38. Moderation and Contentment are rare. Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic, Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret ? Hor., S., I. i. 101-119. 39. A Prudent Man should know his own Calibre. Refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego iure Figendum et memori tractandum pectore, sive Ac rebus mersis in ventrem, fenoris atque Juv., xi. 21–43. 40. Justice is to be practised for its own Sake. Doceas me, quam sacra res sit iustitia, alienum bonum spectans, nihil ex se petens, nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque sibi placeat. Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat, Me iustum esse gratis oportet. Parum est adhuc illud persuadet sibi, Me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam impendere iuvet: ut tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium maius, quam iustum esse. Illud adhuc tibi affige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinet, quam multi aequitatem tuam noverint. Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus sine gloria? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectat. Sen., Ep., xix. iv. (113) 31, 32. 41. Fortitude comes by Habit. Sed de consuetudine adhuc exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia. Aniculae saepe inediam biduum aut triduum ferunt. Subduc cibum unum diem athletae: Iovem Olympium, eum ipsum, cui se exercebit, implorabit ferre non posse se clamabit. Consuetudinis magna vis est. Pernoctant venatores in nive: in montibus uri se patiuntur. Inde pugiles caestibus contusi ne ingemiscunt quidem. Sed quid hos, quibus Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur? gladiatores aut perditi homines aut barbari quas plagas perferunt? quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere plagam malunt, quam turpiter vitare? quam saepe apparet, nihil eos malle, quam vel domino satisfacere vel populo? mittunt etiam vulneribus confecti ad dominos, qui quaerant, quid velint: si satis his factum non sit, se velle decumbere. Quis mediocris gladiator ingemuit? quis vultum mutavit umquam ? quis, non modo stetit, verum etiam decubuit turpiter? quis, quum decubuisset, ferrum recipere iussus, collum contraxit? Tantum exercitatio, meditatio, consuetudo valet. Ergo hoc poterit "Samnis, spurcus homo, vita illa dignu' locoque:" vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione corroboret? Crudele gladiatorum spectaculum et inhumanum nonnullis videri solet: et haud scio an ita sit, ut nunc fit. Quum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina. Cic., Tusc., II. xvii. 40, 41. 42. A Brave Man never yields to Adversity. Et hoc decebat roboris tanti virum, Quis iam deorum (velle fac) quidquam potest Sen., Phoen, 188-202. 43. Nature calls on us to endure Hardship. Tune, quum pueros Lacedaemone, adolescentes Olympiae, barbaros in arena videris excipientes gravissimas plagas et ferentes silentio, si te forte dolor aliquis pervellerit, exclamabis, ut mulier? non constanter et sedate feres ?--Ferri non potest: natura non patitur.-Audio. Pueri ferunt, gloria ducti: ferunt pudore alii, multi metu: et tamen veremur, ut hoc, quod a tam multis et quod tot locis perferatur, natura patiatur? Illa vero non modo patitur, verum etiam postulat. Nihil enim habet praestantius, nihil, quod magis expetat, quam honestatem, quam laudem, quam dignitatem, quam decus. Hisce ego pluribus nominibus unam rem declarari volo, sed utor, ut quam maxime significem, pluribus. Volo autem dicere, illud homini longe optimum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum, vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile: quod quidem citius dixerim solum, quam non summum bonum. Atque, ut haec de honesto, sic de turpi contraria: nihil tam taetrum, nihil tam aspernandum, nihil homine indignius. Cic., Tusc., II. xx. 46. 44. It is a Consolation in Misery to see Others as Semper, ah, semper dolor est malignus: Nemo se credit miserum, licet sit. Sen., Troad., 1017-1045. 45. Revenge is a Sign of Weakness and Folly. Nullane periuri capitis fraudisque nefandae Depositum tibi sospes erit. Sed corpore trunco Mens habet attonitos et surdo verbere caedit Juv., xiii. 174-198. 46. The Good Man will do all in his Power to Quorundam ipsi testes sumus. In his naturam excutiemus voluntatemque facientium. Puer est? aetati donetur: nescit, an peccet. Pater est? aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit aut fortassis ipsum hoc meritum eius est, quo offendimur. Mulier est? errat. Iussus est? necessitati quis, nisi iniquus, succenset? Laesus est? non est iniuria, pati quod prior feceris. Iudex est plus illius credas sententiae, quam tuae. Rex est? si nocentem punit, cede iustitiae: si innocentem, cede fortunae. Mutum animal est, aut simile muto? imitaris illud, si irasceris. Morbus est, aut calamitas? levius transiliet sustinentem. Deus est? tam perdis operam quum illi irasceris, quam quum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est, qui iniuriam fecit? noli credere. Malus? noli mirari; dabit poenas alteri, quas debet tibi: et iam sibi dedit, qui peccavit. Sen., De Ira, II. xxx. 47. No Quality begets Confidence so much as Justice. Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest: si exisimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam |