Page images
PDF
EPUB

codice Parisiensi, sed ex communi quodam fonte cum eo manasse: et aetate quidem et elegantia inferior, diligentia facile eum superat. Post noni libri finem spa

tium vacuum relictum est, et haec verba ibi a librario ipso posita sunt: δόξα σοι ὁ Θεὸς ἡμῶν, δόξα σοι: alia autem manus adiecit: ἐτελειώθη τὸ πρῶτον τμῆμα τῶν βιβλίων τοῦ στράβωνος.

Haec omnia sunt exempla calamo exarata Geographiae Strabonianae libros integros vel omnes vel nonnullos continentia, quae quidem examinare mihi licuit. Exstant vero pauca alia in bibliothecis, quas adeundi - copia mihi non fuit. De iis igitur quae apud alios invenio, ut omnibus in unum quasi conspectum propositis certius iudicium fieri possit, apponam. Quinque sunt numero, quorum tria a Falconero in praefatione editionis Oxoniensis (pag. V) hisce verbis describuntur: „In bibliotheca Collegii Etonensis est codex Strabonis chartaceus, recentior, Byzantii scriptus. Libros tantum X continet; caeteri in codice, ex quo exscriptus fuit, desiderabantur. Ad marginem sunt notae, quarum aliae argumenta tantum, aliae lectiones variantes, vel loca praetermissa exhibent, conscriptae manu raro quidem recenti, neque eadem ubique. Aliquando etiam reperiuntur epigrammata literis maiusculis exarata, quorum nonnulla ab Editore nostro annotationibus interiecta sunt. Tituli vel praefationes scripti sunt literis minoribus, manu diversa ab ea, qua notae reliquae exaratae sunt et scatent contractionibus. Indicant ab ipso exscriptore epigrammata fuisse reperta et quo loco.. In Codice, ex quo hic descriptus fuit, multa deerant et in Etonensi relicta spatia ad explendas lacunas, quod postea est factum manu, quae nusquam alibi in notis agnosci potest. Ad finem Codicis exstat hic colophon: — Εκτησάμην τήνδε τὴν βίβλον

[ocr errors]

ἐκ βυζαντίου γραφεῖσαν παρὰ ἀγαλλιανοῦ διακόνου ἱερομνήμονος φίλου.“ Dolendum est quod Falconer non paulo accuratius indicavit, quae primum in hoc codice defuerant et postea alia manu suppleta sunt. Deest autem hodieque, quod ex eiusdem editionis adnotationibus video, finis secundi libri inde a verbis utxo τns ToŨ NεiLov ¿voews etc., ut in cod. Parisiensi 1 aliisque: praeterea in libro octavo et nono multae breviores lacunae, nusquam vero plura de industria omissa aut in brevius contracta sunt. Ex iis, quae de Epigrammatis referuntur, haud improbabiliter conieceris, Cyriaci Anconitani (eius nomen appositum v. ap. Falc. vol. I, 521) hunc codicém fuisse, qui ei ut Mediceo 3 titulos a se repertos addiderit. Itaque Etonensis et Mediceus 3, olim coniuncti, postea (habent sua fata libelli) distracti esse videantur. De reliquis codicibus Falconer haec tradit:

[ocr errors]

In bibliotheca Escurialensi adservatur alius codex Strabonis. Collationem codicis huius suppeditavit nobis Vir Cl. Franciscus Perozius Bayerus, qui etiam qualis sit et qua aetate sequentibus nos edocuit. Codex membranaceus optimae notae, forma ad maiorem accedente, cuius folio extremo subiicitur literis Graecis Epigraphe, quam sermone latino ita exprimere possis: „, Absolutus fuit hic liber Augusti mensis die duodecimo, Indictione prima, anno vero 6931 (Christi 1423), manu Georgii Chrysococcae Diaconi, sumptibus autem Francisci Philelphi, qui in usus proprios eum sibi coemit." Sequuntur hexametri versus quinque, quorum summa eodem redit." Quam Bayerus deinde subiicit quaestionem de Georgio Chrysococca nihil ad rem nostram facit. De codice Mosquensi autem C. F. Matthaeus, qui eum in Falconeri usum excusserat, haec ei scripsit: „Codex bibliothecae Sanctissimae Synodi ecclesiae orthodoxae

Graeco-Rossicae, num. CCV in forma maiori, continet in foliis 427 Strabonis libros XVII. Scriptus est exeunte saec. XV aut ineunte XVI a scriba docto et diligente, in charta vulgari, laevigata tamen. Commendatur etiam hic codex a pulchritudine et aequalitate literarum. Comparando eo intellexi, eum non solum optimis codicibus. lectionum probitate parem esse, sed interdum etiam superiorem. In primo folio reperiuntur duae notae, ex quibus apparet ubi antea servatus fuerit. Prima in ima parte folii sic habet: ἐκ τῶν μαξίμου ἐπισκόπου κυνή ρων.

