Page images
PDF
EPUB

dae gratia sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in ora maritima condidere, eaeque brevi multum auctae pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes, interque eas Leptis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum versus finem imperii habuere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent; proximi Hispania Mauri sunt. Super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et fines Carthaginiensium, quos novissime habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat, Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Mulucham sub Iugurtha erant, Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

Iugurtha in Rom. (Iug. 32

35.)

et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat. Talis ea tempestate fama de Cassio erat.

33. Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxime miserabili cum Cassio Romam venit. Ac, tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebei magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnes munitus foret. At C. Memmius advocata concione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, ni socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit: Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit; quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intelligat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere; si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam, sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.

34. Deinde, ubi Memmius dicendi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebei, quem reichen lasse, griff Iugurtha den Adherbal trotz der für pecunia corruptum supra diximus, re

Ueberzeugt, dass sich in Rom durch Gold Alles er

ihn günstigen Vertheilung Numidiens an, belagerte ihn in Cirta, nahm ihn gefangen und liess ihn wider sein Versprechen eines qualvollen Todes sterben. Lange wusste er durch Bestechung und Belügung des Senats die drohende Strafe abzuwehren, bis endlich der wackere Tribun Memmius das ganze Gewebe seiner Ränke auf

gem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in concione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, vultu,

deckte und so dem eingeschläferten römischen Ehrgeize saepe impetu atque aliis omnibus quae

eine Kriegserklärung gleichsam abnöthigte. Der nach Numidien geschickte Consul Calpurnius Bestia hatte aber kaum den Feldzug mit einem glücklichen Anfange eröffnet, als es lugurtha gelang, sich von diesem Feldherrn einen vortheilhaften Frieden zu erkaufen. Hierüber empört, setzte Memmius, von dem allgemeinen Unwillen unterstützt, durch, dass der Prätor Cassius zu Iugurtha geschickt wurde, um ihn zur persönlichen Verantwortung nach Rom vorzuladen.

At Cassius perlata rogatione a G. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur, eique timido

ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex concione discedit; Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

35. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae adversus fuerat, dedita Cirta et Adherbale

Krieges, der aber von den mit dem Feinde einverstande

nen römischen Führern unglücklich und schimpflich geführt wurde. Bei einem nächtlichen Ueberfalle, welchen

Iugurtha auf das römische Lager machte, gingen ganze ergeben, durch das Joch gehen und Numidien binnen zehn Tagen räumen musste.

Cohorten zu ihm über, so dass der Rest des Heeres sich

Endlich erhielt Q. Caecilius Metellus den Oberbefehl, welcher die erschlaffte

Kriegszucht wieder herstellte und, selbst jeder Bestechung unzugänglich, den numidischen König mit folgreich bekämpfte und u. a. die Stadt Vacca besetzte. seinen eigenen Waffen, der List und Bestechung, er

Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animum advertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie, nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia passuum viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu; sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, vestitus oleastro ac myrtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque arenoso gignuntur. Media autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

interfecto profugus ex patria abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgueat, regnum Numidiae ab senatu petat. Avidus consul belli gerendi movere quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxime occulte: sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exsequitur et per homines talis negotii artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat; deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et imprimis Albino consule indicium profitetur. Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius qui Romam fide publica venerat. At Iugurtha manifestus tanti sceleris, non prius omisit contra verum niti, quam animum advertit supra gratiam atque pecuniam suam in- 49. Igitur in eo colle, quem transvidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse: „O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit."

Schlacht am Muthul.

(Iug. 4853.)

Das unter den Augen des römischen Senats von Iugurtha verübte Verbrechen entschied die Erneuerung des Löhbach, Lat. Handbuch.

verso itinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit, elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret, ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint *), omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum imperitis,

*) Scil. provideri.

5

ne pauciores cum pluribus aut rudes cum bello melioribus manum consererent; proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere; illum diem aut omnes labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere beneficii sui et eum ipsum aliis ostentare; postremo pro cuiusque ingenio pollicendo, minitando, obtestando, alium alio modo excitare; cum interim Metellus, ignarus hostium monte degrediens cum exercitu, conspicatur, primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum, et tamen incerti quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. Ibi commutatis ordinibus in dextro latere, quod proximum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruerat, transversis principiis in planum deducit.

50. Sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, P. Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostes crebro impetu et transversis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant. At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus adversariis receptui ac post munimento foret; dein repente signo dato hostes invadit. Numidae alii postremos caedere, pars a

sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare, quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio, ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi aut conserendi manum copia erat; ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxime diversi. Ita numero priores, si ab persequendo hostes deterrere nequiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.

