Page images
PDF
EPUB

CORNELII TACITI

LIBRI QUI SUPERSUNT.

ITERUM RECOGNOVIT

CAROLUS HALM.

TOMUS PRIOR

ANNALES CONTINENS.

LIPSIA E

SUMPTIBUS ET TYPIS B. G. TEUBNERI.

MDCCCLXIII.

Cum Taciti libros iterum recognosceremus, non tantum, ut par erat, egregias Nipperdei et Haasei curas adhibuimus, sed etiam veterum criticorum commentarios diligenter perlustravimus, qui quam cogniti sint uno illustri exemplo ostendere operae pretium videtur. In libro enim annalium XII, 11 lectionem falsam tanto toleratiora ex vera tanto laetiora depravatam esse nuper Haase in praef. vol. I. p. LXX recte monuit: at quid iam Acidalius criticus ille in paucis ingeniosus scripsit? Muretus voluit tanto taetriora, quod plane non convenit. Nec ego scio quid faciam. Hariolor tantum, tanto laetiora, bono quidem sensu: quanto inusitata magis ac nova barbaris, tanto gratiora futura.' Postea cognovimus in eandem emendationem, quae nobis quidem certissima videtur, iam Ursinum incidisse, ac tamen eius nulla mentio in commentariis recentiorum, quamquam Waltherus quidem quae veteres critici habent bona satis diligenter collegit. Videmur autem nobis non sine aliquo fructu hos fontes nondum exhaustos adisse; invenient enim homines literati aliquot bonas emendationes a nobis primum in verborum contextum receptas, quae nimium diu neglectae iacuerant. In aliis locis critici nostrae aetatis quid Tacitus scripsisset bene illi quidem divinarunt, sed laus inventi alicui superiori in commentario nostro critico vindicanda erat. In hunc autem omnes lectiones codicum, quae ob aliquam causam cognitu dignae videbantur, rettulimus nec ullam nobis praetermisisse videmur, quae aliquem usum ad verba scriptoris emendanda praebere posset. Praeterea non tantum emendationum auctores suis quibusque locis indicavimus, sed etiam delectum coniecturarum, quae non

a

*

admittendae videbantur, congessimus, non quo omnes cognitu dignas putaremus, sed ut qui editione nostra utentur in locis corruptis aut suspectis viderent quid quoque loco iam ab aliis criticis tentatum esset. Nec quisquam tantam ingenii aciem aut iudicii subtilitatem sibi adrogabit, ut, cum in Taciti libris tot loci obscuri et corrupti sint, ubique verum aut quod ad verum proxime accedit sano iudicio sese vidisse aut elegisse adfirmet. De rebus autem orthographicis quas vocant eas scribendi formas, quae in Mediceo primo, qui sex libros priores annalium habet, traditae sunt, per reliquos quoque libros servandas esse existimavimus; ille enim codex et antiquissimus est et eas in his rebus scripturas exhibet, quas apud Romanos in usu fuisse certis testimoniis iam fere comprobatum est. Superest ut hominibus familiarissimis, qui suis inventis de aliquot locis nobiscum communicatis curam nostram ornare voluerunt, gratias quas maximas possumus publice agamus.

D. Monachii mense Augusto a. MDCCCLVI.

Carolus Halm.

[blocks in formation]

P. CORNELII TACITI in summo margine

1, 1 AB EXCESSU DIVI AVG URBEM etc. | 12 false ma-,
lebat Fr. Aug. Wolf | 2, 10 at nouis *)

3,7 tum Wolf: dum | 9 destinare, em. Ryck 19 proie-
ceret, em. Ri et W, illud servavit N; proiceret v. | 24 muni-
mentis L: monumentis | 4, 2 omnis, em. M | 7 inmenentis | 15
exul M: exulem | aliud quam N

5,7 gnarum L: G. nauum (ignarum He)

6, 2 caedis 3 de aere | 7, 3 tristior | 4 adulatione, em.
H, adulationes L5 apuleius, sed 2, 50 appuleiam | 6 eos se-
lustrabo 25 indutam G❘ 8, 1 est add. N | 4 Augustum JG: au-

*) Lectiones Medicei, quibus in his sex libris prioribus nomen
emendatoris non adscriptum est, a Beroaldo correctae sunt.

« PreviousContinue »