Page images
PDF
EPUB

aiunt Maluginensem illum M. Scipionem, quum ex centuria sua renuntiaret Acidinum consulem praecoque dixisset: "Dic de L. Manlio: Virum bonum," inquit, "egregiumque civem esse arbitror." Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica censori Catoni; quum ille: "Ex tui animi sententia tu uxorem habes? Non hercule," inquit, "ex mei animi sententia." Cic., de Or., II. lxiv. 259, 260.

29. Bons Mots.—Personalities.

Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam: "Iam ostendam, cuiusmodi sis:" quum ille, "Ostende, quaeso;" demonstravi digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus: risus est commotus; nihil tam Manciae simile visum est: ut quum Tito Pinario, mentum in dicendo intorquenti, "tum ut diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Cic., de Or., II. lxvi. 266.

30. Bons Mots.-Humorous Misapprehension.

Ex quo genere est etiam, non videri intelligere quod intelligas, ut Pontidius: "Qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur? Tardum!" ut ego, qui in delectu Metello, quum excusationem oculorum a me non acciperet, et dixisset: "Tu igitur nihil vides? Ego vero," inquam, "a porta Esquilina video villam tuam:" ut illud Nasicae, qui quum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse. Paucis post diebus quum ad Nasicam venisset Ennius et eum a ianua quaereret, exclamat Nasica se domi non esse. Tum Ennius, "Quid? ego non cognosco," inquit, "vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens. Ego quum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?” Cic., de Or., II. lxviii. 275, 276.

31. Bons Mots.-Ingenious Misinterpretation.

Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne: ut, quum Scaurus accu

saret Rutilium ambitus, quum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius tabulis ostenderet litteras, A. F. P. R. idque diceret esse, actum fide P. Rutilii; Rutilius autem, "ante factum, post relatum; C. Canius, eques Romanus, quum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari.” “Quid ergo?" inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius.” Cic., de Or., II. lxix. 280.

[ocr errors]

32. Bons Mots.-The Surprise (zapà #poodoxíav).

Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem; cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appii maioris illius, qui in senatu, quum ageretur de agris publicis et de lege Thoria, et premeretur Lucilius ab iis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "Non est," inquit, "Lucilii pecus illud: erratis:" (defendere Lucilium videbatur) "ego liberum puto esse; qua lubet, pascitur." Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum perculit: quum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium iudicem tulisset, Eiero," inquit: "iniquus est." Quum esset admurmuratum," "Ah," inquit, "P. C. non ego mihi illum iniquum ciero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil facetius: quum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset: "Potest fieri," inquit, "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit." Annuit Silus. "Potest etiam, ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite annuit, ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit, "ut omnino, quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret. Huius generis est plenus Novius, et iocus est familiaris: "Sapiens si algebis, tremes;" et alia permulta. Cic., de Or., II. lxx. 284, 285.

33. Ridicule of Luxury.

Luxuriae rictu Martis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur
Plumato amictus aureo Babylonico,
Gallina tibi Numidica, tibi gallus spado;
Ciconia etiam, grata peregrina hospita
Pietaticultrix gracilipes crotalistria

Avis exul hiemis, titulus tepidi temporis,
Nequitiae nidum in caccabo fecit modo.

Quo margarita cara vitribaca Indica ?
An ut matrona ornata phaleris pelagiis
Tollat pedes indomita in strato extraneo?
Zmaragdum ad quam rem viridem, pretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas ignes lapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis.

Aequum est induere nuptam ventum textilem,

Palam prostare nudam in nebula linea ?

Publit. Syr., ap. Petr., Sat., lv. 19-34.

34. A Bridge to throw Fools from.

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes, sed vereris inepta
Crura ponticuli assulitantis inredivivus
Ne supinus eat, cavaque in palude recumbat:
Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,

In

quo vel Salisubsuli sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quendam municipem meum de tuo volo ponte
Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque:
Verum totius ut lacus putidaeque paludis
Lividissima maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo, nec sapit, pueri instar
Bimuli tremula patris dormientis in ulna.
Quoi quum sit viridissimo nupta flore puella
Et puella tenellulo delicatior haedo
Asservanda nigerrimis diligentius uvis:
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
In fossa Liguri iacet subpernata securi,

Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam:
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.

Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere coeno,
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

Catull., xix.

35. L'homme qui rit.

Egnatius, quod candidos habet dentes,
Renidet usque quaque: si ad rei ventum est
Subsellium, quum orator excitat fletum,
Renidet ille: si pii ad rogum fili

Lugetur, orba quum flet unicum mater,
Renidet ille: quidquid est, ubicunque est,
Quodcunque agit, renidet. Hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati:
Si urbanus esses, aut Sabinus, aut Tiburs,
Aut porcus Umber, aut obesus Etruscus,
Aut Lanuvinus ater atque dentatus,

Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
Aut quilibet, qui puriter lavit dentes,
Tamen renidere usquequaque te nollem:

Nam risu inepto res ineptior nulla est.

Catull., xxxix.

[blocks in formation]

38. A Parody.

Sabinus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse mulio celerrimus;
Neque ullius volantis impetum cisi
Nequisse praeterire: sive Mantuam
Opus foret volare, sive Brixiam.
Neque hoc negat Tryphonis aemuli domum
Negare nobilem, insulamve Caeruli:
Ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio
Bidente dicit attondisse forfice
Comata colla, nequa sordidum, iugo
Premente, dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
Tibi haec fuisse, et esse, cognitissima
Ait Sabinus: ultima ex origine
Tua stetisse dicit in voragine,
Tua in palude deposisse sarcinas,
Et inde tot per orbitosa millia
Iugum tulisse; laeva, sive dextera,
Strigare mula, sive utrimque coeperat.
Neque ulla vota semitalibus Deis
Sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
Paterna lora, proximumque pectinem.
Sed haec prius fuere; nunc eburnea
Sedetque sede, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

39. A Dish of Garlic.

Parentis olim si quis impia manu
Senile guttur fregerit,

Edit cicutis allium nocentius.

O dura messorum ilia !

Virg., Cat., viii..

Quid hoc veneni saevit in praecordiis?

Num viperinus his cruor

Incoctus herbis me fefellit? an malas

Canidia tractavit dapes ?

Ut Argonautas praeter omnes candidum
Medea mirata est ducem,

« PreviousContinue »