Page images
PDF
EPUB

Si quis piorum manibus locus; si, ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnae animae : placide quiescas, nosque, domum tuam, ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est: admiratione te potius, et immortalibus laudibus, et, si natura suppeditet, aemulatu decoremus. Is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, famamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur; non quia intercedendum putem imaginibus, quae marmore aut aere finguntur: sed ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt; forma mentis aeterna: quam tenere et exprimere, non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus, possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios et ignobiles, oblivio obruet: Agricola, posteritati narratus et traditus, superstes erit. Tac., Agr., 45, 46.

113. A Love Poem.

Dum semihiulco savio
Meum puellum savior,
Dulcemque florem spiritus
Duco ex aperto tramite;
Animula aegra et saucia
Cucurrit ad labias mihi,
Rictumque in oris pervium
Et labra pueri mollia,
Rimata itineri transitus,
Ut transiliret, nititur.
Tum si morae quid plusculae
Fuisset in coetu osculi
Amoris igni percita

Transisset, et me linqueret:
Et mira prorsum res foret,
Ut ad me fierem mortuus
Ad puerum intus viverem.

Poet, ap. Gell., xix. 11.

114. Love goes through all Creation.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Ipsa Troianos nepotes in Latinos transtulit,
Ipsa Laurentem puellam coniugem nato dedit;
Moxque Marti de sacello dat pudicam virginem ;
Romuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias;

Unde Ramnes et Quirites, proque prole posterum
Romuli, patrem crearet et nepotem Caesarem.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Rura fecundat voluptas, rura Venerem sentiant.

Ipse Amor puer Dionae ruor natus dicitur.

Hunc ager, quum parturiret, ipsa suscepit sina;
Ipse florum delicatis educavit osculis.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Ecce iam super genistas explicant tauri latur!
Quisque tutus, quo tenetur, coniugali foedere.
Subter umbras cum maritis ecce balantum greges!
Et canoras non tacere diva iussit alites.

Tam loquaces ore rauco stagna cycni perstrepunt:
Assonat Terri puella subter umbram populi;
Ut fates motus amoris ore dici musico,
Et neges queri sororem de marito barbaro.

Illa cantat: nos tacemus. Quando ver venit meum,
Quando faciam uti chelidon, ut tacere desinam?
Perdidi Musam tacendo, nec me Phoebos respicit.
Sic Amyclas, quum tacerent, perdidit silentium.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, cras amet.
Pervig., Ven., 68-93.

115. A Letter to the Emperor Antoninus Pius.

Quom accepi literas tuas, ita rescribere coeperam: ama me ut amas, inquis. Huic verbo respondere paulo verbis pluribus in animo est: prolixius enim rescribere tibi tempore illo solebam, quo amatum te a me, satis compertum tibi esse tute ostendis. Vide, quaeso, ne temet ipse defrudes et detrimentum amoris ultro poscas: amplius enim tanto amari te a me velim credas mihi, quanto omnibus in rebus potior est certus praesens fructus quam futuri spes incerta. Egone qui indolem ingenii tui in germine etiam tum et in herba et in flore dilexerim, nunc frugem ipsam maturae virtutis nonne multo multoque amplius

diligam? tum ego stolidissimus habear agrestium omnium omniumque aratorum, si mihi cariora sint sata messibus. Ego vero quae optavi quaeque vovi compos optatorum votorumque meorum damnatus atque multatus sum: in eam multam duplicatum amorem tuum desero ;* non ut antiquitus multas inrogari mos fuit mille minus dimidio. Assae nutricis est infantem magis diligere quam adultum; suscensere etiam pubertati stulta nutrix solet, puerum de gremio sibi abductum et campo aut foro traditum. Litteratores etiam isti discipulos suos, quoad puerilia discunt et mercedem pendunt, magis diligunt. Ego quom ad curam cultumque ingenii tui accessi, hunc te speravi fore qui nunc es; in haec tua tempora amorem meum intendi lucebat in pueritia tua virtus insita, lucebat etiam magis in adulescentia : sed ita ut cum serenus dies inluculascit lumine incohato. Nunc iam virtus integra orbe splendido exorta est et radiis disseminata est: tu me ad pristinam illam mensuram luciscentis amoris tui revocas et iubes matutina dilucula lucere meridie. Audi, quaeso, quanto ampliore nunc sis virtute, quam antea fueris:: quo facilius credas quanto amplius amoris merearis, et poscere desinas tantundem. Front., Ep. ad Anton. et Inv., I. v., ed.. Naber, p. 102.

116. The Affection between Fronto and his Royal Pupil..

Igitur, ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperíam, quod, oro te, ob meritum me sic amas? quid iste Fronto tantum boni fecit, ut eum tanto opere tu diligas? caput suum pro te aut parentibus tuis devovit? Succidaneum se pro vestris periculis subdidit provinciam aliquam fideliter administravit? exercitum duxit? nihil eorum. Ne cotidianis quidem istis officiis circa te praeter ceteros fungitur. Nam neque domum vestram diluculo ventitat, neque cotidie salutat, neque ubique comitatur nec semper spectat, (v. 1. exspectat) vide igitur ut, siquis interroget, cur Frontonem ames, habeas in promptu quod facile respondeas. At ego nihil quidem malo quam amoris erga me tui nullam extare rationem. Nec omnino mihi amor videtur,. qui ratione oritur et iustis certis de causis copulatur: amorem ego illum intellego fortuitum et liberum et nullis causis servientem, impetu potius quam ratione conceptum, qui non officiis, uti ignis, sed sponte ortis vaporibus caleat. Baiarum ego calidos specus malo quam istas fornaculas balnearum, in quibus ignis