51. Ceterum facies totius negotii varia, incerta, foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi, neque signa neque ordines observare, ubi quemque periculum ceperat ibi resistere ac propulsare; arma, tela, equi, viri, hostes atque cives permixti, nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere. Itaque multum diei processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortes legionarias quatuor adversum pedites hostium collocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat. Simul orare et hortari milites ne deficerent neu paterentur hostes fugientes vincere: neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent, in armis omnia sita. Sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat: circumire, hortari, renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia; subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat eminus pugnando retinere.

52. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus adversus, Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique Romani, ubi intelligunt neque sibi perfugium esse ne

[ocr errors][ocr errors]

que ab hoste copiam pugnandi fieri et iam die vesper erat adverso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in

que praemissi equites rem exploravissent. Igitur pro metu repente gaudium exortum, milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad coelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, adversae res etiam bonos detractant.

aequum locum deducit ac, dum legatus Beendigung des Krieges durch Marius und

ad flumen quo praemissus erat festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit quid ubique hostis ageret explorare. Postquam Rutilium consedisse iam et animo vacuum accepit simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri obficeret latius porrigit eoque modo ad Rutilii castra procedit.

53. Romani ex improviso pulveris vim magnam animadvertunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur. Numidae tantum modo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, auxilio integri abeunt. Elephanti quatuor capti, reliqui omnes, numero quadraginta, interfecti. At Romani quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt; nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur. Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes adventarent, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere, et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrim

Sulla.

(Iug. 92- - 114.)

Nachdem Metellus den Iugurtha gezwungen hatte, bei seinem Schwiegervater, dem Könige Bocchus von Mauretanien, Schutz und Hilfe zu suchen, erhielt er die kränkende Nachricht, dass es seinem bisherigen Unter

feldherrn Marius durch seine Ränke gelungen sei, zum Consul erwählt und zum Nachfolger des Metellus ernannt Gefechte, wodurch er sein zum Theil aus Neulingen be

zu werden. Marius lieferte mehrere glückliche kleine stehendes Heer abzuhärten wusste, und eroberte mehrere Städte, namentlich das wichtige Capsa.

Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo effecit, magnus et clarus antea, maior atque clarior haberi coepit. Omnia non bene consulta in virtutem trahebantur; milites, modesto imperio habiti, simul et locupletes, ad coelum ferre, Numidae magis quam mortalem timere, postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi. Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura, deserta propter Capsensium miserias, igni corrumpit; luctu atque caede omnia complentur. Denique multis locis potitus, ac plerisque exercitu incruento, aliam rem aggreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, ceterum haud secus difficilem. Namque haud longe a flumine Muluchae, quod Iugurthae Bocchique regnum disiungebat, erat inter ceteram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis patens, in immensum editus, uno perangusto aditu relicto; nam omnis a natura velut opere atque consulto praeceps. Quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, summa vi capere intendit. Sed ea res forte quam consilio melius gesta. Nam castello virorum atque armorum satis, magna vis frumenti et fons aquae, aggeribus turribusque et aliis machinatio

nibus locus importunus, iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum. Vineae cum ingenti periculo frustra agebantur; nam cum eae paulo processerant, igni aut lapidibus corrumpebantur; milites neque pro opere consistere propter iniquitatem loci, neque inter vineas sine periculo administrare; optimus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.

93. At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat. Quae cum multos dies noctesque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod aversum proeliantibus erat, animum advertit inter saxa repentes cochleas; quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est. Ubi postquam solitudinem intellexit, more ingenii humani cupido difficilia faciendi animum vertit. Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde flexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert; cuius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus castelli planitiem perscrutatur, quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant. Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte, qua ipse ascenderat, castellum temptet; pollicetur sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit; quorum uti cuiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nuntiavere; consulis animus tamen paulum arrectus. Itaque ex copia tibicinum et cornicinum numero quinque quam velocissimos delegit, et cum iis, praesidio qui forent, milites paucos et quatuor centuriones, omnesque Liguri parere iubet, et ei negotio proximum diem constituit.

94. Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus ad locum pergit. Ceterum illi, qui ascensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo levius streperent. Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae vetustae radices eminebant laqueis vinciebat, quibus allevati milites facilius ascenderent, interdum timidos insolentia itineris levare manu; ubi paulo asperior ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde ipse cum illorum armis sequi; quae dubia nisu videbantur, potissimus temptare, ac saepius eadem ascendens descendensque, dein statim digrediens, ceteris audaciam addere. Igitur diu multumque fatigati tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes, sicut aliis diebus, adversum hostes aderant. Marius ubi ex nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites et ipse extra vineas est egressus; testudine acta succedere et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus eminus terrere. At Numidae saepe antea vineis Romanorum subversis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctesque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium_minari, secundis rebus feroces esse. Interim omnibus, Romanis hostibusque, proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria atque imperio his, illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere; ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere, deinde uti quisque muro proximus erat, postremo cuncti, armati inermesque. Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari. Sic forte correcta Marii temeritas gloriam ex culpa invenit.

« PreviousContinue »