Page images
PDF
EPUB

CORNELII TACITI

AB EXCESSU DIVI AUGUSTI LIBRI QUI

SUPERSUNT.

SCHOLARUM IN USUM

EDIDIT

IGNATIUS PRAMMER.

PARS PRIOR.

LIBRI I-VI.

VINDOBONAE

SUMPTIBUS ET TYPIS CAROLI GEROLD FILII.

MDCCCLXXXVIII.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]

De historicis Romanis, qui ante Tacitum fuerunt.

Romani iam antiquissimis temporibus dederunt operam historiae scribendae, quae quidem ars sicut reliquae primo imperfecta erat; nam pontifices, penes quos historiae scribendae potestas fuit, ea tantummodo, quae singulis annis memoratu digna facta erant, posteris tradiderunt. hi libri annales pontificum vel annales maximi appellabantur. quae consuetudo ab antiquissimis temporibus usque ad bellum Punicum secundum per quinque saecula duravit. tum demum non solum pontifices sed etiam profani res gestas populi Romani perscribere studuerunt, idque ita, ut rationem illorum retinerent, qua de causa,,annalistae" ut ita dicam nominati sunt. materiam porro quam tractabant in tres partes diviserunt, quarum prima enarrabant, quo modo Roma condita esset, altera historiam antiquioris aetatis leviter tangebant, tertia quae suis temporibus facta erant, uberrime memoriae prodebant. primi illorum historicorum res gestas populi Romani graece scripserunt, quia lingua latina tum rudis et imperfecta

erat.

In eo numero Q. Fabius Pictor primus fuit, qui historiam ab Aenea usque ad suam memoriam tradidit. posteriores eum potissimum auctorem secuti sunt in iis rebus, quae ad bellum Punicum secundum pertinerent. cuius fere aequalis fuit L. Cincius Alimentus (anno CCX. praetor). ille pariter ac Fabius res gestas ab initio Romae narravit. Catonis temporibus graece scripserunt Aulus Postumius Albinus et C. Acilius senator, quorum ille anno ante Christum natum CLV. praetor et quattuor annis post consul fuit, hic interpres legatorum Atheniensium, qui anno CLV. Romam

venerunt.

Iam eos enumerabo, qui lingua latina usi sunt ad res gestas populi Romani enarrandas. primi autem versibus, non prosa oratione libros. composuerunt. pertinent huc Cn. Naevius, qui bellum Punicum primum uno volumine cecinit et sub finem secundi Punici belli obiit, et Q. Ennius Rudiis in Calabria anno CCXXXIX. natus, qui res gestas Romanorum decem et octo complexus est libris. idem M. Fulvium Nobiliorem consulem anno CLXXXIX. in Aetoliam comitatus victoriam amici insigni laude celebravit.

Is autem, qui primus multa industria et diligentia historiam oratione prosa composuit ideoque quasi conditor historiae Romanae iudicari potest, M. Porcius Cato Censorius fuit. Tusculi prope Romam natus anno CCXXXIV. usque ad extremam senectutem vixit; obiit enim anno CXLIX. iam senex historias scribere instituit, quas septem

libris complexus origines appellavit. de argumento illius operis Cornelius Nepos in vita Catonis haec fere scripsit:,,Primus liber continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius, unde quaeque civitas orta sit Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appellasse. in quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum: atque haec omnia capitulatim sunt dicta."

Exemplum Catonis omnes posteriores historici sunt imitati. aequalis eius L. Cassius Hemīna historiam populi Romani quattuor libris scripsit. iisdem fere temporibus L. Calpurnius Piso Frugi et C. Sempronius Tuditānus vixerunt, quorum uterque historiam Romanam ab Urbe condita usque ad suam memoriam composuit. Gai Fannii, qui res gestas Gracchorum conscripsit, quorum aequalis fuit, Sallustius Crispus veritatem laudat in fragmento quodam. Fannii aetati L. Coelius Antipater coniunctus fuit, qui res gestas belli Punici secundi septem libris memoriae prodidit. cuius Livius nonnullis locis mentionem facit. Sempronius Asellio, qui bello Numantino tribunus militum fuit, historias vel rerum gestarum libros quattuordecim composuit. item Cn. Gellius ab Urbe condita annales, qui minimum nonaginta septem libros sunt complexi.

Multo gravior historicus L. Cornelius Sisenna fuit, qui res gestas temporum Sullanorum posteris tradidit. vixit circa annis CXIX.-LXVII., quo anno legatus Cn. Pompei Magni in insula Creta bello praedonum diem obiit supremum. hic facile omnes

« PreviousContinue »