* Perh., defero.

cum sumptu atque fumo accenditur brevique restinguitur. At illi ingenui vapores puri perpetuique sunt, grati pariter et gratuiti. Tuus igitur iste amor incultus et sine ratione exortus, spero, cum cedris porro adolescet et aesculis: qui si officiorum ratione colerentur, non ultra myrtos laurusque procresceret, quibus satis odoris parum roboris. Et omnino quantum fortuna rationi, tantum amor fortuitus officiosa amori antistat. Quis autem ignorat, rationem humani consilii vocabulum esse, fortunam autem deam dearumque praecipuam? templa fana delubra passim fortunae dicata; rationi nec simulacrum nec aram usquam consecratam? non fallor igitur qui malim amorem erga me tuum fortuna potius quam ratione genitum. Neque vero unquam ratio fortunam aequiperat, neque maiestate, neque usu, neque dignitate. Nam neque aggeres manu ac ratione constructos montibus comparabis, neque aquaeductus omnibus, neque receptacula fontibus. Tum ratio consiliorum prudentia appellatur, vatum impetus divinatio nuncupatur. Nec quisquam prudentissimae feminae consiliis potius accederet quam vaticinationibus Sibyllae. Quae omnia quorsum tendunt? ut ego recte malim impetu et forte potius quam ratione ac merito meo diligi. Quam ob rem, etiamsi qua iusta ratio est amoris erga me tui, quaeso, Caesar, sedulo demus operam ut ignoretur et lateat; sine homines ambigant, disserant, disputent, coniectent, requirant, ut Nili caput, ita nostri amoris originem. Sed iam hora decima tangit et tabellarius tuus mussat: finis igitur sit epistulae. Vale. Front., Ep. ad M. Caes., I. iii., ed. Naber, p. 6.

117. A Letter from young M. Aurelius* to his Preceptor Fronto.

M. Caesar Magistro suo. Sed quae, inquis, fabula? Ut pater meus a vineis domum se recepit, ego solito more equum inscendi, et in viam profectus sum, et paululum provectus. Deinde ibi in via sic oves multae conglobatae adstabant, ut Iocus solitarius, et canes quatuor, et duo pastores, sed nihil praeterea. Tum pastor unus ad alterum pastorem, postquam plusculos equites vidit, Vide tibi istos equites, inquit, nam illi solent maximas rapinationes facere. Ubi id audivi, calcar equo subringo, equum in oves inigo. Oves consternatae disperguntur: aliae alibi palantes balantesque oberrant. Pastor furcam intorquet; furca in equidem, qui me sectabatur, cadit. aufugimus. Eo pacto, qui matuebat, ne oves amitteret, furcam

• He was, according to Naber, eighteen years of age.

perdidit. Fabulam existimas? Res vera est. At etiam plura erant, quae de ea re scriberem, nisi iam me nuntius in balneum arcesseret. Vale, mi magister dulcissime, homo honestissime et rarissime, suavitas, et caritas et voluptas mea. M. Caes et Invicem, II. xii., ed. Naber, p. 35.

[ocr errors]

Front., ad

118. Another Letter from young M. Aurelius to Fronto.

Have mihi magister dulcissime. Nos valemus. Ego aliquantum prodormivi propter perfrictiunculam, quae videtur sedata esse. Ergo ab undecima noctis in tertiam diei partim legi ex agricultura Catonis, partim scripsi, minus misere mehercule quam heri. Inde salutato patre meo, aqua mulsa sorbenda usque ad gulam et reiectanda fauces fovi potius quam dicerem 'gargarissavi," nam et ad Novium credo et alibi. Sed faucibus curatis abii ad patrem meum et immolanti adstiti. Deinde ad merendam itum. Quid me censes prandisse? panis tantulum, cum conchim, caepas et maenas bene praegnates alios vorantes viderem. Deinde uvis metendis operam dedimus, et consudavimus, et iubilavimus, et "aliquot," ut ait auctor, "reliquimus altipendulos vindemiae superstites." Ab hora sexta domum redimus paululum studui atque id ineptum. Deinde cum matercula mea supra torum sedente multum garrivi. Meus sermo hic erat; quid existimas modo meum Frontonem facere? Tum illa: Quid autem tu meam Gratiam? Tum ego: Quid autem passerculam nostram Gratiam minusculam? Dum ea fabulamur atque altereamur, uter alterum vestrum magis amaret, discus crepuit, id est pater meus in balneam transisse nuntiatus est. Loti igitur in torculari cenavimus; non loti in torculari, sed loti cenavimus; et rusticos cavillantes audivimus libenter. Inde reversus, priusquam me in latus converto ut stertam, meum, pensum explico et diei rationem meo suavissimo magistro reddo, quem si possem magis desiderare, libenter plusculum macerarer. Front., ad M. Caes. et Invicem, IV. vi., ed. Naber, p. 69.

119. A Birthday Congratulation from the young Emperor.

Have mi Magister optime! Scio natali die quoiusque pro eo, quoius is natalis dies est, amicos vota suscipere; ego tamen, quia te iuxta ac memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali, mihi bene precari. Deos igitur omnis, qui usquam gentium vim suam praesentem promptamque hominibus praebent, qui vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis usquam iuvant atque pollent, eorum deorum unumquemque mihi votis

« PreviousContinue »