient optata tonitrua cœnas
Majores. Tibi habe frumentum, Alledius inquit,
O Libye; disjunge boves, dum tubera mittas!

Structorem interea, ne qua indignatio desit,

95

100

105

110

115

120

« PreviousContinue »