Is est Maximus Margunius, de quo videri potest Fabricii bibl. Gr. vol. X p. 536 seq. Secunda nota in principio libri est: twv iẞnowv. Ea indicat olim hunc codicem fuisse in monasterio Iberorum montis Athus. De eo tradit Montefalconius in Palaeographia Graeca p. 473. Iam cum notum sit, codices Graecos plerosque omnes, qui nunc hic conservantur, ex monte Atho iussu Alexii Michaelis filii Rossorum imperatoris et Niconis Patriarchae Mosquensis per Arsenium monachum huc translatos esse, mihi fit credibile, hunc codicem primo in bibliotheca Maximi Margunii, postea in monasterio Iberorum fuisse." Qui codex num etiamnunc supersit, nescio: scripturae autem varietas a Matthaeo inde enotata non solum a Falconero, qui tamen in ea quoque re negligentissimum se praestitit, sed inde a septimo libro a Tzschuckio etiam publici iuris est facta: ipsum editionis Almeloveenianae exemplum, cuius in margine Matthaei manu perscripta est, in bibliotheca Dresdensi asservatur. Duorum vero horum codicum indoles ut melius perspiciatur, hoc monebo, quod ex Falconeri notis colligi potest, in novem prioribus libris summum utriusque cum Parisiensi 1 consensum, easdemque pror

sus lacunas, quas in eo deprehendimus, in his etiam inveniri. Quod ad posteriores octo libros attinet, in Mosquensi ingens lacuna est initio libri XIV inde a verbis οὕτω γὰρ ἂν ἔχοι τέλος etc. usque ad verba ἕτερος S'torì, quam eandem in codice Veneto 3 esse supra dictum est.

Quartus denique codex in bibliotheca Matritensi exstat, in cuius Catalogo a Ioanne Iriarte confecto haec fere de eo traduntur (pag. 19 No. V): „Codex chartaceus, folii modo, foliorum numero 466, duplici manu satis nitide exaratus saeculo, ut videtur, XV iam senescente Strabonis rerum Geographicarum Libros XVII potissimum complectitur. In folio opus ipsum antecedente occurrit haec nota codicis dominum testans: αὕτη ἡ βίβλος ὑπάρχει τοῦ σπουδαίου καὶ λογίου ἀνδρὸς κυρίου Ιωάνvov pεQúyov." Ex iis, quae deinde ab Iriarte adduntur de codicis indole coniicere licet in novem prioribus libris, nominatim in IV, V, VII, VIII, IX plerasque omnes lacunas esse, quae in cod. Parisiensi 1 sunt. De reliquis libris hoc tantummodo dicitur notatu dignum, in fine libri XIV eadem adiecta esse, quae in pluribus aliis codicibus legi supra vidimus.

66

Alios praeterea Strabonis codices Graecos neque in Britannia, ut Montfauconius, neque in bibliothecis Mosquensibus, ut Schiada affirmaverat (v. Siebenk. praef. p. 34) reperiri, Falconero et Matthaeo diserte id testantibus, pro certo haberi potest. Nec melius Caesenae in Malatestarum bibliotheca Strabonis codicem Graecum exstare Siebenkeesius, Montfauconium secutus, putavit. Etenim praeter exemplum Latinum ex Guarini interpretatione nihil ibi est, quod Strabonem spectet. In monte Atho contra in monasterio, cui nomen est Vatopaedio,

[ocr errors]

asservari codicem Strabonis Geographica continentem nuper innotuit per doctos peregrinatores. Ab iis edocemur pulchrum quidem esse eum, sed nihil ferme continere, nisi quae in editionibus leguntur. Septimus liber finitur verbis Κινέας ἔτι μυθωδέστερον.

[ocr errors]

Restat, ut de codicibus ab Henrico Scrimgero, Scoto, excussis, et de iis, quos Casaubonus in margine editionis suae commemorat, agamus. De quibus hoc tenendum. Scrimgerianum editionis Aldinae exemplum, in cuius margines doctissimus ille vir contulerat varias scripturas e sex codicibus magna diligentia a se enotatas, cum mortuo eo in Petri Iunii, deinde in Holstenii manus pervenisset, ad postremum in Barbarinianam transiit bibliothecam, ubi hodieque conservatur. Diuturna autem oblivione paene obrutum Siebenkeesius primus in lucem denuo protraxit, paucasque codicum scripturas inde excerptas, sed incredibili cum negligentia, vulgavit. Qui codices quales fuerint Scrimgerus ipse in nota exemplo suo praefixa his verbis docet:

[ocr errors]

Exemplaria vetusta, quot et cuiusmodi erant, ad quorum fidem hunc codicem emendavimus (nam ex coniectura nostra, sed ne ex iudicio quidem literam nullam affixam habet; quamquam in ipsa varietate multa sint, quae non valde probantur, tamen expendenda posuimus):

1. In primis ex bibliotheca Petri Bembi codicem habuimus sane antiquum, qui decem priores libros continebat, ipse etiam multis in locis in margine veterem lectionem aliam ac diversam habens, quam etiam in nostro posuimus hoc signo yo.

2. Secundo loco Bessarionis cardin. librum ex S. Marci

1. vid. Zachariac Reise in den Orient etc. p. 269. Fallmerayer in Allgem. Zeitg. v. 5. Jun. 1843 No. 156 Beil.

« PreviousContinue »