M. Tullii Ciceronis Scripta quae manserunt omnia, Volume 1, Part 1

Front Cover
In aedibus B.G. Teubneri, 1878 - Oratory, Ancient

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 338 - Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam 5 rem publicam, sic habeto : omnibus qui patriam conservaverint adiuverint auxerint certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellantur. Harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.
Page 255 - Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
Page 192 - Fatum autem id appello, quod Graeci ufiappivt1v, id est, ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat.
Page 198 - ... neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones rerum publicaram, ut eae tum a principibus 7 tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis.
Page 310 - Est quidem vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat ; quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat nee improbos iubendo aut vetando movet.
Page 310 - Neque est quaerendus explanator aut interpres ejus alius: nee erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes, et omni tempore una Lex, et sempiterna, et immortalis continebit; unusque erit communis quasi magister, et imperator omnium DEUS.
Page 343 - ... potest. Deum te igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet.
Page 371 - Athenae non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus delectant, quam recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus, studioseque eorum etiam sepulcra contemplor.
Page 371 - ... movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, adsunt vestigia.
Page 344 - Idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet.

Bibliographic information